In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et Angelo, " id est, Episcopo, " Ecclesiae Sardis. " Sardis interpretatui principatus pulchritudinis, et signat statum Ecclesiae in tempore simplicium sanctorum, qui sunt post Expositores et Doctores : et in tempore eorum temporalia abundanter impetrata fuerunt. Aliter Sardis significat Ecclesiam cujus pulchritudo hic incipit per gratiam, et in futuro consummabitur per gloriam. Hic enim est Ecclesia pulchra per gratiam in qua nascitur. Sapient. Iv, 1 : 0 quam pulchra est casta generatio! Sed in futuro erit tota pulchra per gloriam in qua consummabitur. Cantic. Iv, 7 : Tota pulchra es, amica mea." Scribe, " scilicet, illud quod sequitur :
"Haee dicit qui habet septem spiritus Dei, "
Id est, universitatem gratiarum quae est in septem donis Spiritus sancti, a quibus est tota pulchritudo Ecclesiae in praesenti.
" Et septem stellas, " id est, universitatem gloriae caeli, quae erit in corporibus glorificatis ratione claritatis inamissibilis. Configurata enim erunt corpori claritatis Christi. Ad Philip. III, 20: Salvatorem exspectamus, etc. Et ideo Paulus comparat ea stellis, I ad Corinth. xv, 41 et 42 : Stella a stella differt in claritate : sic et resurrectio mortuorum.
" Haec dicit. " Quasi diceret: Ipse est a quo est principium pulchritudinis in praesenti, et sic dicitur habere " septem spiritus : " et a quo est pulchritudinis consummatio in futuro, et sic dicitur habere " septem stellas. "
Nota : Iste Episcopus non commendatur in aliqua virtute sicut caeteri, sed statim de hypocrisi redarguitur : quia nihil vitae spiritualis erat in eo. Hypocrita enim est sicut corpus sine spiritu : quia non habet gratiam quae est vita : et propter hoc dicit tali : " Haec dicit qui habet septem spiritus, " id est, qui dat omnem vitam spiritualem : quod est contra hypocritas qui intus sunt mortui. Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
" Et septem stellas, " id est, a quo est illuminatio spiritualis, qua similiter iste carebat : quia erat in tenebris peccati, licet videretur lucere aliis sicut hypocritae. Matth. xxiii, 13 et seq. : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, etc.
Nota, quod prius loquitur de spiritu quam de stella vel luce : quia prius est vivere quam lucere. Unde, Joan. I, 4 : Et vita erat lux hominum. Primo dicitur vita, postea lux. Et, Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Bernardus : " Lucere tantum vanum est, ardere tantum parum est : ardere et lucere perfectum est. "
Vel sic : " Qui habet septem spiritus Dei, " id est, spiritum septiformem qui vivificat mortuos. Joan.VI, 64 : Spiritus est qui vivificat.
" Habet, " ad dandum cui voluerit. Joan. III, 8 : Spiritus ubi vult spirat.
" Et septem stellas, " id est, septem virtutes quibus carebat iste, licet videretur habere in apparentia exteriori,
" Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. "
Supra posuit exordium, hic ponit narrationem.
Et tanguntur quatuor. Primo, asperitas increpationis : " Scio opera tua. " Secundo, admonitio emendationis, ibi, f. 2 : " Esto vigilans. " Tertio, si non paeniteat, terror comminationis, ibi, v. 3 : " Si ergo non vigilaveris. " Quarto, exemplum imitationis, ibi, v. 4 : " Sed habes pauca nomina. "