LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De causa unitatis et indivisibilitatis intelligentiae.
Causa autem ejus quod intelligentia est substantia indivisibilis, propter quid est, quia ipsa est ens secundum post causam primam : propter quod unitas est ei dignior quam pluralitas et quam divisio. Dudum autem ostensum est, quod ab uno non est nisi unum, et a simplici non est nisi simplex : a duobus autem unis et simplicibus non potest esse nisi compositum et multiplex : et sic constat quod intelligentia primi ordinis et omne quod in forma intelligentiae constituitur, unum est, et multiplex non erit nisi alia forma quam intelligentiae lumen in constitutione ejus apponatur, sicut est forma animae vel naturae. In communi autem quidquid est in forma intelligentiae, secundum est a causa prima : primum enim causatum causae primae intelligentia est, quod plura ambit omnibus quae sunt post causam primam. Cum enim omnis forma detur ab intelligentia, necesse est quod lumen intelligentiae ambiat omne quod in forma naturali formatum est. Item cum anima sit stramentum intelligentiae, necesse est quod lumen intelligentiae ambiat omnem animam vel immediate, vel per medium. Ipsam autem intelligentiam non ambit nisi causa prima. Relinquitur ergo, quod ex secundo loco sit post causam primam in ordine entium.
In hoc tamen secundo ordine sicut in quolibet ordine multi sunt gradus, sicut saepius in ante habitis dictum est, et semper superior majoris unitatis est quam inferior. Hoc tamen constat, quod ab uno agente secundum formam et eodem modo habente, immediate non est nisi unum secundum formam : quod tamen quia secundum est, necesse est quod in potentia sit : et sic in eo aliud est esse quam quod est. Sed nec per esse nec per id quod est, aliquo modo cadit in divisionem, quae divisio sit in potentiarum multiplicationem. Jam ergo manifestum est, quod intelligentia substantia est quae non dividitur, et per essentiam intellectus purus est, non adeptus, vel acquisitus, nec de potentia factus secundum actum, sed agens universaliter secundum ordinem, qui nullo modo cadit in divisionem et nullam penitus habet magnitudinem.