Deinde cum dicit et hoc etiam manifestat quod dixerat per signum, quod accidit in quibusdam, qui in pugnis circa tempora vulnerantur; scissis enim poris, qui pupillam continuant visivo principio, subito tenebrae fiunt per visus amissionem, ac si lucerna extingueretur. Pupilla enim est sicut quaedam lampas illuminata ab exteriori lumine; et ideo, quando praescinduntur pori continuantes pupillam principio visivo, non potest lumen huius lampadis usque ad visivum principium pervenire, et ideo visus obscuratur.