IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur:

" Me accipit. " Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

" Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit : " quia Pater est in eo, substantia et virtute et opere. Et ipsa persona Patris (quia Pater est) cognoscitur in Filio : quia intellectus unius relativorum est in altero. Matth. x, 40 : Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui misit me. Luc. x, 16 : Qui vos spernit, me spernit. Matth. x, 41 : Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.

Sic ergo ad humilitatem formavit quos suae potestatis successores reliquit.

" Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.

Adspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. "

Hic instruit discipulos ad charitatem. Et hoc totum factum est in secunda caena corporis sui, quando corpus suum discipulis tradidit, et celebrandum ab eis sacramentum praecepit, et instituit, sicut patuit, Matth. XXVI, 22 et seq., et Luc. XXII, 16 et seq. Hoc autem semiplene hic dicitur, quia scivit Evangelista quod in aliis hoc perfecte describitur.

Dividitur autem haec pars in tres partes : in quarum prima describitur scelus

proditoris, contra charitatem agentis : in secunda, describit claritatem corporis mystici ex dulcedine charitatis diligibilis, ibi, v. 31 : " Cum ergo exisset, dixit Jesus. " In tertia, ponit institutionem charitatis, ibi, v. 33 : Filioli, adhuc modicum vobiscum sum.

In prima harum dicit tria, scilicet, turbationis quae ex facto proditoris futura erat protestationem, discipulorum ex protestatione factam haesitationem, et proditoris quamdam admonitoriam revelationem.

In primo horum duo sunt: turbatio, et protestatio.

Turbationem exprimit et in se, et in modo.

In se exprimit eam, dicens : " Cum haec dixisset, " de institutione discipulorum ad humilitatem, " turbatus est, " ut ostenderet se verum hominem, in quem caderet turbatio propassionis : ut in ante habito capitulo est notatum et determinatum. Maxime ex paenitentia traditoris qui interim mortem ejus machinabatur. Psal. VI, 3 et 4 : Conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde.

" Spiritu. " Per hoc tangit modum : quia ipse spiritu suo in se fecit istam propassionis turbationem : quia nihil in eo fuit quod non esset electum et ordinatum rationabili voluntate. Et ideo, Genes. VII, 2, significatus est per arcam, in qua (ut dicit) omnia animalia, hoc est, animales motus pacati fuerunt. Job, v, 23 : Bestiae terrae pacificae erunt tibi, hoc est, bestiales motus, qui in aliis pugnant contra Christum. 0 Christe, tibi in corpore tuo erant pacificae, et omnino spiritui obedientes. Et. ibidem, v. 24: Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum.

Sic ergo " turbatus est spiritu " ex Judae praesentia. Unde Glossa : " Exemplum praebuit ut condolentes aliis turbemur, quia miseriis Judae compatiens fuit."

" Et protestatus est, et dixit, etc. "

Admonitorie, volens miserum a scelere revocare: "Amen, amen dico vobis. " Dupliciter confirmat : quia non tantum ex praescientia, sed ex signis traditionis jam traditor.in malitia confortabatur, et crescebat in pertinicia perversitatis, " Quia unus, " exceptae ab aliis malitiae, " ex vobis, " non merito sed numero. Matth, XXVI, 21 : Unus vestrum me traditurus est, scilicet in ista nocte. Marc. XIV,18 : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. Psal. LIV, 15 : Qui simul mecum dulces capiebas cibos, etc. Per hoc tamen non prodidit, quia omnes secura in eadem mensa comederunt: sed voluit ut Judam sceleris sui conscientia induceret : qui? latere nihil posset eum, qui occulta cordis sui protestari posset : et sic Deum tradere pertimesceret. Conscius enim ipse sibi de se putare deberet omnia dici.

" Adspiciebant ergo ad invicem discipuli, etc. "

Tangit de verbo Domini inter innocentes ortam haesitationem.

Et hoc est : " Adspiciebant ergo, " quasi novo stupore percussi, " ad invicem discipuli, " ut quisque disceret ab alio scelus, de quo sibi non erat conscius. Ac si diceret quilibet illud Apostoli, I ad Corinth. IV, 4 : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Quia plus credo verbo Filii Dei de me quam mihipsi.

Et hoc est : " Haesitantes, " sive dubitantes, " de quo diceret. " Dubitatio enim timor cordis fuit, quia sermonem Christi verum esse non dubitabant :" quem enim semper veritate firmatum invenerant. Et ab alia parte innocentes conscientia de crimine non redarguebat. Unde, Matth. XXVI, 21: Contristati valde, coeperunt singuli dicere : Numquid ego sum, Domine ? Et hoc quidem primo

dixerunt : ita et quod Judas quaerens dixit, ibidem, v, 25 : Numquid ego sum, Rabbi ? Et respondit Dominus : Tu dixisti. Per quod etiam Dominus eum non prodidit : quamvis ille ut protervus quaesierat. Dicendo enim : Tu dixisti: commune est: nec per hoc tangitur nisi ille qui sibi conscius est de crimine.

Post interrogationes autem singulorum iacta sunt quae hic dicuntur.

" Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est de quo dicit ?

Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? "

Tangitur hic admonitio, et communis, quamvis non notabilis, nisi apud semetipsum efficiebatur revelatio proditoris.

Et dicuntur hic tria, scilicet, signum admonitivae revelationis : secundo, augmentum malitiae proditoris, ibi, v. 27 : " Et post buccellam, etc. " Et tertio, tempus excaecationi suae congruum, ibi, v. 30 : " Cum ergo accepisset ille buccellam. "

In prima harum partium dicuntur quatuor, scilicet, descriptio ejus cui fit revelatio, quaestio facta ad illum Simonis Petri, et Joannis ad Christum, et signum revelationis hujus secreti.

Dicit ergo :" Erat autem recumbens, " hoc est, reclinatus, " unus, " unice inter alios sermonibus istis territus, et seipsum sustinere non valens, eo quod terrore erat resolutus, " ex discipulis ejus, " qui disciplinam charitatis, et mansuetudinis, et humilitatis Christi perfecte fuerat imitatus, " in sinu Jesu, " sicut innixus super eum quem dilexit. Habacuc, III, 2 et 3 : Domine, audivi au-ditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud, etc. Et haec est litteralis expositio.

Tamen moraliter notantur hic quatuor causae hujus recubitus in sinu Domini, ne temeritati Joannis adscribatur : quarum una est terror verbi dominici, secunda est delicatio cibi assumpti, et tertia affectus amoris praecipui, quarta excessus contemplationis verbi Domini.

De prima causa jam ante dictum est. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. De secunda causa est, quia cibus dulcis generat somnum suavem, et somnus reclinationem sive recubitum inducit: et sic infusus intus dulcedine sacramenti, recubuit in pectore Domini. Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam, etc. Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. De tertia causa dicitur, Cantic. viii, 5 : Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? De quarta causa dicitur, Daniel. x, 16 : Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Et terrori quidem adscribitur destitutio : cibo autem quies, amori recubitus, et contemplationi sinus. Unde Augustinus : " Ab ipso sacro dominici pectoris fonte potavit Evangelii fluenta. "

Et hoc est quod dicit: " Quem diligebat Jesus. " In principio hujus libri quatuor sunt assignatae causae quare hunc discipulum diligebat Jesus . Et ibidem determinatur qualiter Christus Jesus Dominus noster, unum plus, et alterum minus diligit: nec oportet quod ista repetantur. II Regum, I, 26 : Frater mi Jonatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio.

" Innuit ergo huic Simon Petrus, etc."

" Innuit ergo huic, " hoc est, Joanni, " Simon Petrus. " Probabile est hos duos inter alios luisse plus familiares : et ideo innuisse saepe invicem, et contulisse de secretis. Joan. XXI, 20 : Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in caena super pectus ejus, et dixit: Domine,quis est qui tradet te ?

" Et dixit ei : Quis est de quo dicit? "

Sed quaeritur, Quare Petrus per seipsum non quaesivit ?

Ad quod dicendum secundum Chrysostomum, quod bene fuit apud Dominum tantae familiaritatis sicut Joannes, sed tamen Christus hoc ab eo celavit : quia tanti zeli fuit Petrus pro Domino, quod si proditorem discrete cognovisset, pro certo ante proditionem interfecisset . eum. Sed hoc noluit Dominus, ne dispensatio divini consilii impediretur. Ad Roman. xii, 19 : Date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam.

" Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, etc."

" Itaque cum recubuisset ille, " scilicet Joannes," supra pectus Jesu ". Job, xxxiii, 15 et 16 : Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.

" Dicit ei, " ausu familiari : " Domine, quis est? " Psal. cxviii, 18 : Domine, re-. vela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Psal. l, 8 : Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi,

" Respondit Jesus : ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae. "

Hic tangitur revelationis signum. In hoc autem signo duo dicuntur, scilicet, signum, et per opus ejus quid signum designat designatio.

Dicit ergo :"Ille est cui ego intinctum panem porrexero. " Sunt autem hic duae opiniones. Una dicit, quod intinctus panis fuit corpus Christi intinctum in sanguine. Unde Augustinus, in Originali super locum istum : " Quid miraris si Judae datus est panis Christi per quem mancipatur diabolo : cum videas e contrario Paulum datum Angelo diaboli, per quem perficitur in Christo ? Ita et bono malum profuit, et malo bonum offuit. Sed corripitur qui non dijudicat corpus Christi : quo modo damnatus est, qui ad ejus mensam fingens se amicum, inimicus accedit. Si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua paena percutitur venditor veritatis ? " In Glossa tamen quae Augustino imponitur, dicitur quod panis intinctus non fuit corpus Christi: sed ante tamen cum aliis sumpserat corpus Christi, et post etiam sumpsit buccellam qua designatus est Joanni. Et ideo non dicunt verum qui dicunt Judam corpus Domini non sumpsisse : quia secundum ambas istas opiniones sumpsit corpus Domini. Magister autem in Historiis dicit, quod quia Judae in detrimentum suae salutis panis intinctus porrigebatur, ideo hostia corporis Domini Christi sanguine intincta nulli exhibetur. Glossa : " Panis intinctus significat Judae fictionem : quia fictus amicus venit ad coenam. Quae enim tinguntur non mundantur, sed inficiuntur. Si autem aliquod bonum significat fictio, eidem bono ingratum non immerito consecuta est damnatio. " Sapient. i, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

" Et cum intinxisset panem, etc."

" Et cum intinxisset panem, " quem soli Judae porrigebat, sicut innuit Glossa,

" dedit Judae Simonis Iscariotae. " Contrarium videtur, Matth. XXVI, 23 : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

Sed ad hoc dicendum, quod utrumque verum fuit : quia et Judas intinxit, et eumdem Dominus Judae intinctum porrexit, et illa vice nullus alius intinctum accepit.

Videtur autem quod Judam Dominus per hoc prodidit : quia non interest utrum aliquis prodatur occulte nomine, vel circumscriptione signi, quod nulli alii potest convenire.

Dicendum ad hoc, quod non prodidi\t: quia illud signum comune fuit. Omnes enim secum de catino inunxerunt. Unde, Luc. XXII, 21 : Veruntamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et similiter omnium Apostolorum manus secum in eadem mensa fuerunt. Dicunt tamen quidam satis bene, quod aliud est de crimine facto, et de crimine futuro aliud. Crimen enim factum non debet prodi, sed corripi secundum modum qui describitur, Matth. XVIII, 15 : Si peccaverit in te fratrer tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Deinde adhibendo alios conscios criminis, per quos convincendus est si negaverit, ut dicit Augustinus : et deinde corrigendus est ab Ecclesia. Crimen autem futurum quod non est nisi in voluntate, et propter quod non condemnatur homo in judicio humano, potest ad cautelam caute revelari, et ut caveatur, et ut ille a proposito revocetur, dummodo in judicio contra talem non procedatur : quia de sola voluntate in judicio humano non judicatur. Et hanc opinionem ego probabilem valde dico.

Adhuc autem, est alia opinio dicendo, quod aliud est de Deo, et aliud est de homine. Homo enim ex sui solius scientia, nullum penitus debet revelare : quia cum in judicio probare non posset, revelatio sua ad nihilum penitus esset utilis.

Sed Deus qui inspector est cordis, his legibus non subjacet. Et ideo cui vult revelare poterit. Sicut peccatum Heli sacerdotis Samueli revelavit . ''Et peccatum David Nathan prophetae revelavit . Et haec solutio est pro certo vera. Unde etiam Christus hoc revelavit his quibus profuit ad fidem suae deitatis, et ad profectum cautionis.

" Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. "

Hic post tot remedia tangitur augmentum malitiae proditoris.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, malitiae augmentum, proditionis opus acceleratum. Et hoc significat Evangelista a discipulis non esse intellectum.

Dicit ergo: " Et post buccellam, " hoc est, post panem intinctum quem intra cellam buccae conclusit, " introivit in eum Satanas. " Introivit autem non illabendo : quia Deus solus, ut dicit Beda, illabi potest in animam : sed per augmentum malitiae, et persuasionis effectum. Psal. cviii, 6 : Constitue super eum peccatorem : et diabolus stet a dextris ejus. Diabolus enim antonomastice peccator dicitur : quia omne opus suum peccatum est. Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae. Ante enim possederat diabolus eum quantum ad voluntatem : postea possedit eum quantum ad voluntatem confirmatam : ita quod traxit eum diabolus ad maleficium sicut suum mancipium. Joan. VI, 71 : Ex vobis unus diabolus est.

" Et dixit ei Jesus, etc. "

Ecce traditionis acceleratio. " Quod facis, fac citius. " Glossa : " Non prae-

cepit, sed praedicit Judae malum, nobis bonum : quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius paenam, quam in salutem fidelium. " Proverb. I, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Christus enim festinavit ad salutem fidelium. Alia translatio, Psal. xviii, 6 : Festinavit ut gigas ad currendam viam. Luc. XII, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur.

" Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. "

Hic ostendit qualiter hoc signum fuit ignotum, et similiter verbum quod consecutum est signum : et ideo in communi quidem prius ostendit esse ignotum : secundo autem ostendit quod diversimode est interpretatum.

Dicit autem : " Hoc ergo, " scilicet dictum, " nemo scivit, " hoc est, intellexit, " discumbentium " in coena, " ad quid dixerit ei : " quamvis omnes scirent quod non nisi aliquod bonum dixit. Job, xxxiii, 16 et seq. : Instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia, eruens animam ejus a corruptione. Unde Dominus in hoc scelere quamvis caute monuerit Judam, tamen patienter tacuit et non manifestavit. Isa. lvii, 11 : Neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns. Psal. xxxvii, 15 : Factus sum sicut homo non audiens, et non, etc.

" Quidam enim putabant, etc. "

Dicit qualiter in diversos sensus accepit interpretationem dictum Domini quod non fuit intellectum. " Quia locu los habebat Judas. " Glossa : " Loculos habet in quibus oblata servabantur, suorum necessitatibus, et aliorum indigentiis : in quo datur forma Ecclesiae servandi necessaria, quae videtur non debere cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiae justitiam deserat. " Et haec omnia in ante habitis dicta sunt et determinata. Proverb. xxx, 8 et 9 : Mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria : ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? et egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. Et hoc est quod dicit. Et ea quae mittebantur in solatium sumptuum a fidelibus amicis Christi, portabat ut prompta essent tempore necessitatis.

Putabant ergo quidam quod Dominus sermone suo haec intendisset, et " dixisset ei Jesus, " illo sermone suo : " Eme ea quae nobis opus sunt, " in cibis et sacrificiis, " ad diem festum " Paschae, qui in crastino instabat : quia simile factum est, Joan. IV, 8, ubi dicitur : Discipuli ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent.

" Aut ut egenis aliquid daret. " Hocalii interpretabantur : quia in istos solos duos usus Christus pecuniam submissam consuevit erogare. Tob. IV, 7 : Ex tua substantia fac eleemosynam, etc. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium fructum tuarum da ei, scilicet in manu pauperum. Innocentes enim semper pie: interpretantur omne dictum, quod non est expresse malum.

" Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. "

Tertium est ubi tempus congruum tantae malitiae designatur.

Dicit autem tria : quod ex bono proficit in malum, quod exivit exinde consortium bonorum, et tunc fuit tempus tenebrosum.

Dicit ergo : " Cum ergo accepisset " de manu Domini, " ille, " scilicet Judas, " buccellam " intinctam. I ad Corinth. XI, 29 : Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. " Exivit continuo. " Glossa : " Aperte a Domino recedit. " Genes. IV, 16 : Egressus Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra. Cain interpretatur possessio. Et sic Judas pro pretii possessione exivit a Deo, et communi bonorum congregatione. IV Regum, v, 27 : Egressus est ab eo leprosus quasi nix : quia totus lepra perditionis erat re spersus.

" Erat autem nox. "

Nox tenebrosa, quia lux vera in corde suo occubuerat. Glossa : " Nox congruit sacramento. " Erat enim cum exivit filius tenebrarum, faciens opera tenebrarum. Sapient. XVII, 5 : Ignis quidem milia vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Job, III, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Ibidem, v. 4 : Dies ille vertatur in tenebras :... et non illustretur lumine.

" Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum. "

Tangitur hic clarificatio corporis diligibilis, quod instituitur hic ad formam charitatis, a qua separatus est qui contra charitatem est operatus.

Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, quis clarificatur, et quid in ipso clarificatur, et quis est clarificans, et acceleratio clarificationis.

Sicut autem supra, capitulo VII, notavimus, dupliciter clarificatur Christus : in se, et in suis membris. Et de utraque clarificatione hic loquitur.

Dicit ergo : " Cum exisset, " sicut impurum separatum a puro, " dixit Jesus, " de suo et de mystico corpore : " Nunc clarificatus est, " in se in causa, non in effectu, " Filius hominis, " quia modo inchoata est traditio passionis, cujus merito ex congruo datur ei claritas Resurrectionis et Ascensionis. Similiter et in corpore mystico est clarificatus : quia Judae exitus, malorum a bonis significat segregationem. De primo, Joan. XII, 23 : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. De secundo, Luc. iii, 17 : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam. Matth. xiii, 30 : Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

" Et Deus, " Pater, " clarificatus est in eo. " Cujus enim voluntatem semper perfecit in terra Filius hominis, ille modo beatificando eum in corpore, et suos purificando, plena se charitate in ipso demonstrabit. Joan. XVII, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. " Clarificatus est Deus in eo, " quia per multam suae virtutis operationem, se etiam in passione sua et morte demonstrabit.

" Si Deus clarificatus est in eo, etc. "

Sicut jam dictum est, clarificatus est claritate virtutis in passione mortis in corpore proprio, et in separatione malorum a bonis in corpore mystico : tunc " et, " hoc est, " Deus Pater clarificabit illum, " scilicet Filium, " in seipso. "

Glossa : " Ut humana natura Verbo unita, etiam immortalitate donetur. " Joan. XVII, 5 : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum.

" Et continuo, " sine temporis interpositione, " clarificabit eum : " quia sua Resurrectio non differtur usque ad communem omnium resurrectionem. Psal. xv, 10. et 11 : Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me, etc. Act. iii, 13 : Deus patrum nostrorum clarificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati.

" Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me : et sicut dixi Judaeis : Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. "

Hic tangit instructionem ad charitatem.

In parte autem ista tria dicuntur : in quorum primo se ostendit charitatis mandatum ultimo dare, ut amodo cordibus discipulorum infigatur : in secundo, dat ipsum charitatis mandatum, ut dilectione cor informetur, ibi, v. 34 : " Mandatum novum, etc. " In tertio, praesumptio Petri de Christi dilectione et signo dilectionis refraenatur, ibi, v. 36 : " Dicit ei Simon Petrus. "

In primo horum dicuntur quatuor : quorum primum est teneritudo dilectionis ad filios ostensa : secundum, separatio sui ab ipsis : tertium, voluntas sequendi Christum in discipulis infirma : quartum, ex spe perficiendi voluntatem perfectio charitatis promissa.

Primum notatur in hoc quod dicit : " Filioli. " Priscianus enim dicit quod aliquando dicuntur diminutiva prae familiaritate et amore. Et ita loquitur hic Christus. Sapient. XVI, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Dicit tamen quaedam

Glossa, quod dictio diminutiva notat in eis adhuc virtutem diminutionis. Ac si dicat : Modo estis filioli, aliquando cum virtute crescetis, eritis filii. I ad Corinth. XIII, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvidi. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec, etc. Isa. xlvi, 3 et 4 : Qui portamini a meo uteros qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo : ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo.

" Adhuc modicum tempus vobiscuml sum, " cum statim immineat mihi captivitas et passio et mors. Joan. XVI, 16 : Modicum, et jam non videbitis me. Sed contra hoc est quod dicitur, Matth. xxviii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummatio nem saeculi. Sed hoc jam ante solutum est : quia hic loquitur de praesentia corporali : ibi autem de praesentia divini fatis in gubernatione gratiae.

" Quaeretis me, " desiderio sequendi, Cantic. iii, 1 : Quaesivi quem diligit anima mea. Psal. CIV, 4 : Quaerite Dominum, et confirmamini, etc.

" Et sicut dixi Judaeis, " quamvis aliter et alia de causa dixerim eis. Dixi enim Judaeis sine determinatione, temporis : quia nec modo nec umquam poterant me sequi, nec consequi, propter: animi sui obstinatam malitiam habitam. Vobis autem dico cum determinatione temporis.

Sic ergo Judaeis dixi haec verba :

" Quo ego vado, vos non potestis venire. "

Joan. VIII, 21 : Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. Matth. vit, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo dae-

monta ejecimus, etc. ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Matth, xxv, 11 et 12 : Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Sic ergo vobis dixi et Judaeis.

" Et vobis dico modo. "

Hoc est, dico vobis quod non potestis ad me venire modo, sed postea venietis ad me. Causa autem quare modo non potestis, est impotentia vestra : quia non estis adhuc Spiritus sancti receptibiles ad robur, sicut notavimus supra, capitulo VII. Ad Hebr. II, 15 : Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Et oportet vos per charitatem ab illo timore liberari. I Joannis, IV, 18 : Timor non est in charitate : sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor paenam habet. Et ideo, Luc. XXIV, 49, dicit : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Quia modo estis infirmi : postea autem percepto Spiritu sancto, ad robur perficiemini. Et tunc dicetis illud Apostoli, ad Roman. viii, 38 et 39 : Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.

" Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. " Novum dicitur propter sex causas, quarum una est in Glossa. Quia licet etiam vetus sit, ut invenitur, Levit. XIX, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum : tamen hic novus additur modus, ut dili-

gatur etiam inimicus in hoc quod est proximus, quia per naturam est in eodem parente : qui autem sunt de eodem parente proximi sunt, quia sunt in uno et primo gradu conjuncti : et hoc non intellexerunt carnales veteris legis. Et ideo Lex dicit : Diliges amicum tuum, etc.

Alia causa est, quia novis exemplis dictum est confirmatum. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.

Tertia causa est, quia novo spiritu observatur. Prius enim servabatur spiritu servitutis, modo autem spiritu libertatis : ita quod etiam gaudenter diligatur inimicus, nec etiam vindicta petatur ab ipso, et benefacit ei si indiget. Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.

Quarta causa est, quia Spiritu omnia innovante, est hoc mandatum novum. Hoc est dicere, quia innovat per effectum ut possit impleri. Apocal. XXI, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Dicit Glossa, quod sedens in throno est Spiritus sanctus. Psal. l, 12 : Spiritum rectum innova in visce ribus meis.

Quinta causa est, quia in novitate formae facit impleri omnia praecepta. Hoc enim quod prius erat in factis tantum in lege factorum (quae respiciebat ad manum, et non ad animum) nunc autem lex charitatis implet ex animo, et nullum ponit finem. Plus enim vult ex affectu facere, quam lex praecipere posset in opere. Et in hac intentione dicitur : Latum mandatum tuum nimis . Cantic. I, 2 : Adolescentulae dilexerunt te nimis. Genes. XXIX, 20 : Videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Psal. lxxvi, 11 : Dixi: Nunc coepi, etc.

Sexta et ultima causa est, quia cum

novum sit quod suo principio a quo trahit esse, est propinquius : nihil est quod ita nos nostro principio propinquos facit sicut dilectio, quae nos prae omnibus Deo conjungit. Unde, Isa. VI, 2 : Seraphim stabant super illud, scilicei super thronum Dei, immediate apud Deum consistentes. Seraphim autem intendentes vel ardentes signant vel sonant. Cantic. viii, 6 et 7 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, scilicet Dei. Dicit ergo :

" Mandatum novum do vobis. "

Dicuntur autem hic tria, scilicet, mandatum dilectionis, forma, et signum.

De mandato dicit tria, scilicet, mandatum ipsum, et innuit esse novum, et de quo sit mandatum.

De primo dicit " Mandatum. "

Mandatum autem dicitur quasi manu datum, quia opere quod per manum signatur, debet esse probatum. Unde Gregorius : " Probatio dilectionis, exhibitio est operis. " Amicorum enim idem est velle et nolle, ut dicit Tullius. Nec me diligit, qui contraria voluntati meae operatur. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Sic enim Apostolus, ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Quia secundum quod ibidem, v. 8, dicitur : Qui diligit proximum, legem implevit. Quia quidquid lex charitatis praecipit, totum in opere proximo impendit. Hinc est quod, Deuter. xxxiii, 2, dicitur : In dextera ejus ignea lex. Ignea enim lex in dextera, est lex charitatis in virtute operis. Hinc est quod, Cantic. VIII, 6, dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio. Clamor enim dilecti est intensio devotionis, et fervor implendi de dilectione mandati : quod sicut signaculum, hoc est, sigillum profundatum ponitur in corde, quando mandatum ad intimum penetrat affectum. Ponitur autem super brachium quando totis viribus in opere ostenditur mandatum de dilectione. Hinc est quod, II ad Corinth. IX, 2, Paulus dicit Achaicis : Achaia parata est ab anno praeterito. Nunc vero et facto ostendite : quia parum est dicere se diligere proximum in corde, nisi ostendat mandatum in opere. I Joannis, iii, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.

Hoc ergo mandatum est " novum: " quia, sicut diximus, est suo principio propinquum. Est et ideo forte ad salvandum in omnibus perfectum. Haec enim omnia habet id quod suo principio est propinquum, hoc est, senio vel antiquitate viribus non est destitutum, hoc est, perfectum et integrum, in nullo per vetustatem corruptum. Ad Hebr. viii, 13: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. De fortitudine quidem charitatis dicitur, Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Non quin fortior sit charitas quam mors, sed quia nulli fortiori poterit comparari. De integritate autem dicitur, Jacobi, I, 4: Sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Sic ergo est " novum. "

Objicitur autem de hoc quod dicitur, I Joannis, II, 7 : Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Sed hoc jam solutum est: quia quamvis vetus sit ab antiquo auctoritate Dei mandatum, tamen non inveteravit sicut alia. Sed omnia alia moralia innovavit, sicut diximus : quia caeremonialia consumpta sunt vetustate, sed moralia servabantur in vetustate timoris, et vetustate litterae. Sed mandatum dilectionis omnia innovat, ut serventur in spiritus novitate, ut diximus. Et ideo dicitur charitas legis plenitudo. Ad Roman. XIII, 10: Plenitudo ergo legis est dilectio. Hoc ergo modo est " novum. "

" Do vobis. "

Ecce mandati hujus auctoritas: quia ipse summus promulgat Imperator: nec praecipit, sed dat: quia nisi ipse det, impleri non potest. Unde Augustinus : " Da quod jubes, et jube quod vis. " Dat enim Spiritum dilectionis in quo mandatum impletur. Ad Ephes. IV, 8: Dedit dona hominibus. Esther, II, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Luc. XI, 13: Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se. Dat ergo liberaliter sive gratis, dat affluenter, dat dulciter, dat utiliter. De primo dicit, Matth, x, 8: Gratis accepistis, etc. De secundo, Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. De tertio, Psal. lxvii, 11: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus : quia non nisi in dulcedine dat. Quod omnia dulcia facit, etiam quae amara sunt in seipsis. Eccli. XXIV, 27 : Spiritus meus super mel dulcis. Spiritus autem suus constat, quod est spiritus dilectionis. De utilitate autem istius doni est quod dicitur, ad Hebr. XII, 10, scilicet quod Pater caelestis erudit ad ipsum quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

Sic ergo " do vobis. "

" Ut diligatis invicem. "

Ecce de quo est istud mandatum. Dicit autem duo : transitionem dilectionis, et retransitionem. Qui enim amat, reamari petit. Unde Hermes Trimegistus dicere dicitur: " Monas monadem genuit, et in se reflectit ardorem. " Proverb. viii, 17: Ego diligentes me diligo. Sicut enim dicit Dionysius, quod exstasim iaciens est divinus amor, hoc est, extra positionem : quia cor amantis ponit extra amantem: in amatum, et cor amati per readamationem in amantem primum. Et hoc notat per duo quae dicit: " Ut diligatis invicem. " Ad Roman. XIII, 8: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Hoc enim debitum solvendo ma- gis obligat. Et ideo diligens ab obligatione dilectionis numquam deobligatur. Et ideo omni soluto debito, manet adhuc debitum dilectionis. Unde Paulus Philemoni scribit: Et teipsum mihi debes . Ad Roman. I, 14 et 15: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est vobis, supple, debitum illud semper solvendum.

" Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. "

Haec est forma mandati, quod exemplum in auctore dilectionis accipimus. Ipse autem dilexit nos, nostram praeveniens dilectionem, nostram vincens dilectionem ex sua dilectione. De primo dicitur, 1 Joannis, IV, 9 et 10: In hoc apparuit charitas Dei in nobis, etc. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. De secundo dicitur, Joan. VII, 38 : Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et subdit Evangelista, v. 39 : Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Sic ergo ipse creat spiritum dilectionis in nobis. Nullus enim spiritus fluit et refluit nisi spiritus dilectionis. Unde Chrysostomus : " Cum Spiritus sanctus cor intraverit, omni fonte magis manat et proficit, non deficit. " Et fluit, cum sit Spiritus dilectionis: et refluit, quia amor transit et retransit, ut diximus. De tertio dicitur in Psalmo cxv, 12: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi ? Pro tanta enim dilectione nihil possumus rependere : quia nostram excedit in infinitum: et ideo debitores nos sibi, et ipse non nobis debitor constituitur. Deuter. XXXIII, 3: Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: quia debitores sibi constituti.

Sic dixit de forma dilectionis,

" In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. "

Ecce istius dilectionis dat signum : guia in ipsa cognoscitur disciplina Christi.

Dicit autem duo: signatum, et signum. Dicit autem hoc signum esse generale cum dicit : " In hoc cognoscent omnes. " Et hoc est signum generale, certum, et convertibile. Generale autem, quia omnibus convenit discipulis et non aliis.

De primo dicitur: Omnes Christi discipuli hoc signaculo cognoscuntur. Et hoc signatum est, Josue, II, 17 et seq., ubi dicitur, quod signavit Rahab domum et familiam suam omnibus Dei amicis: ut cognosceretur per vittam coccineam, per fenestram domus suae pendentem. Vitta enim est charitas quae ligat. Coccinea autem est per ruborem charitatis.

De certitudine autem est, quia sola charitas est signum certum salutis. Ad Ephes. IV, 30: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis. In signum autem redemptionis, signaculum istud redemptio est: quia, sicut dicit Augustinus, charitas sola distinguit inter filios regni, et filios perditionis, hoc est, inter discipulos Christi, et eos qui sunt de schola diaboli.

De convertibilitate autem signi intelligitur hoc quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 2: Charitatem si non habuero, nihil sum. Super quem locum dicit Bernardus: " Si habuero magnam charitatem, magnus sum : si parvam, parvus sum: si nullam, nullus sum. Tantus enim quilibet in disciplinatu Christi est, quanta est charitas sua. " Et ideo charitatis via discitur inter discipulos Christi, quia excellenter indicat disciplinam Christi. Ad Ephes. iii, 19 : Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. Charitas enim Christi eminet super omnem scientiam quae habetur de Christo: et convertibiliter est signum disciplinae Christi.

In hoc ergo signo cognoscent omnes

" quia mei discipuli estis, " disciplinis meis imbuti, et de schola mea instructi. Deuter, xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Appropinquatur autem pedibus per humilem charitatem, quia charitas semper appropinquat. Unde peccatrici quae appropinquavit pedibus Jesu, Luc. VII, 47. dictum est: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

" Si dilectionem habueritis ad invicem. " Hoc enim est quod maxime desiderat Dominus ut habeamus. Luc. XII, 49: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? In hac schola dixit se eruditum Jeremias, Thren. 1, 13, ubi dixit: De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ezechiel. x, 2: Effunde, scilicet prunas ignis, super civitatem, hoc est, super omnium fidelium et discipulorum meorum universitatem.

" Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus : Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea.

Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.

Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges. "

Hic incipit de refraenatione praesumptionis Petri.

Dicuntur autem quatuor : in quorum primo ponitur quaestio admirabilis Petri: in secundo, ostenditur responsio praesumptionem Petri refraenans : in tertio, ponitur Petri de se praesumptio: in quarto, ponitur ostensio imbecillitatis Petri.

Dicit ergo : " Dicit ei Simon Petrus, " Audierant enim Christum dicentem, supra, v 33: Quo ego vado, vos non pot

estis venire, supple, modo. Et mirabatur : quia tunc in fervore dilectionis erat totus Simon, hoc est, obediens : sed in fortitudine charitatis totus non .erat Petrus, hoc est, immobilis et firmus.

Dicit ergo Simon: " Domine, quo vadis ? " quod te sequi non possum per imitationem. Matth.viii, 19 : Sequar te quocumque ieris. Et hoc dixit ille qui vires suas nondum fuerat expertus.

" Respondit Jesus, " temeritatem Petri refraenans : " Quo ego vado, non potes me sequi modo, " hoc est, hoc tempore propter Passionis difficultatem, et tuae charitatis imperfectionem. Psal. lxxvi, 20: In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Matth.xvi, 24: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Via ergo difficilis est ad sequendum. Ad Hebr.v, 11: Nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

Ne autem faciat ex difficultate sequendi desperantem, subdit: " Sequeris autem postea, " cum Spiritum ad robur fortitudinis acceperis.Tunc enim fiet quod dicitur, Act. IV33: Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi, Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis. Tunc sequeris, spiritu contra persecutiones et timorem mortis confortato. Joan. XXI, 18, dixit Dominus Petro: Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet te quo tu non vis. Et subdit Evangelista, v. 19 : Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Spiritus enim alligat hominem virtute sua, ut a Christo propter timorem passionum, et spem temporalium recedere non possit. Et ideo robur Spiritus Deum sequi facit. Act. xx, 22 : Et nunc alligatus ego Spiritu, vado in Jerusalem, quae in ea ventura sint mihi ignorans. I sa. xlv, 11:

Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur.

" Dicit ei Petrus, etc. "

Adhuc de fervore obedientiae Simonis praesumens, et petrae firmitatem nondum expertus : " Quare non possum te sequi modo ? " Nescivit quod dictum est, Sapient. IX, 15: Corpus quod corrumpitur aggravat animam. Et ideo dicitur, 1 ad Corinth. III, 1: Ego non potui vobis loqui tamquam spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et sequitur, v. 2: Nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis.

" Animam meam pro te ponam, " hoc est, vitam dabo pro te defendendo. Verbum est fervoris Simonis. Marc. XIV, 31: Etsi oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. IV Regum, II, 4: Vivit Dominus, et vivit anima tua ! quia non derelinquam te. Petrus autem adhuc inexpertus vires suas, dixit tamen id ad quod ex officio pastorum postea tenebatur praedicare. I Joannis, III, 16: Quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.

" Respondit ei Jesus, etc. "

Hanc inexperientiam potius quam temeritatem Simonis refraenans, et sibi suam debilitatem ostendens: " Animam tuam, " hoc est, vitam " pro me pones ?" Ac si dicat : Considera teipsum, quia praesumis ultra vires tuas.

" Amen, amen dico tibi. " Duplicem adhibet confirmationem: ut fortius animo suo imprimatur. " Non cantabit gallus, " hoc est, gallicinium unum non perficiet gallus, " donec ier me neges. " Marc. XIV, 30 : Priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. Luc. XXII, 31 et 32: Simon, ecce Sanatos expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres

tuos. Christi enim oratio impetravit quod negando non totus abscederet, sed rediens robur Spiritus acciperet, et sic alios confirmaret.

Hoc est ergo quod dicit de charitatis institutione. Et haec de capitulo decimo tertio.