DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De actione et contemplatione Mariae.
Ratione actionis et contemplationis dictum est ab Angelo Mariae : Ave, gratia plena, gratia scilicet caelestium donorum : quia virtute contemplandi quodammodo patriam donata est. Unde de ea dictum est, Sapient. xviii, 16 : Caelum attingebat stans in terra. Et ipsa dicit cum Filio : Providebam Dominum in conspectu, meo semper . Quantum enim distat inter odorem et gustum aromaticae speciei, tanta inter contemplationem Mariae et aliorum sanctorum distantia est. Sicut enim singularem activam a Christo accepit, videlicet ejus humanam naturam portare, lactare, pannis involvere, balneare, fovere, nutrire, pascere, potare, lenire, amplecti, et osculari, caeteraque humilitatis obsequia exhibere : sic, ut dicam quod ministrat cordis mei devotio, etiam dulcedidem suae divinitatis matri singulariter experiendam indulsit. Unde plenitudini gratiae subjunxit Angelus : Dominus tecum. Ideo de matre senserunt viri magni et adhuc sentiunt, quod viatrix fruebatur, quod nec asserimus, nec negamus.
Item, Ratione utriusque vitae, activae scilicet et contemplativae, signata est per Liam et Rachelem, per Martham et Ma- riam .Sed perfecta fuit in utraque vita, quod neutra sororum istarum. Nam Martha quae erga plurima turbabatur, et circa frequens ministerium sollicitabatur , divinae contemplationi non vacabat. Maria quae ad pedes Domini sedebat, et verba Domini audiebat, nec fatigatam sororem juvabat, nec circa ministerium satagebat, actioni non intendebat. Neutra igitur utriusque vitae ofticia adimplebat. Sed beata Virgo, sicut ostensum est, sic omnia activae opera Filio exhibebat, quod interim a divina contemplatione nullatenus recedebat. Et haec fuit in Maria angelica perfectio : nam Angeli cum ad nos mittuntur, sic ministrant exterius, quod tamen a Dei contemplatione non recedunt interius, sicut dicunt Beda et beatus Gregorius.
Item, Ratione utriusque vitae dicitur Maria tota pulchra , quia universae virtutes tam activae quam contemplativae in ea convenerunt, et prae cunctis creaturis admirabilem reddiderunt : per virtutes activas habuit voluntatem mundissimam, per speculativam mentem purgatissimam. Fuit igitur tota pulchra, et in carne puritate virginitatis, et in voluntate per-
lectione actionis, et in mente consummatione speculationis, et nec in carne habuit maculam contagionis, nec in mente rugam duplicitatis.
Item, Ratione suae contemplationis dicit ipsa, Cantic. ii, 4 : Introduxit me rex in cellam vinariam, id est, in cogitationem gaudiorum caelestium. Rex, non servus, id est, timor poenae, qui quandoque facit caelestia cogitare. Non amicus, id est, desiderium praemii, sed ipse rex, id est, amor sponsi, qui facit me in caelestia meditari. innuens igitur, quod non timore supplicii ut serva, nec amore tantum praemii ut mercenaria, sed sola dilectione et charitate patris ut filia, in cellam vinariam est introducta, quae est meditatio spiritualium, non in aquariam, quae est cognitio temporalium : et sic ei collata est gratia spiritualis. Dicit ergo : Introduxit me rex in cellam vinariam, id est, omnium bonorum spiritualium mihi contulit affluentiam. Vel, haec cella vinaria, contemplationis gratia, quae multiplicia continet pocula. Primum, puritas mentis. Secundum, requies mentis. Tertium, securitas mentis. Quartum, gaudium in Spiritu sancto. Est ergo sensus : Introduxit me rex in cellam vinariam, id est, contulit mihi gratiam contemplationis, cujus poculis me multipliciter inebriavit.
Item, Ratione contemplationis dictum est de Judith in figura Mariae, Judith, XI, 19 : Non est talis mulier super terram in adspectu, etc, scilicet contemplationis : quia limpidius caeteris omnibus sanctis contemplabatur Deum, caelestia, et aeterna.
Item, Ratione contemplationis dicit ipsa sponso, Cantic.VII, 13 : Mandragorae dederunt odorem in portis nostris. Per mandragoras signantur studia contemplationis, quae ita faciunt dormire hominem in deliciis suis, ut abscissionem ab inimicis suis carnalibus nec sentiat nec attendat. Dicit ergo : Mandragorae dederunt odorem in portis nostris, scilicet in portis quinque sensuum, quae tunc fiunt nostrae, si odor mandragorarum ad eos perveniat, et ab eis excludat odorem mundanum : nam si bene dormiat interius anima, sensus suos claudit ad exteriora, Et vere talis erat contemplatio Mariae.