TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
Quaerendum autem est utrum sonat id quod verberatur, aut id quod verberat, aut utrumque : et dicemus quod utrumque illorum sonat, hoc est, facit sonum altero et altero modo : verberans enim facit eum sicut percutiens primum : verberatum autem facit eum verberatum et expellens sicut aerem a se modo quo supra dictum est. Sonus enim est ex motu ejus quod tali modo movetur et possibile est moveri, quo a levibus superficiebus movetur aer cum aliquis ipsas percusserit, sicut dictum est superius. Igitur sicut dictum est, non omne sonat quod verberatur, sicut si punctum acus puncto alicujus alterius acus objiciatur : sed oportet superficiem percussi corporis regulariter planam esse et solidam. Sed forte ex hoc credet aliquis sonum non esse naturale sensibile in natura cum a violenta excitetur percussione : sed non est ignorandum quod determinatum est ante finem octavi Physicorum, et in tertio et quarto de Caelo et Mundo : dictum est enim ibi, quod motus violentus secundum aliquid naturalis est aeri et aquae, licet secundum movens sit violentus : et sic est hic, quod sonus generationem habet a violentia, et in aere est naturaliter : et tamen non diu durat sicut naturalia, eo quod secum aliquid vult habere de impetu violentiae :
et similiter est de igne excusso ex lapide, cujus omnia generantia violenta sunt, et tamen generatum illi materiae naturale est in qua generatur.
Licet autem, sicut superius diximus, differentiae sonorum sequantur sonantia percussa maxime : hae tamen differentiae sunt in sono secundum actum soni, et secundum motus ejus : sicut enim non videntur colores sine lumine, et sic nec acutum, nec grave, et hujusmodi differentiae percipiuntur sine sono secundum actum facto : acutum enim et grave secundum metaphoram de differentiis soni dicuntur, et transumptio ab acuto et gravi fit in angulis tangibilibus : in angulis enim dicitur acutum , quod movet sensum multum penetrando in pauco tempore : grave autem, quod movet sensum secundum parum penetrando in multo tempore : et tamen non proprie dicitur velox acutum, et grave, sive hebes tardum : quia, sicut diximus, hae sunt proprietates motus et acutum et grave, sive hebes, non sunt motus, sed attribuitur acuto velox propter velocitatem hujusmodi motus qui est in penetrando hoc quod tangit : et alii gravi sive hebeti attribuitur tardum, sicut hebeti propter tarditatem hujus motus qui est in penetrando in tactu, et quoad hoc et grave et acutum videtur habere similitudinem cum acuto et gravi sive hebeti in angulis tangibilibus : acutum enim sonum vocamus, ubi quasi pungat multum velociter penetrando in auditum : gravis autem sonus est, ubi quasi pellit sicut si lassatum sit : acutum ergo penetrat in pauco ad auditum, grave autem in sonis pungit vix in multo : et ideo accidit acuto esse velox : gravi autem accidit tardum : et acutum in veritate est sonans et quasi constricto aere fortiter, et ideo etiam acutum penetrando laedit auditum : grave autem est multo aere quasi lente pulso, et ideo non laedit auditum. Hujus autem probatio est in fistulis, in quibus stationes acute maxime aut gravissime sonant. De sono igitur quantum ad hanc spectat intentionem sic determinatum sit : de differentiis enim sonorum in libro de sensu et sensato dicemus.