Glossa. Docuit dominus supra, iniuriam inferenti non esse resistendum, sed ad plura perferenda paratum esse; nunc autem ulterius docet iniuriam inferentibus impendendum esse caritatis affectum simul et effectum. Et cum praemissa ad complementum iustitiae legis pertineant, convenienter hoc ultimum rite pertinet ad impletionem caritatis, quae, secundum apostolum, est legis plenitudo. Dicit ergo audistis quia dictum est: diliges proximum tuum. Augustinus de doctr. Christ..
Quod autem nullum hominem excepit qui praecepit proximum diligere, dominus in parabola semivivi relicti ostendit, dicens proximum qui erga illum extitit misericors, ut eum intelligamus proximum cui exhibendum esset misericordiae officium, si indigeret: quod nulli negandum esse, quis non videat? domino dicente benefacite his qui oderunt vos.
Augustinus de serm. Dom..
Gradum autem esse in Pharisaeorum iustitia, quae ad legem veterem pertineret, hinc intelligitur quod multi etiam eos a quibus diliguntur oderunt. Ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum; unde ad hoc designandum subditur et odio habebis inimicum tuum: quae vox non est accipienda ut iubentis iusto, sed permittentis infirmo. Augustinus contra faustum.
Quaero autem a Manichaeis, cur proprium velint esse legis Moysi quod dictum est antiquis oderis inimicum tuum.
An et Paulus non dixit homines quosdam deo odibiles? quaerendum est ergo quomodo intelligatur exemplo dei, cui dixit Paulus quosdam odibiles, odio habendos inimicos; et rursus exemplo dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, diligendos inimicos. Haec itaque regula est qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, idest iniquitatem, et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, idest rationalem creaturam.
Audito igitur et non intellecto quod antiquis dictum erat oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum non deberent odire nisi vitium. Hos ergo corrigit dominus cum subdit ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros; ut qui iam dixerat: non veni solvere legem sed implere, praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quomodo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam.
Glossa. Sed sciendum est, in toto corpore legis non esse scriptum odio habebis inimicum tuum; sed hoc dicitur quantum ad traditionem Scribarum, quibus visum est hoc addendum, quia dominus praecepit filiis Israel persequi inimicos et delere Amalech de sub caelo.
Chrysostomus super Matth..
Sicut enim quod dictum est non concupisces, non dictum est ad carnem, sed ad animam, sic in hoc loco caro quidem inimicum suum diligere non potest, anima autem potest: quia dilectio vel odium carnis in sensu est, animae vero in intellectu. Quando ergo nocemur ab aliquo, etsi sentimus odium, non tamen exequi volumus; cognosce quia caro nostra odit inimicum, anima vero diligit. Gregorius Moralium. Inimici autem dilectio tunc veraciter custoditur cum non de profectu deiicimur, nec de ruina illius laetamur. Non enim amat aliquis quem non vult esse meliorem, eumque stantem voto persequitur quem cecidisse gratulatur. Evenire tamen plerumque solet ut, non amissa caritate, et inimici nos ruina laetificet, et rursum eius gloria sine invidiae culpa contristet; cum et redeunte eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi timemus. Sed ad hoc servandum est discretionis examen, ne cum nostra odia exequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Oportet etiam pensare quid debemus ruinae peccatoris, et quid iustitiae ferientis; nam cum perversum quemquam omnipotens percutit, et congaudendum est iustitiae iudicis, et condolendum miseriae pereuntis. Glossa. Qui autem sunt contra ecclesiam, tribus modis ei adversantur: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia contra diligit, unde dicit diligite inimicos vestros; benefacit, unde sequitur benefacite his qui oderunt vos; et orat, unde sequitur et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Hieronymus. Multi praecepta dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus aestimantes, impossibilia putant esse quae praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos; ceterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo christum non impossibilia praecipere, sed perfecta; quae fecit David in Saul et Absalon; stephanus quoque martyr pro lapidantibus deprecatus est, et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis. Hoc autem iesus et docuit et fecit, dicens: pater, ignosce illis.
Augustinus Enchir.. Sed perfectorum sunt ista filiorum dei: quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum, orando deum secumque luctando, perducere.
Tamen hoc tam magnum bonum, tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Augustinus de serm. Dom.. Oritur autem hic quaestio, quod huic praecepto domini in quo nos hortatur orare pro inimicis, multae aliae Scripturae partes videntur adversae: quia in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, ut est illud Ps. 108, 9: fiant filii eius pupilli. Sed sciendum, quod prophetae solent figura imprecantis futura praedicere. Sed illud magis movet quod dicit ioannes: est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico ut oret quis; aperte enim ostendit esse aliquos fratres pro quibus orare nobis non praecipitur, per hoc quod praemittit: si quis scit peccare fratrem suum etc., cum dominus etiam pro persecutoribus nos iubeat orare. Nec ista quaestio solvi potest, nisi fateamur aliqua peccata esse in fratribus, quae inimicorum persecutione sunt graviora.
Nam et stephanus orat pro eis a quibus lapidatur, quia nondum christo crediderant; et apostolus Paulus non orat pro Alexandro, quia frater erat et, per invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro quo autem non oras, iam non contra illum oras. Sed quid agimus de his contra quos oratum a sanctis accipimus, non ut corrigerentur (nam hoc modo pro ipsis potius oratum est), sed illam ultimam damnationem, non sicut contra domini traditorem per prophetam (nam illa, praedictio futurorum, non optatio supplicii fuit), sed sicut in Apocalypsi legimus martyres orare ut vindicentur? sed hinc non oportet moveri.
Quis enim audeat affirmare utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? nam ipsa iustitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Destruitur autem partim correctione hominum, partim damnatione perseverantium in peccato. Nonne tibi videtur Paulus in seipso stephanum vindicasse cum dicit: castigo corpus meum et in servitutem redigo? Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam..
Vel animae occisorum clamant, vindicari se postulantes; sicut sanguis Abel clamavit de terra non voce, sed ratione. Nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod videntem se oblectet; non enim tam impatientes sunt sancti ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum.
Chrysostomus in Matth..
Vide autem quot gradus ascendit, et qualiter nos in ipsum virtutis verticem statuit. Primus gradus est non incipere iniuriam; secundus ut iniuriam ulciscens, aequali supplicio sis contentus; tertius non facere vexanti quae quis passus est; quartus exponere seipsum ad patiendum mala; quintus amplius se tribuere quam ille vult qui fecit mala; sextus non odio habere eum qui hoc operatur; septimus diligere; octavus benefacere; nonus pro ipso orare. Et quia magnum erat praeceptum, praeclarum praemium subdit, scilicet fieri similes deo; unde dicit ut sitis filii patris vestri qui in caelis est. Hieronymus. Si quis enim praecepta dei custodiat, filius dei efficitur; ergo non in natura filius est, hic scilicet de quo loquitur, sed arbitrio suo. Augustinus de serm. Dom..
Ex illa autem regula intelligendum est quod hic dicitur, qua et ioannes dicit: dedit eis potestatem filios dei fieri.
Unus enim naturaliter filius est; nos autem potestate accepta efficimur filii, inquantum illa quae ab eo praecipiuntur implemus. Itaque non ait: facite ista, quia estis filii; sed: facite ista, ut sitis filii. Cum autem ad hoc nos vocat, ad similitudinem suam vocat; unde sequitur qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.
Potest autem per solem intelligi non iste visibilis, sed ille de quo dicitur: vobis qui timetis nomen domini, orietur sol iustitiae, et per pluviam irrigatio doctrinae veritatis, quia et bonis et malis apparuit et evangelizatus est christus.
Hilarius in Matth.. Vel in baptismi et spiritus sacramento tribuit solem et pluviam. Augustinus de serm.
Dom.. Vel potest accipi sol iste visibilis, et pluvia qua fructus gignuntur: quia iniqui in libro sapientiae plangunt: sol non ortus est nobis. Et de pluvia spirituali dicitur: mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Sed sive hoc sive illud, magna dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur. Non autem solum ait qui facit solem oriri, sed addidit suum, idest quem ipse fecit; ut hinc admoneremur quanta liberalitate ex praecepto eius praestare debemus quod non creamus, sed ex muneribus eius accipimus.
Augustinus ad vincentium.
Sed sicut ista dona eius laudamus, ita etiam flagella in eos quos diligit cogitemus.
Unde non omnis qui parcit, amicus est, nec omnis qui verberat, inimicus; melius est enim cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Chrysostomus super Matth.. Caute autem dixit super iustos et iniustos, non super iustos ut iniustos: quia omnia bona deus non propter homines dat, sed propter sanctos, sicut et flagella propter peccatores; sed in nobis non separat peccatores a iustis, ne desperent; nec in malis iustos a peccatoribus, ne glorientur; maxime cum malis bona non prosint quae male viventes ad praeiudicium suum percipiunt; nec bonis mala noceant, sed magis prosint ad iustitiae lucrum. Augustinus de CIV. Dei. Nam bonus temporalibus bonis non extollitur, nec malis frangitur.
Malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur.
Vel ideo ista temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius appetantur, quae mali habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur, quibus et boni afficiuntur.
Glossa. Amare autem amantem, naturae est; inimicum vero amare est caritatis; et ideo sequitur si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis, scilicet in caelo? nullam: de his enim dicitur: recepistis mercedem vestram. Sed tamen haec oportet facere, illa non omittere. Rabanus. Si ergo peccatores erga dilectores suos natura duce volunt esse benefici, multo magis vos maioris dilectionis signo amplecti debetis etiam non amantes; unde sequitur nonne et publicani hoc faciunt? idest qui publica vectigalia exigunt, vel qui publica negotia saeculi vel lucra sectantur. Glossa. Si vero pro his tantum oraveritis qui aliqua affinitate vobis coniuncti sunt, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? unde sequitur et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? salutatio enim est quaedam species orationis. Nonne et ethnici hoc faciunt? Rabanus. Idest gentiles: nam ethnos Graece, Latine gens dicitur, qui tales sunt ut fuerunt geniti, scilicet sub peccato. Remigius.
Quia vero perfectio dilectionis ultra dilectionem inimicorum non potest procedere, ideo postquam dominus praecepit diligere inimicos, subiunxit estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Ipse quidem perfectus est ut omnipotens, homo autem ut ab omnipotente adiutus: nam sicut quandoque in Scripturis pro veritate et aequalitate accipitur, ut ibi: sicut fui cum Moyse, ita ero et tecum; aliquando autem pro similitudine, ut hic. Chrysostomus super Matth..
Sicut enim filii carnales similant patres in aliquo corporis signo, ita filii spirituales deum in sanctitate.