Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur : " Jesus autem responditei : Quia primum, " sive principale omnium mandatorum, " mandatum est " quod ad Dei pertinet dilectionem : et hoc est totum primae tabulae mandatum.
Et hoc est quod dicit : " Audi, " tamquam magnum aliquid quo nihil majus est, " Israel, " rectissime : qui ad mandata te rectificare quaeris. Isa. xliv, 2: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
" Dominus Deus tuus Deus unus est, " hoc est, unicus et incommutabilis : et ideo totum affectum tuum in se vult dirigi. Isa. xliv, 8 : Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim ? I ad Corinth. VIII, 5 et 6 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra, (siquidem sunt dii multi, et domini multD, nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum,
" Et diliges Dominum. "
Primum quod dixit. Dominus Deus tuus Deus unus est (quod continetur Exod. xx 3) non inducitur hic sicut mandatum, sed potius sicut causa et ratio mandati istius, quod dicitur, Deuter. VI, 5 : Diliges Dominum Deum tuum.
Dicit autem tria : ex quali, et quid, et ex quanto diligendus.
Ex quali enim ametur affectu, notatur cum dicit : " Diliges, " quod componitur ex praepositione dc diversitatem propositorum notante, et eliges verbo electionis, hoc est, Dominum Deum tuum ex omnibus eliges quem ames. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus, et rubicundus : electus ex millibus. Eligitur enim ad amandum quod prae omnibus amatur : sicut et Deus est prae omnibus amandus. Psal. lxxii, 25 : Quid mihi est in coelo ? et a te quid volui super terram ?
Quid autem ametur dicit :
" Dominum Deum tuum. " Dominum, qui omnibus excellenti superpositione superponitur : qui omnium pulchrorum liberam et omnimodam habet possessionem : qui indeflexa virtute continet suam excellentiam, ne umquam ad scabellaria et conculcanda inclinetur. De primo dicitur, Psal. xcii, 4 : Mirabilis in aliis Dominus. Luc. II, 14 : Gloria in altissimis Deo. De secundo, ad Romam x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, Psal. CXI, 3 : Gloria et divitiae in domo ejus. De tertio, Numer. xxiii, 8 : Deus eduxit illum de aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? Primum in Domino diligimus, ut exaltemur : secundum, ut praemientur : tertium, ut contineamur et defendamur. De primo, I. Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. De secundo dicitur, 1 ad Corinth. I, 5, 6 et 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia: sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil desit vobis in ulla gratia. De tertio dicitur in Psalmo XXVI, 1 : Dominus protector vitae meae : a quo trepidabo ?
" Deum. "
Quod, ut dicit Damascenus, sonat provisionem, circuitionem, et ignis ardorem. AdminBookmark enim est idem quod video : Thoriste idem quod circumeo : et Thothy est ardor in Graeco. Providet enim praescientia, circumit cura, et ardet in nos charitate. Ut ergo fruamur providentia, Deus diligitur : ut custodiamur, Deus amatur : et ut incendamur, charitas in Deum habetur. De primo horum dicitur, Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Genes. XVI, 13 :
Tu, Deus, qui vidisti me, De secundo dicitur, I Petr, v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. De tertio dicitur, Deuter, IV, 24: Deus tuus ignis consumens est. Psal. xlix, 3 : Ignis in conspectu ejus exardescet..
" Tuum, " cultu et servitute ei possessione, ut ad nutum habeatur. Ad Hebr. XI, 16: Non confunditur Deus vocari Deus eorum. Exod. III, 6, 15 : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob...: hoc nomen mihi est in aeternum. Apocal. XXI, 3 : Ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus,
" Ex toto corde, "
Hic tangit ex quanto est diligendus. Cor autem quia principium est affectionum et motuum, ponitur pro voluntate, ut ex tota voluntate dulciter diligatur : ita quod nihil voluntatem ab ejus dilectione possit illioere et abstrahere. Gan. tic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Proverb. xxiii, 26 : Praebe, fili, cor tuum. mihi. Psal. IX, 2 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Cor etiam secundum Augustinum est principium conceptionum et cogitationum : et sic ex. toto corde diligitur, quando toto intellectu diligitur ut nullo errore decipiatur : quia ipse ut lumen intellectus in diligendo habetur, Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam, in morte. Primo modo diligitur dulcedo bonitatis, et secundo lux veritatis.
Et ex tota anima tua. "
Anima hominis intellectualis est : quia dicit Philosophus, quod homo est solus intellectus. Et hoc modo ex tota anima diligere, est ex intellectu absque omni obnubilatione phantasmatum diligere. Sapient. VIII, 2 : Sapientiam amavi, eiexquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, ei amator factus sum formae illius, quae pulchra est absque nubilo. Sapient. VII, 26 : Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis.illius. Haec est pulchra dilectio. Eccli. XXIV, 24 : Ego mater pulchrae dilectionis. Dicit tamen Augustinus, quod anima ponitur hic pro animo. Ut sit sensus : " Ex tota anima, " hoc est, ex toto animo, hoc est, voluntate sine contrarietate : quia tota voluntas et animus sic extenditur ad ipsum, quando nihil habetur in voluntate sibi contrarium. Hoc est interior homo de quo dicitur, ad Roman. VII, 22 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sic ergo sapienter diligitur Deus.
" Et ex tota mente tua. "
Mens a metiendo est dicta, quia omnia ad veritatis regulam metitur. Et haec est ratio, ut sic rationabiliter eum in mentis memoria ponamus, ut sine oblivione eum diligamus. Psal. cxxxvi, 6 : Adhaereat lingua, mea faucibus meis, si non meminero tui. Isa. xlix, 15 : Ego non obliviscar tui.
" Et ex tota virtute tua, "
Hoc est, fortitudine tua : ut omnes vires tuae sibi serviant, et ad ipsum expenduntur. Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam. Et sic fortiter diligitur. Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio.
Diligatur ergo ex toto corde dulciter, ex tota anima sapienter, ex tota mente constanter, et ex tota virtute fortiter.
" Hoc est primum mandatum. "
Certificatio est veritatis in responso. Sicut enim Deus primus est, et praecipuus, et unicus : ita affectus ordinatus in ipsum est primus, et unicus, et praeci- puras. Et Ideo de isto dicitur, Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam : quia nulla est comparatio ad Dei dilectionem.
Secundum autem simile est illi. "
Benignus Magister in doctrina salutis plus respondet quam quaerens exigat, ut perfecte viam salutis doceat.
Dicit autem tria : secundi ad primum similitudinem, non aequalitatem : et dat praecepti secundi descriptionem : et subinfert amborum praeceptorum commendationem.
Dicit igitur : " Secundum autem, " quod implet praecepta secundae tabulae, " simile, " non aequale, " est huic " primo mandato. Simile autem est in tribus, scilicet, in dilecto (alias, dilectione), et forma dilectionis, et fine.
In dilecto (alias, dilectione) quidem, quia in proximo non diligitur nisi Deus : quia parentale bonum Patris coelestis est in imagine sua ad quam factus est proximus. I Joan. IV, 20 : Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ? Deus enim invisibilis est et non videtur nisi in imagine sua. Unde sicut honor imaginis sanctorum ad prototypum refertur (ut dicit Damascenus) ita honor proximi et dilectio imaginis Dei, refertur ad honorem et dilectionem Dei.
In forma etiam dilectionis est simile : quia quamvis duo sint mandata dilectionis, Dei et proximi, tamen unus est habitus virtutis, et unus dator virtutis Spiritus sanctus, ex quo Deus et proximus diliguntur. Et hoc notatur, Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Ac si dicat : Ego sum fons dilectionis a quo continuis profectibus manat dilectio, quae est Spiritus sanctus. Et si in nos rivus hujus fontis continuo manat, tunc omnibus apparet, quia fons in nos fluit dilectionis divinae : quod non esset, si alia esset aqua fontis et rivorum. Et ita est a me fluens dilectio Dei, quae in vos fluit in dilectione proximi. Sic ergo in forma dilectionis est simile, quamvis in affectu non sit aequale.
In fine etiam est simile : quia sicut diligitur Deus propter Deum, sic et proximus non nisi propter Deum diligitur. Unde Augustinus in libro II Confessionum : " Ille solus neminem odit qui " et amicum diligit in te, et inimicum " propter te. " Matth. v, 44 et 45 : Ego dico vobis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos,.., ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Inimicus autem diligitur nisi propter Deum : quia sicut secundum moralem philosophiam de naturali proprietate hominis est amicum diligere, ita (secundum eamdem) de natura hominis est inimicis male facere. Sic ergo secundum simile est illi, scilicet primo.
" Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum noe est.
Et ait illi Scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti quia unus est Deus, et non est alius praeter eum :
Et ut diligatur ex toto corde, et ex tota intellectu, et ex toto anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
Jesus autem videris quod sapienter respondisset, dixit illi : Non longe es a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
Descriptio est praecepti : " Diliges proximum tuum tamquam teipsum. "
Tria dicit : qualiter, et quis, et quantum diligatur.
Qualiter notatur in verbo diligendi : quia hoc diligitur, quod ex diversis eligitur. Et sicut in Deo et in Dei dilectione notatur ex verbo diligendi quod super omnia ametur, ita in proximo notatur ordo dilectionis qualiter ametur, quia aliter in unoquoque bonum amabile non eligitur, nisi quo ordine amandum sit perpendatur. Proximus igitur secundo pogt nos diligitur secundum gradum quo nobis appropinquat. Cantic. ii, 4 : Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. 1 ad Corinth. XIV, 40 : Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Hos ordines ministrantium regina Austri mirabatur .
" Proximum. " Omnis homo proximus est, qui in primo gradu nobis appropinquat : et sic cum in omni homine parentis nostri imago sit ex eodem ex quo est in nobis, omnis homo nobis in primo gradu conjungitur : et ideo fratres vocamur. Matth. xxiii, 8 : Omnes vos fratres estis. Tamen secundum lineam carnis unus alio proximior est : et similiter secundum modum beneficiorum nostrorum plus appropinquat qui plura impendit bene- ficia. Luc. x, 36 et 37 : Quis videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones ? At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter. Levit. XIX, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum.
" Sicut teipsum, " hoc est, ad modum, et formam quibus diligis teipsum : diligis autem te ad justitiam, et salutem : et hoc modo dilige proximum. Unde Tullius in libro de Amicitia : " Prima lex " amicitiae seminatur, ut pro amicis " non nisi honesta faciamus. " Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt, hoc est, omnibus opera charitatis impendit, et ad. sanctitatem diligit universos.
" Majus horum "
Praeceptorum, " aliud mandatum non est. " Confirmatio est veritatis in responso. Est autem majus istud dilectionis duplex mandatum generalitate ambitus, et dignitatis excellentia, et perm anentia aeternitatis.
Ambit enim praeceptum dilectionis Dei omnia primae tabulae mandata, sicut supra dictum est. Praeceptum autem de dilectione proximi ambit et implet omnia mandata secundae tabulae. Ad Romam. xiii, 8 et seq. : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit : nam : Non adulterabis : Non occides : Non furaberis : Non falsum testimonium dices : Non concupisces : et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum... Plenitudo ergo legis, hoc est, decalogi, estdilectio. Psal. CXVII,96: Latum mandatum tuum nimis.
De excellentia dignitatis est quod charitas omnia merita informat ad placentiam Dei. I ad Corinth. XII, 31 : Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Et loquitur de charitatis mandato, quod linguis praefertur Angelorum scientiae, et Prophetiae, et fidei quae montes transfert, et etiam ipsi martyrio, et eleemosynis.
De majoritate autem permanentiae in aeternitate dicitur, i ad Corinth. XIII, 8 : Charitas numquam excidit : et parum post, V. 13 : Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec, major autem horum est charitas. Ex primo habet, quod est majus ad merendum : ex secundo, quod est majus ad exaltandum : ex tertio, quod est majus ad benefaciendum.
" Et ait illi, "
Scilicet Jesu, " Scriba, " qui primo ten- tando quaesierat : sed nunc convictus responsione tentantis et observantis malitiam deponebat, sicut dicit Glossa. " Bene, Magister, in veritate dixisti. " Matth. XXII, 16 : Viam Dei in veritate doces.
" Quia unus est Deus, " unice diligibilis prae omnibus, " et non est alius praeter eum, " qui dilectionem cordis in se trahat : quia alii falsi dii sunt, et ideo non diligendi.
Et mandatum est, " ut diligatur, " intimo affectu, " ex toto corde, " quia ipse dulcedo est cordis, " et ex tota mente, " omnia diligibilia per rationem movente et mensurante, ut diligatur quantus est ipse, " et ex toto intellectu, " quia lux est intellectus sine obnubilatione, et ideo dilectio ejus non vult aliquid tetrum sibi admisceri, sed in lumine manifestari sine errore, " et ex iota anima, " quae principium est et causa vitae : ut tota vita referatur ad ipsum, qui vita est animae nostrae. Act. XVII, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. " Et ex tota fortitudine, ut nihil nos abstrahat ab ipso, sed omnes vires nostrae expendantur in ipso. Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam.
" Et diligere proximum tamquam seipsum, " secundo loco, " majus est omnibus holocautomatibus, " quae tota incendebantur. Isa. I, 11 et 12 : Adipem pinguium et sanguinem vitulorum nolui : quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ? Psal. xxxix, 7 et 8 : Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio,
" Et sacrificiis , " qua , non tota incendebantur. Deuter. x, 12 : Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut diligas eum ex toto corde tuo ?
Sic ergo commendata responsione, et converso ad dilectionem tentatore,
" Jesus autem videns, "
Hoc est, videri faciens, " quod sapienter respondisset, " in commendatione dicti Salvatoris : quod. non praetulit ceremonias legis mandato dilectionis, sicut Pharisaei et Sacerdotes fecerunt, qui suas traditiones Dei mandatis praetulerunt. Matth. xv, 6 : Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
" Ait illi, " provocans eum ad meliorem veritatis cognitionem :
" Non longe es, " ex quo jam veritatem mandati Dei cognovisti, et traditiones hominum non praetulisti, " non longe es, " per intellectum, " a regno Dei " cognoscendo. Non enim distas, nisi quod metum hominum postponas, et illi quem cognovisti firmiter adhaereas. Iste enim fuit unus de illis de quibus dicitur, ad Hebr. II, 15 : Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti, hoc est, servilis legis oneribus. Hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus .''
" Et nemo jam audebat eum interrogare. "
Triumphus est victoris super tentatores : sicut, supra, i, 34 et 39, triumphaverat super daemones. Joan. XVI, 33 : Confidite, ego vici mundum. Tentator homo sicut Satanas jam desperans abscedit. Joan. XVI, 30 : Et non opus est tibi ut quis te interroget.
" Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David ?
Ipse enim David dicit in Spiritu sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedem tuorum.
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et onde est filios ejus ?
Tangit hic demeritum quod est ex.
Ignorantia ejus qui est finis legis. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
Dicuntur autem hic tria : In quorum primo doctrina commendatur : in secundo, subtilitas veritatis ostenditur : in tertio, fructus doctrinae in turba describitur.
Dicit igitur : " Et respondens Jesus, " ei qui jam veritatem faciendorum cognoverat, " dicebat, " etiam adjungens de veritate credendorum, " docens in templo, " publice et solemniter. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito . locutus sum, in loco terrae tenebroso. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in templo quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto loculus sum nihil,
" Quomodo ergo. " Tangit veritatis subtilitatem dicens : " Ergo, " ex quo tu jam intelligis traditiones et holocausta animalium nihil esse nisi in figura : ergo, " quomodo, " hoc est, quo intellectu, " dicunt Scribae, " quorum tu unus es et praecipuus, Joan. III, 10 : Tu es magister in Israel, " Christum esse filium David. " Si enim, ut dicunt, unius, hoc est, humanae naturae est tantum, ita quod ut homo purus sit filius David, tunc obviat inconveniens, quia,
" Ipse enim David, "
Propheta inspiratus, " dicit in Spiritu sancto, " non in spiritu humano in quo est deceptio. Glossa : " Non errore, non propria voluntate. " II Petr. I, 21 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
" Dixit Dominus, "
Qui absolute Dominus est. Et hic est
Pater qui dicit, Exod. x, 2, et in multis aliis locis : Ego Dominus. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es.
" Domino meo : " In quo modo locutionis notatur unus dicens, et alter ad quem dicit : qui de necessitate sunt duae personae : et ille ad quem dicit Dominus, fuit Dominus David, quem tantus rex Dominum cognovit esse in Spiritu sancto, et se esse servum ipsius : dicens, Psal. cxv, 16 : 0 Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
" Sede, " quiete regni potitus. 1 Reg. ii, 8 : Ut sedeat cum principibus , et solium gloriae teneat. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum.
" A dextris meis, " hoc est, in omni aequalitate principatus. Ad Coloss. III, 1 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens.
" Donec ponam. " hoc est, donec subjiciendo perficiam, " inimicos tuos, " aut voluntarios, si se fidei tuae et devotioni tuae subjiciunt : aut involuntarios, si se tibi opponere nituntur, " scabellum, " hoc est, conculcationem, " pedum tuorum. " Voluntarii enim adorant in loco ubi steterunt pedes deitatis, cui in humana tua natura involuntarii aut victi conculcabuntur. Malach. IV, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Hoc enim est tempus quod decurrit usque in diem judicii, quo omni tempore Christo inimici subjiciuntur. Quod autem dicit .Pater Filio : " Donec ponam, " et non quod Filius ponat (ut dicit Glossa) non est infirmitatis Filii, sed ostendit quod alter in altero operatur. Nam et Filius subjicit inimicos Patri. Isa. xlv, 1 et 2 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam... Et portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam.
" Ipse ergo David dicit eum Dominum. "
Repetit id in quo est vis auctoritatis inductae. Et arguit ex hoc dicens : " Et unde est filius ejus ? " Pater enim super Filium si ambo sint ex una et simplici natura non habet suppositionem, sed e converso : et sic in Spiritu sancto falsum diceret, si eum Dominum vocaret, ad quem ipse habet superpositionem. Et sic Scribae falsum dicunt, dicentes Christum purum hominem.
" Et multa turba eum libenter audivit.
Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro,
Et in. primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis :
Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis : hi accipient prolixius judicium. "
Hic dicit ab his causis reprobationis esse cavendum.
Dicit autem hic tria : devotionem audientium, cautelam Christi doctrinarum, et causam quare dicit esse cavendum.
Dicit igitur : " Et multa turba, " simplicium simplici veritati intendentium, " eum libenter audiebat, " propterea quia in potestate erat sermo ejus. Cantic. II, 14 : Vox tua dulcis, et facies tua decora. Cantic. IV, 11 : Mel et lac sub lingua tua,
" Et " ideo, propter devotionem ipsorum, " dicebat illis, " ad utilitatem eorum, hoc est, turbarum, " in doctrina sua : " et haec est doctrina quam rudes in parabolis intelligere non poterant.
Habacuc, ii, 2 : Explana visum super tabulas, ut percurrat qui legerit,
" Cavete a Scribis qui, "
Hoc est, quia illi " volunt in stolis ambulare. " Stola est talaris vestis pretiosa, dicta a AdminBookmark Graeco quod Latine est longum. Luc. XVI, 19 : Induebatur purpura et bysso.
" Et salutari in foro, " solemni salutatione, quae cum muneribus ab inferioribus superioribus consuevit exhiberi. Matth. XXII, 7 : Amant salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
" Et in primis cathedris, "
Dignitatum, " sedere. " Matth. xxiii, 2 : Super cathedram Moysi sederunt Scribae ei Pharisaei,
" In synagogis " Pontificalibus. Psal. CVI, 32 : Exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
" Et primos recubitus, " in altiori loco eligere, " in caenis : " contra hoc quod dicitur, Luc. VIX, 10 : Recumbe in novissimo loco.
" Qui devorant, "
Avido dente, " domos viduarum, " quae prae caeteris pro animabus maritorum suorum oblationibus sunt intentae, " sub obtentu prolixae " et simulatae " orationis, " hoc est, obtinentes hoc prolixa oratione. Glossa : " Quasi patroni in divino judicio futuri, ab infirmis et conscientia peccatorum turbatis pecuniam accipere non dubitant : cum commendet Deo orationem porrecta manus ad dandum, et non contracta ad accipiendum . " Quibus illud congruit illud Psalmi CVIII, 7 : Oratio ejus fiat in peccatum. Matth. XXIII, 14 : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia com-editis domos viduarum, orationes longass orantes. Modo autem nostri Sacerdotes et Scribae domos viduarum comedunt, non sub obtentu longae orationis, sed sub violentia apertae depraedationis. Isa. III, 14 et 15 : Rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, etc. ?
" Hi accipient prolixius judicium "
Suae condemnationis. Glossa : " Quam qui amant in angulis platearum orare. " Hi enim non solum laudem hominum quaerunt, sed etiam pecuniam quaerunt. Jsa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Apocal. XVIII, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Sapient. VI, 7 : Potentes patenter tormenta patientur.
Hoc est ergo quod intendit.
" Et sedens Jesus contra gazophylacium, adspiciebat quomodo turbajactaret aes in gazophylacium : et multi divites jactabant multa.
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. "
Hic tangit causam reprobationis, quae sumitur ex comparatione in operibus pietatis et misericordiae.
Tanguntur autem hic tria: in quorum primo notatur approbatio generaliter omnium offerentium: in secundo, specialiter attenditur oblatio pauperum : in tertio autem, ex hoc accipitur instructio discipulorum.
Dicit igitur: " Et sedens, " hoc est, post detestationem avarorum et superborum quiescens in devotione fidelium. Psal. xxv, 4 : Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Cum his ergo non sedit. Psal.
G, 6 : Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum.
" Contra gazophylacium, " Glossa : AdminBookmark Graece, servare Latine: gaze persice, divitiae latine. Gazophylacium locus in quo divitiae servantur. Erat autem arca in qua populi donaria congregabantur ad usus templi: unde, IV Reg. xii, 9 : Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare, ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini. Dicebatur etiam porticus quaedam in qua fuit hoc gazophylacium : et contra illam sedebat Dominus quando ista dixit: unde, Joan. viii, 20 : Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio.
" Adspiciebal, " per approbationem, " quomodo turba jactaret aes in gazophylacium. " I Paralip. XXIX, 17 et 18 : Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offere donaria. Domine Deus, custodi in aeternum hanc voluntatem,
" Et multi divites, " de hoc quod sibi abundavit, " jactabant. " in gazophylacium, " multa, " Tob. IV, 9 : Si multum, tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
" Cum venisset autem, "
Ex devotione, " una, " in paupertate et devotione ab aliis excepta, " vidua, " solatio et lucro viri destituta, " pauper, " in rebus fortunae non sibi sufficiens, " misit duo minuta, " Cum denarius usualis valuerit decem, duo minuta erant quinta pars denarii, ut videtur. Marcus tamen dicit : " Quod est quadrans, " " Glossa : " Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujuslibet rei, scilicet, loci, temporis, pecuniae: forsitan ergo hic quartam partem siculi, hoc est, quinque obolos signat. " Si au- tem minuta erant quinta denarii, forsitan graviora fiebant ut quartam facerent, hoc est, quod habebant duas.
" Et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium.
Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt: haec vero de pecunia '' sua omnia quae habuit misit totum victum suum. "
" Et convocans discipulos, " qui erant specialiter instruendi, tamquam Ecclesiae Praelati futuri, " ait illis. "
Dicit autem duo : commendationem oblationis, et rationem commendationis.
Dicit igitur : " Amen dico vobis. " Affirmatione utitur: quia opinione hominum quantum et non ex quanto offeratur attenditur.
" Quoniam vidua haec, " solatio patroni carens, " pauper, " sibi non sufficiens, " plus omnibus misit, " non effectu ponderis, sed affectu devotionis, " qui miserunt " suas " in gazophylacium " oblationes. Hieronymus : " Inti-
" matur quam sit acceptabile Deo quod " offertur bono animo : qui non offeren-" tium substantiam, sed pensa " scientiam : nec perpendit quantum offe-" ras in ejus sacrificio, sed ex. quanto. " Unde, Genes. IV, 4 et 5 : Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus : ad Cain vero et ad munera illius non respexit.
" Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt. "
Et hoc quidem est bonum, quamvis non sit perfectum. Luc. XI, 41: Quod superest date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis,
" Haec vero, " vidua pauper, " de pecunia sua , " in qua sibi non sufficit. Job. XXXI, 17 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
" Omnia quae " ad manum " habuit misit. " Luc. xii, 33 : Vendite quae possidetis, et date eleemosynam.
" Totum vicium, suum, " quem habuit pro viatico, dedit ad templum, se Deo in totum de caetero committens. Psal. xl, 2 : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Do minus.
Sic ergo causa reprobationis sufficien ter est determinata.