Augustinus de serm. Dom..
Generaliter supra dominus iustitiam nominavit cum dixit: attendite ne iustitiam etc.; nunc autem per partes exequitur.
Chrysostomus super Matth..
Ponit autem tria fortia bona, scilicet eleemosynam, orationem et ieiunium, contra tria mala adversus quae dominus tentationis bellum suscepit: pugnavit enim pro nobis contra gulam in eremo, contra avaritiam supra montem, contra vanam gloriam supra templum. Est ergo eleemosyna quae dispergit, contra avaritiam quae congregat; ieiunium contra gulam, quia ei contrarium; oratio vero contra vanam gloriam, quia cum omne malum ex malo nascatur, sola vana gloria de bono procedit: ideo non destruitur per bonum, sed magis nutritur: nullum ergo remedium potest esse contra vanam gloriam nisi oratio sola. Ambrosius.
Omnis autem sententia disciplinae christianae in misericordia et pietate est; et ideo ab eleemosyna incipit, dicens cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te.
Chrysostomus super Matth..
Tuba autem est omnis actus vel sermo per quem operis iactantia demonstratur; puta, qui facit eleemosynam quando aliquem videt praesentem vel intercedente aliquo, aut honestiori personae quae potest retribuere; alias autem non facit. Sed et si in loco secreto fecerit eo proposito ut laudabilis videatur, tuba est. Augustinus de serm. Dom..
Sic ergo quod dicit noli tuba canere ante te, ad hoc respicit quod superius ait attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Hieronymus in Matth.. Qui autem tuba canit eleemosynam faciens, hypocrita est; et ideo subdit sicut hypocritae faciunt. Isidorus etymolog.. Nomen hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum vario colore, ut ad personae, quam simulant, colorem perveniant, modo in specie viri, modo in feminae, ut fallant populum dum in ludis agunt. Augustinus de serm. Dom.. Sicut ergo hypocritae, idest simulatores, tamquam imitatores personarum aliarum, agunt partes illius quod non sunt - non enim qui agit partes Agamemnonis, vere ipse est, sed simulat eum -, sic et in ecclesiis in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est: simulat enim se iustum et non exhibet, qui totum fructum in laude hominum ponit. Glossa. Et ideo subdit loca publica, cum dicit in synagogis et vicis; et finem intentum cum subdit ut honorificentur ab hominibus. Gregorius Moralium.
Sciendum vero est, quod sunt nonnulli qui et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent; quos nequaquam credendum est inter hypocritarum numerum currere: quia aliud est infirmitate, aliud callida simulatione peccare. Augustinus.
Tales autem qui simulatione peccant, ab inspectore cordis deo mercedem non capiunt, nisi fallaciae supplicium; et ideo subditur amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Hieronymus. Non dei mercedem, sed suam: laudati enim sunt ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes.
Augustinus de serm. Dom..
Hoc autem respicit ad illud quod supra posuit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum. Sic ergo non quomodo illi eleemosynam facias, sed quomodo facienda sit, iubet convenienter, cum dicit te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem per superabundantiam dicitur, ac si dicat: si possibile est teipsum ignorare, et ipsas manus latere possibile esset, studiosissimum est tibi. Chrysostomus super Matth.. Apostoli autem interpretantur in libro canonum sic: dextera est populus christianus, qui est ad dexteram christi; sinistra autem est omnis populus, qui est ad sinistram. Hoc ergo dicit, ne christiano eleemosynam faciente, qui est dextera, infidelis aspiciat, qui est sinistra. Augustinus de serm.
Dom.. Sed secundum hoc videbitur nulla esse culpa velle placere fidelibus, cum tamen in quorumlibet hominum laude finem boni operis constituere prohibeamur.
Ut autem te imitentur quibus facta tua placuerint, non tantum fidelibus, sed etiam infidelibus exhibendum est. Si autem (ut alii dicunt) sinistram inimicum putaveris, ut nesciat inimicus tuus cum eleemosynam facis, cur ipse dominus inimicis Iudaeis circumstantibus misericorditer sanavit homines? deinde quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud impleamus praeceptum: si esurierit inimicus tuus, ciba illum? tertia opinio est ridenda eorum qui dicunt, sinistrae nomine uxorem significari; ut quoniam in re familiari tenaciores pecuniarum solent esse feminae, lateat eas cum aliquid viri alienis impendunt, propter domesticas lites. Non autem solis viris hoc praeceptum datum est, sed etiam feminis; cui ergo sinistrae iubetur femina occultare opus misericordiae suae? an etiam vir sinistra erit feminae? quod si quispiam putat, cum praeceptum sit talibus, ut se invicem bonis moribus lucrifaciant, non sibi debent occultare bona opera sua: nec furta facienda sunt ut promereatur deus. Quod si occultandum est aliquid quamdiu alterius infirmitas id aequo animo non potest sustinere, quamvis non illicite fiat, non tamen femina per sinistram significari facile apparet totius capituli significatione; et etiam quam sinistram vocet. Quod enim in hypocritis culpatum est, quod scilicet laudes hominum quaerunt, hoc tu facere vetaris; quapropter sinistra videtur significare delectationem laudis, dextera autem significat intentionem implendi praecepta divina.
Cum ergo conscientiae facienti eleemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscientia dexterae. Nesciat ergo sinistra, idest, non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio.
Dominus autem noster multo magis prohibet solam sinistram in nobis operari, quam eam miscere operibus dexterae.
Quo autem fine hoc dixerit, ostendit cum subdit ut sit eleemosyna vestra in abscondito, idest in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri, quandoquidem multi multa mentiuntur. Sufficit autem tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia, si ab eo expectas praemium qui solus conscientiae inspector est. Et hoc est quod subditur et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Multa Latina exemplaria habent reddet tibi palam. Chrysostomus super Matth..
Impossibile est enim ut opus bonum hominis in abscondito dimittat deus; sed in hoc saeculo manifestat, et in illo glorificat, quia gloria dei est; sicut et diabolus manifestat malum, in quo malitiae eius virtus ostenditur. Proprie autem publicat deus omne bonum in saeculo illo cuius bona non sunt communia bonis et malis; ideo cuicumque illic bene fecerit deus, manifestum est quia pro mercede iustitiae suae meruit illud. Merces autem iustitiae in hoc saeculo manifesta non est; quia hic non solum boni, sed etiam mali sunt divites. Augustinus de serm. Dom..
Sed in Graecis exemplaribus, quae propria sunt, non invenimus palam.
Chrysostomus in Matth.. Si ergo vis habere inspectores eorum quae facis, ecce habes non solum Angelos aut Archangelos, sed deum universorum.