LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod in intelligentia nec cadit divisio in multitudinem, nec divisio in motum, nec in magnitudinem.
Cum autem omne quod dividitur, aut dividitur per differentiam, aut per proprium accidens, sive per materiam, ostendemus quod non dividitur in multitudinem. Quod enim differentia dividitur, genus est, commune esse habens cum multis. Intelligentia autem secundum esse intelligentiae nihil penitus commune habet aliud cum aliquo. Divisionem ergo generis non suscipit.
Adhuc genus potestative est species, nec determinatur ad speciem nisi aliquid sit agens potestatem ad actum. Intelligentia autem quae secundum seipsam universaliter activa est, nihil in potestate habet : est enim talis intelligentia quae est omnia facere, et nihil fieri: intelligentia enim non dividitur nec agitur in multitudinem, sicut potestas per actus suos multiplicatur. Non ergo dividitur divisione differentiae.
Adhuc actus purus per actum non dividitur : habitum autem est, quod intel- ligentia est actus purus : per actum ergo non dividitur nec Diuiti plicatur.
Si autem aliquis dicat, quod intelligentiae multae sunt specie differentes. Omnis autem multitudo reducitur ad unum ex quo sicut ex indivisibili primo producta est, sicut probatur in secundo Arithmeticae. Intelligentiarum ergo numerus ex aliqua prima intelligentia per divisiones differentiarum educta est, et sic intelligentia per numerum dividitur. Dicemus quod sophisma est. Nos enim loquimur de substantia et esse intelligentiae. Objectio autem haec procedit de intelligentiae intentione, quae intentio universale abstractum est per rationem nostram.
Et si quis dicat, quod objectio procedat contra intentionem nostram, eo quod loquimur hic de divisione generis in species per differentias : genus autem et species etiam intentiones sunt. Dicimus quod non procedit aliquo modo objectio : genus enim non est in ratione tantum, sed una communis natura diffusa in omnibus his quorum est materia una, in qua sicut in inchoatione est omnis species, et nulla sicut in esse distincto. Intelligentia autem secundum sui rationem talis natura esse non potest, eo quod nulli nihil habet commune. Non ergo est divisibilis generis divisione.
Si autem quaeritur qualiter multiplicantur intelligentiae? Dicimus quod multiplicantur per processum ex uno, quod est prima causa, non per processum ex uno quod est genus. Hujusmodi autem processum jam in primo libro determinavimus. Et hic processus est ordinis secundum proximius et remotius, et secundum prius et posterius. Generis autem processus in species, processus est in aeque distantia : cujus signum est, quod omnes species una ratione paricipant generis nomen. Nulla autem intelligentiarum nomen intelligentiae cum alia eadem ratione participat : talis autem multiplicatio est in uno et univoco, quod in plura non dif-
funditur, cujus nomen alia participant secundum modum et respectum ad primum. Ex hoc relinquitur, quod nulla intelligentia cum alia convenit, nec genere, nec specie : sed prima intelligentia intelligentia est : et intelligentiae inferiores nomen habent intelligentiae, eo quod habent quemdam modum ejus. Similiter multiplicatio per numerum intelligentiae non convenit : sicut enim dicit Algazel, multiplicatio per numerum est multiplicatio per numerum proprii accidentis, quod materiam communem distinguit, ut sit propria unius, et non alterius, sicut semen ad hoc generatum et non ad aliud. Quaecumque autem talia sunt, divisione materiae quae per actum generationis dividitur, in multitudinem producuntur : per materiam autem dividi non potest, quod nullo modo est in matesia, sicut intelligentia cujus ratio est nihil sui habere immixtum in materia, et cum ea nullo modo nihil habere commune. Et hoc non est in genere vel in specie : istae enim naturae confusae sunt in omnibus ad unum genus vel ad unam speciem pertinentibus. Propter quod per materiam naturae numerum accipiunt et multitudinem individuorum. Intelligentia vero cum nihil horum habeat vel habere possit, proprie differentiam numeri et divisionem non accipit. Ex quo relinquitur, quod in quolibet ordine non est nisi unica intelligentia, nullo modo multiplicabilis in numerum vel multiplicata.
Adhuc autem quod magnitudine dividitur, non dividitur nisi altero duorum modorum, scilicet aut divisione magnitudinis, aut magnitudinis acceptione. Divisione magnitudinis, sicut decem pedalia in decem pedes. Acceptione autem dupliciter, scilicet acceptione animae, sive spiritus, sive organi. Quadrato enim accepto in organo vel in spiritu, necesse est formam quadrati distantiam habere in lineis et angulis, ut dicit Avicenna. Et ideo organum in quo suscipitur, divisibile necesse est esse. In acce- ptione autem animae simul non potest esse acceptio unius lineae et alterius, nec acceptio unius anguli et alterius. Cum enim se diffundit per spiritum super acceptum, virtus animae erit divisa, non simul accipiens unum cum alio, sed discurrens super partes magnitudinis, donec accipiat totum. Jam autem probatum est, quod intelligentia neque magnitudo, neque cum magnitudine est, neque virtus magna, neque virtus in magno. Magnitudinis enim nullam penitus recipit divisionem. Propter quod Plato arguitur ab Aristotele quod dixit intellectum agentem transire super partes magnitudinis. Intelligentia enim cum re extensa non extenditur, ita quod una extremitatum intelligentiae in vicibus vel viribus multitudinis, ab altera sit divisa in viribus et vicibus quae aliam recipit extremitatem. Cujus ulterius signum est, quod quando vult habere vel habet scientiam rei corporalis, non extenditur in vicibus intelligendi vel viribus per magnitudinem corporis : numquam enim transiret, quia continuum divisibile est in inlinitum. Sed post intelligentiam manens et stans per unum modum intelligit hoc lumine suo activo et constitutivo, quod intellectuali extensione extenditur per omne constitutum ab ea, et per quamlibet partem ipsius. Ipsa autem intelligentia formale activum est, a quo nihil pertransit, neque per vices, neque per divisionem. Patet ergo quod intelligentia nec multitudine numeri, nec magnitudine aliqua divisibilis est. Omnis enim talis divisio ex tempore est, sicut patet ex dictis. Supra autem in tractatu praecedenti probatum est, quod intelligentia supra tempus est, et cum aeternitate. Quod autem motus divisionem non habeat, jam. paulo ante probatum est. Intelligentia ergo nec multitudine, nec magnitudine, nec motu divisibilis est.