TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.
Auditus autem sonorum fit in aere per eamdem causam quae dicta est. Aer enim quidam connaturaliter tenetur in aure, et connaturalis est auris tympano : tympanum autem auris voco nervum audientem, qui expanditur in interiori auris : qui quando pulsatur ab aere qui est in aure, fit auditus : aer enim qui est in aure, continuus est aeri qui est extra : et ideo ab exteriori moto aere movetur interior auris : et ille movet nervum auditivum : et facit natura latera auris dura, ut bene percutiant percussa : et exteriora auris facit lata, ut ubique hauriant sonum : et facit foramina tortuosa, ut prohibeatur aer exire : et purgationem capitis quae est cholerae purgatio, facit descendere per aures, ut ex calido sicco auris tympanum et latera sicca et dura conserventur, sicut pellis tympani sicca bene sonat, et emollita sonum perdit. Similiter autem faciunt chordae musicorum. Quia haec connaturalitas ad soni subjectum non est penitus in toto corpore animalis, propter hoc non secundum totum corpus audit, alias secundum omnia membra. Quia etiam non penitus secundum omnia membra transit aer ad interiora nervi auditivi : pars enim movenda ad auditum, non pene in omnibus membris connaturalem in se habet aerem : nec ipsum animatum in omnibus membris habet connaturalitatem ad percipiendos sonos in aere generatos.
Aer igitur secundum se est nullum omnino habens sonum, ut omnes suscipere possit : cum autem prohibetur dividi vehementia verberantis, remanet continuus et unus resistens per modum supra dictum : tunc motus talis est vera causa soni : aer autem qui est in auribus animalium, aedificatur a natura circumponente latera tortuosa auris, ut sit immobilis, quatenus certe et non confuse sentire possit omnes soni differentias : quod esse non posset, si motus esset aer qui est in aure : quia tunc motus exteriores non reciperet nisi confuse. Et haec est causa, quod quando aliquis caput mergit sub aqua, adhuc audit sonos qui fiunt super aquam, quamdiu manet ei auris plena aere : quia tunc soni intentio per aquam ut per medium delata venit ad aerem qui est in aure, et tunc percutit tympanum auris, et fit auditus : et hoc sumus experti. Sed tamen aqua percutiens aerem qui est aure, multum confundit sonum auditum sub aqua. Si vero contingit evolare totum aerem de aure, et subintrare aquam in ejus locum, tunc non fit auditus aliquo modo quamdiu hoc durat. Et ex hoc apparet non aquam, sed aerem esse proprium soni subjectum, sicut diximus supra. Sicut etiam destruitur visus, quando pellis alba vel aliqua alia occasio texerit oculi pupillam.
Signum autem quod fiat sic auditus, sicut dictum est, et non fiat auditus si hoc destruatur, est quod actu semper sonat : sicut quando aliquis cornu applicat ad aurem, audit trepidantem aerem in aure : et hoc facit aer, eo quod calor auris movet eum : et tunc percutiuntur latera auris : iste tamen fremitus aeris in aere non tantus est, quod impediat alios motus exterioris aeris : aer enim proprio quodam motu semper movetur in auribus : sed tamen sonus non est ex motu proprio aeris, sed potius ex motu alieno. Et quoad hoc bene dixerunt
Antiqui, quod auditus fit in vacuo exteriori et in sonanti interius : quia nos audimus in aere determinato in aure semper tremente et trepidante, et in aere exteriori vacuo et libero per motum quo supra dicto modo commovetur.