In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Esto vigilans, " scilicet, ut intentionem tuam in Deum dirigas, non ad homines, non ad mundum : et sic erit simplex intentio, de qua, Matth. v, 22 : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
" Et confirma caetera quae moritura erant. " Quasi dicat : Si vis ut vivas in bonis quae facis, fac ea intentione bona. Vel sic : " Esto vigilans, " id est, sis sollicitus de tua tuorumque salute, exemplo Jacob qui dicebat, Genes. XXXI, 40 : Fugiebatque somnus ab oculis meis. Et exemplo pastorum, Luc. II, 8 : Pastores erant vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
" Et confirma caetera, " hoc est, alios per tuam praedicationem. Luc. xxii, 32 : Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
" Quae moritura erant, " per culpam. Joan. IV, 49 : Domine, descende prius quam moriatur filius meus. Anima enim aegrotat, quando tentatur : sed cum peccato consentit, moritur.
" Non enim invenio opera tua plena, "
Scilicet, recta intentione. Opera enim hypocritarum sunt vacua : quia faciunt omnia pro inani gloria. Sapient. III, 11 : Vacua est spes illorum, et labores sine fructu. Vel, " Plena " numerositate i quia omittebat multa de his quae debebat facere. Vel, " Plena, " id est, perfecta charitate. Vel, " Plena " tempore, quia non faciebat suo tempore quae tenebatur facere. Vel, " Plena " perseverantia vel consummatione : quia multa dimittebat imperfecta. Unde. poterat ei dici quod dicitur, Luc. XIV, 30 : Hic homo caepit aedificare, etc.
" Coram Deo meo, " scilicet, qui videt intus: licet videantur plena ab hominibus qui vident exterius. i Regum, XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, etc.
"In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. "
Hic monet eum quae audivit a sanctis Doctoribus in memoria habere.
Unde ait: " in mente ergo habe, " id est, in memoria ut citius convertaris, " qualiter acceperis et audieris, " scilicet, doctrinam a sanctis Doctoribus. II ad Timoth. III, 14: Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris.
" Et serva, " id est, imple per operum exsecutionem : " et paenitentiam age, " scilicet, de his quae omisisti per satisfactionem : quia, Jacobi, IV, 17 : Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi.
Vel sic : " in mente ergo habe qualiter acceperis, " scilicet, paenitentiam quam incepisti operari. Vel, " Qualiter acceperis, " id est, quo vel cujus exemplo conversus fueris. Vel, " Qualiter acceperis, " scilicet, gratiam et fidem, non tuis meritis, sed sola gratia Dei: " et audieris, " exterius ab ore Praedicatoris." Et serva. " Serva scilicet utrumque opere implendo, hoc est, gratiam et fidem. Jacobi, I, 22: Estote factores verbi, et non auditores tantum. Vel, " Serva, " scilicet, mandata. Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
" Et paenitentiam age " de tua negligentia.
" Si ergo non vigilaveris, etc.
" Si ergo non vigilaveris, " id est, nisi fueris sollicitus dirigendo tuam intentionem ut bona facias propter Deum, non propter favorem hominum. Haymo: ((Vigilat qui ex his quae gerit non humanam laudem, sed gloriam Dei quaerit. " Vel, " Si non vigilaveris, " scilicet, excitatus a somno ignorantiae et peccati ad vigiliam gratiae et cognitionis. I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi, et nolite peccare. Item, " Si non vigilaveris, " excitatus a somno ignorantiae et torporis ad vigilantiam diligentiae et sollicitudinis, scilicet, circa teipsum et gregem tuum. II ad Timoth.II,15 : Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem. Hic vigilat, qui a se torporis negligentias repellit.
" Veniam ad te, " scilicet, judicandum, "tamquam fur, " id est, ex improviso. I ad Thessal. v, 2: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet." Et nescies: " et ideo non poteris praecavere, " qua hora veniam, " scilicet, sero, aut mane, aut galli cantu, aut media nocte , " ad te " spoliandum et puniendum.
Hic quaeritur, Quare non dicit hic : " Veniam tibi cito, " sicut in aliis: sed dicit: " Veniam ad te tamquam fur. "
Respondeo. Iste remotus a justitia erat, et lapsus in culpam : et ideo nullum spatium determinat, ut magis timeat, et citius resipiscat, et studiosius se corrigat. Matth. XXIV, 44: Ideo et vosestote parati, quia qua nescitis hora, etc. Gregorius: " Ultimam horam Dominus idcirco voluit esse incognitam, ut semper sit suspecta: ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. "
" Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. "
Haec est quinta pars ubi proponit ei aliquos in exemplum paenitentiae et imitationis.
Et dicuntur hic tria. Primo, quod pauci sunt imitatione digni. Secundo, dicit eos ab omni peccato mundos, ibi, " Qui non inquinaverunt vestimenta sua. " Tertio, exprimit magnitudinem praemii eis promissi, ibi, " Et ambulabunt mecum in albis. "