CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Redeamus ergo ad divisionem animae vegetabilis in suas potentias, quae sunt tres, scilicet nutritiva, augmentativa, et generativa. Nutritivae actus est nutrire sive alimento uti ad restaurationem deperditi. Et potentiam istam sive actum istum semper habet anima vegetabilis, quia hoc datum est ei ad conservationem individui. Cibus enim quo res animata alitur, juvat ipsum humidum radicale ne a calore naturali citius consumatur. Et est exemplum in lampade ardente, quae consumeretur cito, nisi esset humidum exterius in oleo quo pascitur ignis. Et sunt partes nutritivae quatuor, scilicet attractiva, digestiva, retentiva, et expulsiva. Attractiva est, quae cibum attrahit, quae multum est necessaria plantis. Digestiva est, quae cibum attractum digerit et alterat, unde et a Damasceno vocatur alterativa. Retentiva est, quae retinet de cibo digesto, quod aptum natum est ad nutriendum. Expulsiva est, quae expellit superflua, sive per secessum, sive per urinam, sive per sudorem. De unaquaque istarum tractare ulterius pertinet ad medicum.
Augmentativae actus est augmentare, sive ad debitam quantitatem quodcum-
que quod augetur perducere. Et dixi debitam, quoniam,sicut dicit Philosophus, omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et augmenti.
Generativae actus est generare. Est autem generativa ad salvationem sui in specie : quia cum individuum non possit salvari in se ipso, salvatur per continuam multiplicitatem individuorum, et sic aliquo modo participat esse divinum,idest, perpetuum. Fuit autem natura ita provisa a Deo in sui salvatione in actu generandi : licet cum. immunditia magna mirabilem Deus apposuit delectationem, ut sic quoquomodo sequeretur prolis multiplicatio, et species non periret : unde in individuis incorruptibilibus non est generatio, quia in ipsis sufficienter species conservatur.