Ambrosius. Sequitur iactantiae telum, quo in proclive delinquitur: quia dum homines gloriam virtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum et statione decidunt: unde dicitur et duxit illum in ierusalem, et statuit eum supra pinnaculum templi. Origenes in Lucam.
Sequebatur plane, quasi athleta ad tentationem sponte proficiscens, et quodammodo loquebatur: duc quo vis, et invenies me in omnibus fortiorem.
Ambrosius. Ita est autem iactantia ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trahatur; unde sequitur et dixit illi: si filius dei es, mitte te hinc deorsum. Athanasius. Non autem contra divinitatem certamen diabolus iniit, neque enim audebat; et ideo dicebat si filius dei es: sed cum homine certamen iniit, quem quondam seducere potuit.
Ambrosius. Vere autem diabolica vox est quae mentem hominis de gradu altiori meritorum praecipitare contendit.
Simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat: quia nemini potest nocere nisi ipse deorsum se miserit: nam qui relictis caelestibus terrena eligit, voluntarium quoddam praecipitium vitae labentis incurrit. Simul quoniam telum suum diabolus vidit obtusum, qui omnes proprie subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. Transfigurat autem se Satanas velut Angelum lucis, et de Scripturis saepe divinis laqueum fidelibus parat; unde sequitur scriptum est enim: quoniam Angelis suis mandavit de te, ut conservent te, et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Origenes.
Unde tibi, diabole, hoc scire, quod ista scripta sunt? numquid legisti prophetas vel divina eloquia? legisti quidem non ut ipse ex lectione eorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt litterae interficias. Scis quia si de aliis eius voluminibus loqui volueris, non decipies. Ambrosius. Ergo non te capiat haereticus, quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre: utitur et diabolus testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat. Origenes. Vide autem quomodo et in ipsis testimoniis versipellis est; vult enim minuere gloriam salvatoris, quasi Angelorum indigeat auxilio: offensurus pedem, nisi eorum manibus sublevetur. Hoc enim testimonium non de christo, sed de sanctis generaliter scriptum est: neque enim indiget Angelorum auxilio qui maior est Angelis, quin potius disce, diabole, quod nisi deus adiuvaret Angelos, offenderent pedem suum; et tu propterea offendisti, quia credere in iesum christum dei filium noluisti. Quare autem siles quod sequitur: super aspidem et basiliscum ambulabis, nisi quia tu es basiliscus, tu draco, tu leo? Ambrosius. Sed dominus rursus ne ea quae de se fuerant prophetata, ad arbitrium diaboli putaret esse facienda, sed divinitatis propriae auctoritate servata, versutiae eius occurrit; ut quia Scripturarum exemplum praetenderat, Scripturarum vinceretur exemplis; unde sequitur et respondens iesus ait illi: dictum est quia non tentabis dominum deum tuum. Chrysostomus.
Diabolicum enim est seipsum inicere ad pericula, et tentare si eripiat deus. Cyrillus.
Non enim tentantibus largitur deus auxilia, sed credentibus in eum: unde christus tentantibus eum non ostendebat miracula, quibus dicebat: generatio prava signum quaerit, et non dabitur ei. Chrysostomus. Aspice autem quomodo non turbatus est dominus; immo de Scripturis humillime cum iniquo disceptat, ut conformeris christo pro posse. Novit diabolus arma christi, quibus succubuit: ex mansuetudine eum cepit, ex humilitate devicit.
Tu quoque, cum videris hominem effectum diabolum, et tibi obviantem, eo modo devincas, doceas animam tuam formare os condecens ori christi: sicut enim cum Romanus forsan residet iudex, non exaudiet responsum ignorantis eo modo loqui quo ipse, sic et christus nisi suo modo loquaris, non exaudiet te, nec vacabit tibi.
Gregorius Nyssenus. Legitime autem pugnanti agonum reperitur terminus; vel quod adversarius sua sponte cedat vincenti, vel trino casu deponitur secundum pugnatoriae artis decretum; unde sequitur et consummata omni tentatione diabolus recessit usque ad tempus ab illo. Ambrosius.
Non dixisset Scriptura omnem tentationem consummatam, nisi in tribus praemissis esset omnium materia delictorum: quia causae tentationum, causae cupiditatum sunt: scilicet carnis oblectatio, spes gloriae, aviditas potentiae.
Athanasius. Accesserat quidem ad eum hostis ut ad hominem; non inveniens autem in ipso antiqui sui seminis signa, discessit. Ambrosius. Vides ergo ipsum diabolum in stadio non esse pertinacem, cedere verae solere virtuti; et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque dei nomine, recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus venit. Theophylactus.
Vel quia de voluptate tentaverat in deserto, recessit ab eo usque ad tempus crucis, in quo eum erat de tristitia tentaturus.
Maximus. Vel diabolus in deserto christo suggesserat praeferre mundi materiam divino amori; quem dominus retrocedere iussit, quod erat indicium divini amoris: unde postea satagebat praevaricatorem eum facere dilectionis ad proximos; et ideo docente eo semitas vitae provocabat ad illius insidias Pharisaeos et Scribas, ut ad eorum odium perverteretur. Sed dominus dilectionis intuitu, quem habebat in eos, monebat, arguebat, beneficia conferre non cessabat.
Augustinus de cons. Evang..
Totum autem hoc similiter matthaeus narrat, sed non eodem ordine: unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi levatus sit; an hoc prius et illud postea: nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit. Maximus. Ob hoc autem evangelistarum hanc iste, illam vero ille praemittit, quia inanis gloria et avaritia ad invicem sese gignunt. Origenes in Lucam.
Ioannes autem, quia a deo exordium fecerat, dicens: in principio erat verbum, tentationem domini non descripsit, quia deus tentari non potest, de quo ei erat sermo: quia vero in matthaei evangelio et in Luca generatio hominis scribitur et in marco: homo autem est qui tentatur; ideo matthaeus, Lucas et marcus tentationem domini descripserunt.