Supra dominus ostendit sufficientiam evangelicae doctrinae, quia nec observantiis legalibus indiget, item quia non solum uni populo est necessaria, hic ostendit puritatem et excellentiam.
Primo ostendit eam puram servandam ab omni traditione; secundo per altitudinem fidei omnes opiniones humanas transvolare, ibi venit iesus in partes caesareae Philippi.
Circa primum primo describitur calumniosa tentatio; secundo confutat; tertio cavendum docet.
Secunda ibi at ille respondens ait illis etc.; tertia ibi et cum venissent discipuli eius trans fretum etc..
Circa primum primo commemorat locum; secundo ponitur tentativa interrogatio.
Notandum quod sicut supra quando paverat de quinque panibus turbas, dimisit, et sic hic.
In hoc primo datur exemplum praedicatoribus quando non se ingerant, sed revertantur; iob XXXIX, 5 de onagro: quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? etc..
Ascendit in naviculam, ne sequeretur eum turba. Unde ponitur impedimentum quare non posset eum sequi. Unde ascendit in naviculam, idest in mentem quae agitatur fluctibus huius mundi, Sap. XIV, 3: quoniam dedisti in mari viam, et inter fluctus semitam, ostendens quod debet ibi intrare, ut ibi requiescat. Et venit in fines Magedan. Magedan poma interpretatur et per hunc locum sacra Scriptura significatur, ubi poma simul cum aliis fructibus crescunt; Cant. VI, 10: descendi ut viderem poma convallium.
Sequitur tentativa interrogatio et accesserunt Pharisaei et sadducaei tentantes, et rogaverunt eum. Eccli. XIX, 23: est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Ut signum de caelo ostenderet eis. Et petierunt signum de caelo. Habetur Io. VI, 49: patres vestri manducaverunt manna in deserto, unde panem de caelo dedit eis. Et I Cor. I, V. 22: Iudaei signa petunt. Et in Ps. Lxxiii, V. 9: signa nostra non vidimus etc..
Tunc reprehendit eos, et primo de ignavia ad credendum divina. Si enim aliquis defectum habet ex natura sensuum, excusationem habet; sed cum habet sapientiam in terrenis, et ignaviam in spiritualibus, reprehendendus est; Sap. XIII, 1: vani sunt omnes filii hominum, in quibus non est scientia dei.
Et primo ostendit solertiam in terrenis; secundo ignaviam in spiritualibus.
Dicit ergo at ille respondens ait: vespere facto etc.. Hoc habet sensum litteralem et mysticum.
Litteralem, quia ex aliqua dispositione poterant cognoscere signum serenitatis. Dicitis: serenum erit: rubicundum est enim caelum.
Item tempestatis, quia dicitis hodie erit tempestas: rutilat enim triste caelum, quia tristitiam designat. Quando enim aer est turbidus, non sunt homines ita laeti. Rubedo enim serotina est signum serenitatis. Ratio est, secundum philosophum, ex diffusione radiorum solis super vapores. Quando enim vapores sunt multi, tunc radii non possunt penetrare, et tunc fit color niger in aere; quando vero subtiles, penetrant. Sed quando quod est igneum dominatur, tunc apparet color rubeus, ut apparet in flamma, quia cum magis elevatur, magis apparet rubedo in ea. Ideo significatur quod vapores non sunt multi, et significatur serenitas. Sed cum mane aliquando resolvitur in rorem, vel in pluviam, est signum tempestatis.
Secundum mysterium per vespere significatur passio christi. Vespere sol occidit, sic christus vespere mundi passus est; Mal. III, 2: quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans; Ps. XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Unde rutilans apparuit in vespere, et significavit tranquillitatem; Tob. III, V. 22: post tempestatem tranquillitatem facis, et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. In resurrectione, quae per mane significatur, apparuit rubedo in martyribus, et significat tempestatem peccatoribus. Vel per mane significatur mane diei iudicii, quem praecedet rubor; Ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet.
Unde estis instructi in istis terrenis.
Faciem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire? duo sunt tempora: unum respondet adventui primo, aliud adventui secundo. Quaedam signa praecesserunt primum adventum; Is. XLV, V. 8: rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem etc.. Et cap. XLV, 15: vere tu es deus absconditus. Sed in fine deus manifeste veniet, et non apparebunt signa de caelo. Sed non est tempus.
Vel aliter. Faciem caeli diiudicare nostis etc., quasi dicat, vos quaeritis signum adventus.
Superfluum est signum petere, ubi sunt multa signa. Supra XI, 5: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur etc.. Hoc signum dederat Is. XXXV, 4: ipse dominus veniet, et salvabit nos; tunc aperientur oculi caecorum etc..
Quidam ex auctoritate ista arguunt, quod debemus satagere ad cognoscendum secundum adventum.
Augustinus autem exponit de primo adventu.
Primus certissimus est, quia est ad salutem, salus per fidem, fides per cognitionem; ideo necessarium est ut agnoscatur. Sed secundus est ad remunerandum; ideo occultatur, ut homines magis sint solliciti.
Deinde denegat signum petitum; unde dicitur generatio mala et adultera signum quaerit. Dicitur autem generatio mala, quia recedit a deo: malum enim est per recessum a deo. Dereliquit deum factorem suum, et recessit a deo salutari suo, ut habetur Deut. XXXII, 15. Sed adultera, quia alii se copulavit; Ps. XXVI: si derelinquam te in vita mea; Is. LV, 7: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas. Signum petit, et non debet habere, quia signum non dabitur ei, nisi signum ionae, quia sicut ionas in ventre ceti fuit tribus diebus et tribus noctibus, ita etc.; ut supra XII habitum est.
Sed quare magis ponit signum resurrectionis quam aliud signum? dicendum, quod per resurrectionem nobis salus advenit; Rom. X, 9: si credideris in corde tuo quod christus resurrexit, salvus eris, quia resurgendo vitam reparavit, quia per resurrectionem christi resurgemus. Ideo istud signum datum est fidelibus, et omnia alia retorquentur ad istud, quia scilicet resuscitavit Lazarum etc.. Unde istis non est datum aliud signum. Discipulis autem suis dedit signum de caelo, cum ostendit eis gloriam suam, ut habetur infra XVII. Sic ergo ostendit eorum ignaviam.
Sequitur pars, in qua confutat facto discedendo ab eis. Et relictis illis, abiit; non enim habitat cum malignis; Sap. I, 3: separat se a perversis.
Postquam confutavit, docet eos vitari. Et primo ponitur occasio; secundo doctrina; tertio malus intellectus discipulorum; quarto reprehensio; quinto effectus.
Dicit et cum venissent discipuli eius trans fretum etc.. In hoc admirari debemus mentes discipulorum, quia non solent homines oblivisci nisi eorum de quibus parum curant: unde cum obliti essent panes, parum curabant de eis, sed solum de spiritualibus.
Quia dixit: intuemini, et cavete etc.. Hic ponitur doctrina. Per fermentum intelligit doctrinam corruptam; unde non intelligit doctrinam legis, sed traditiones Pharisaeorum, quae vocantur fermentum, quia sicut ex modico fermento totum corrumpitur, sic ex modico errore tota vita corrumpitur, sicut de via a qua parum homo recedit, postmodum elongatur: unde philosophus in I coeli dicit quod parvus error in principio, magnus fit in fine. Spiritualis intellectus est panis, non fermentum. Unde per panem vera doctrina intelligitur; Eccli. XV, V. 3: cibavit eum pane vitae et intellectus.
Unde dicitur intuemini, et cavete, quia falsa doctrina est periculosa. Dum enim manet fides in homine, non est periculum; sed quando fundamentum ablatum est, non est spes. Ps. Cxxxvi, 7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Fundamentum est fides; ad titum ult., 10: haereticum hominem post primam et secundam admonitionem devita. Quia falsa doctrina habet colorem, ideo dicit intuemini, idest diligenter considerate; Prov. IV, 25: oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.
Consequenter ponitur intellectus discipulorum: at illi cogitabant etc.. Quia enim supra septem sportas fragmentorum acceperant, et non secum tulerant, credebant quod diceret, non accepistis panes; sed nolo quod a Pharisaeis accipiatis panes, quia animales erant, et animalis homo non percipit quae dei sunt, I Cor. II, 14.
In isto intellectu in duobus poterant reprehendi.
Primo, quia non intelligebant; item in eo quod de virtute dei diffidebant. De primo non reprehendit eos, sed de secundo.
Dicit ergo quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis? quasi dicat, intelligitis carnaliter quod spiritualiter debetis intelligere. Non recordamini quinque panum, et quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? nonne ergo qui tot pavi, possum vos pascere? quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis, scilicet materiali, sed potius spirituali; qui panis doctrina dicitur in Io. VI, 64: verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Tunc intellexerunt etc.. Hic ponitur correctio. Unde correcti sunt ex sermone eius; Ps. Cxviii, 130: declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.