Deinde cum dicit igitur si exclusis falsis opinionibus aliorum, accedit ad principale propositum.
Et primo quantum ad organa sensuum non necessariorum. Secundo quantum ad organa sensuum necessariorum, ibi, tactivum autem.
Circa primum duo facit. Primo adaptat organa sensuum elementis. Secundo manifestat quod dixerat, ibi, quod enim actu odoratur.
Circa primum, considerandum est quod non fuit secundum sententiam Aristotelis quod organa sensuum elementis attribuerentur, ut patet in libro de anima, sed quia alii philosophi organa sensuum quatuor elementis attribuebant; ideo quasi in hoc condescendens, dicit quod suppositis his quae dicta sunt de visu, oportet, secundum quod aliqui dicunt, unumquodque sensitivorum, idest organorum sensus, attribuere alicui uni elementorum, sicut alii faciunt. Existimandum est quod visivum oculi attribuendum sit aquae, sensitivum autem sonorum sit attribuendum aeri, igni vero odorativum.