TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
Determinantes igitur species odorum et per analogiam ad sapores rationabiliter determinabimus eas : quia odor sequela est saporis ut frequenter, excepto hoc solo, quia odor sicci est, et sapor humidi terminati et complexionatis. Unde sicut sapor alius est dulcis, et alius amarus : ita odor alius est dulcis, alius amarus : et plerumque est dulcis odor resolutus a dulci sapore, et ab amato sapore plerumque resolvitur amarus odor. Quaedam proportionabiliter habent odorem et saporem : verbi gratia dulcem habens saporem, dulcem habet odorem. Alia autem non ita, sed contrarie habent sapores et odores. Et hoc convenit per accidens : est enim aliquid dulcem habens saporem, quod cum exsiccatur a calido adurente faciente ipsum evaporare odorem, accipit amarum odorem, et fit hoc multis modis : aliquando enim ipsum calidum complexione terminando et digerendo humidum, facit dulcem saporem : et quia non potest terminare humidum nisi aliquid de terrestri comburat, ideo est in eo quoddam respersum amarum : quod quia siccius et calidius est, vincit odorem spargendo aliud : et ideo dulcem habens saporem, amarum habebit odorem. Aliquando autem fit e converso, quod dulcem habens odorem, acrem habet saporem : hoc autem contingit ex caliditate inaequaliter terminante humidum complexionale : tunc enim in exterioribus ubi calidum a sole et calore loci sufficienter terminatur, et interioribus adhuc est in eo cruditas propter frigidum : et quia exterius calidus est, magis respergit odorem et est dulcis odor : quando tamen gustatur, propter multitudinem acredinis interioris videtur acre. His ergo ex causis et multis aliis non proportionales sunt odores saporibus.
Sicut autem diximus de amaro et dulci saporibus et odoribus, ita est etiam acer sapor et odor, et acutus sapor et odor, et austerus, et pinguis. Acer autem causatur a frigido expellente calidum : tunc enim remanent partes quaedam intensae quae acredinem faciunt : unde acredo est ex cruditate. Austerus autem est, qui provenit ex majori caliditate quam acer. Acutus autem est ex caliditate omnino vincente. Pinguis autem ex caliditate terminante et digerente, sed magis convertente quam consumente : in illa enim vincit humiditas acris spumosa . quae facit pinguidinern. Haec autem superficialiter dicta sunt : sed in libro de sensu et sensato subtiliter dicentur.
Acceperunt autem odores nomina a saporibus : eo quod non multum in proprio genere permanifesti sunt odores,sicut permanifesti sunt sapores, secundum rerum saporosarum similitudinem : dulcis enim sapor est in melle et in croco : et ab his est etiam dulcis odor. Alter autem sapor est in herba quae dicitur thymus, et in ea quae dicitur opthius : et ab his est etiam alter odor, qui fere similis est sapori et odori serpiili : in aliis autem plerumque similis est. Forte autem alicui videbitur sapor et odor inductarum herbarum magis esse acutus : sed ea quae hic dicuntur, exempli gratia dicuntur. Similiter autem acutus sapor est
in alio, et in illo similiter est acutus odor, cujus causa jam dicta est : quia sicut sapor sequela est complexionis siccae, vel humidae, combustae, vel frigidae, vel secundum alios modos, quibus calidum in complexione vincere vel vinci potest. Sic generantur pepana vel obsetica vel optetica vel oppositis indigestionibus indigesta : et ex hoc constituuntur sapores. Sed odores sunt ex allatione taliter vel alio modo digesti vel crudi : et ideo sicut sapores sequuntur complexiones, ita odores sequuntur sapores. Ex hoc autem patet quod in simplicibus corporibus quae vere simplicia sunt, nec sapor, nec odor esse potest : quia in eis sunt qualitates primae non contrariae : et ideo per suas excellentias sunt in ipsis. In plantis autem praecipue sunt, eo quod in plantis praecipua sunt agentia qualitates primae, cum non habeant nisi partem partis animae. In animalibus autem non ita, quia ibi magis agitur ad operationes animae : et ideo non ita manifestantur in eis primarum qualitatum actiones elementales. Haec autem plenius scientur in libro de Vegetabilibus,