IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XV JOANNIS

ENARRATIO.

" Ego sum vitis vera. "

Hic secundum superius inductam divisionem agitur de perfectione charitatis : et secundum hoc capitulum istud dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de dilectione Dei. In secunda autem de dilectione proximi, ibi, v. 12 : " Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. "

Prima harum partium dividitur in tres paries : in quarum prima per metaphoram describitur, quod in Deo manendo sit fructificandum : secundo, qualiter hoc fiat, ibi, v. 4 : " Sicut palmes non potest ferre fructum, etc. " Tertio tangitur forma, qualiter in ipso utiliter ad fructum maneatur, ibi, v. 9 : " Sicut dilexit me Pater, etc. "

In prima harum partium duo dicuntur. Proponitur enim metaphora, et secundo innuitur adaptatio, ibi, v. 3 : " Jam vos mundi estis, etc. "

Adhuc autem, primo in metaphora duo inducit, scilicet, vitem, et culturam.

De vite ergo dicit:

" Ego sum vitis vera. "

Videtur autem quod non sit verum statim quod dicit: quia Christus non dicitur vitis per proprietatem, sed per metaphoram. Igitur sicut non sequitur : Homo est platanus : ergo est platanus vera. Ita non sequitur: Christus est vitis: ergo est vitis vera.

Ad hoc respondet Augustinus, quod Christus non dicitur vitis vera, nisi per exclusionem vilis, quae metaphorice est falsa. Et illa est quae metaphorice vilis verae non habet similitudinem : quia non. facit uvas ad vinum gaudii, sed labruscas : uvam fellis et botrum amarissimum. Isa. v, 2, 4: Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. Deuter. XXXII, 32 et 33 : Uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.

Unde sensus est : " Ego sum, " per comparationem metaphoricae similitudinis, " vilis vera. ".

Est autem secundum naturam vilis adhuc notandum, quod est vitis masculina, strictum habens folium, et palmitem: fuscum, malleolos parvos, ancas subtiles, et palmites pauciores, uvam gracilem cum folle forti, et vinum subtile et dulce et clarum. Et est vitis foeminina, folium habens tenue et latum, palmites multos, et magnos malleolos corticis albi, botrum magnum, et uvam magnam, et ancas grossas et longas, uvam magnam cum tenui corio, et vinum aqueum ventosum et multum : et vocatur vitis sclava. Alia autem vilis masculina, vocatur vitis franconica : et in hebraeo vocatur vitis soreth. Quando ergo Christus dicit se per comparationem vitem veram, intelligit quod sit comparativam habens proprietatem ad vitem soreth, quae est vera vitis in omni proprietate vitis. El ideo dicit: " Ego sum vilis vera. "

Vitis autem proprietates accipiuntur, tum in ligno, tum in palmitibus, tum in ancis, tum in racemo, tum in botro, tum in uva, tum etiam in loco plantationis. De cultura autem, et palmitibus, et fructu in propriis locis dicemus.

Lignum autenf est rarum et substantia multum modullosum respectu suae quantitatis, et non videtur crescere per tunicas ab imo sursum, sicut alia ligna : sed potius a centro videtur mittere suum nutrimentum ad circumferentiam in circuitu. Cortex tamen longitudinaliter adhaeret ligno. Habet autem multos nodos : et id quod est de nodo ad nodum vocatur malleolus : quia tumorem habet in extremitate ad modum mallei. Est

autem lignum plus frangibile quam scissibile, et est valde multam imbibens humorem, et ille in ligno porum digeritur ab aquae sapore. Haec est ergo ligni natura.

Et ista moraliter adaptantur Praelato : quia metaphorice fuerunt in Christo. Fuit enim contemptibile lignum per humilitatem. Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus. Fructuosum per operum multiplicitatem et animarum conversionem. Osee, x, 1 : Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei. Eccli. XXIV, 23 : Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Raritas autem substantiae ligni facit hoc quod multorum sit receptivum : et hoc ad misericordiam refertur per quam multi in corde recipiuntur. Luc. VI, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Illa enim parat omnibus in cordis visceribus locum. Genes. xlii, 36 : In me haec omnia mala reciderunt. II ad Corinth. XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? Medullositas refertur ad devotionem : quia medullositas quaedam intimorum pinguedo est irrigans alia circumstantia. Job, XXI, 24 : Ossa illius medullis irrigantur. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quod nutrimentum non ponit ab imo ad superius, sed ab intimis a centro : cujus signum est quod ubicumque inciditur, invenitur cellatum : cujus cellae centrum est in medio medullae : et radii albis lineis ad superficiem diriguntur : et hoc signat quod gratia cordis in veritate et virtute spiritualibus nutritur, et de corporeis fomentis non curat. Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo. Et, Sapient. XVI, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.

Quod autem corticem habet ab imo ad superius porrectum, signat quod non utitur inferioribus nisi ad exteriorum necessitatem. 1 ad Timoth. VI, 8 : Ha-bentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Multitudo autem nodorum est in ligno, ut diu stans in eis nutrimentum melius digeratur : et hoc refertur ad mentem Praelati, qui diu mente tenere debet ea quae concipit donec ea digerat, hoc est, dirigat ad rationem veritatis, et regulam rectitudinis : antequam ad membra mittat ea quae concipit. Talis vitis fuit beatissima Virgo. Luc. ii, 51 : Mater ejus, scilicet Maria, conservabat omnia verba haec in corde suo. Malleoli autem ex quibus componitur, pondus significant doctrinae et disputationis : quibus et perfidia haeresis conteritur et malitia perversorum. Jerem. XXIII, 29 : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?

Quod autem plus est frangibile quam scissibile, refertur ad constantiam et patientiam fidei, in qua Sancti frangi possunt, sed scindi non possunt: quia occidi possunt, sed avelli non possunt. Ad Hebr. XI, 33 : Sancti... per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, etc. Quod autem multum imbibit humorem, sitim signat et famem justitiae et superimpletionem ipsius. Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Quod autem illum humorem parum ab aquae humore digerit, refertur ad castitatem sobrietatis. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Proverb. IX, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis. Eccli. xv, 3 : Aquae sapientiae salutaris potavit illum.

Haec ergo est ligni natura Christo adaptata, et vicariis ejus Praelatis principaliter, et per consequens cuilibet fideli.

Pampinus autem latus et intercisus, ad fructus cooperimentum et protectionem datur vili : et hoc refertur ad verba quae quidem lata sunt in materia doctri-

nae et praedicationis : intercisa autem in auditorium capacitatibus, quando cuilibet hoc quod sibi competit proponitur : et sunt protegentia fructus quando se opponunt impugnationibus et impugnantibus. Psal. I, 3 : Folium ejus non defluet : et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. Ezechiel. xlvii, 12 : Erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.

Ancae autem vitis quibus capit et tenet conjuncta, sunt bonae conversationes, relatae ad dulcedinem congruentiae ad quemlibet hominem : quia illa dulcedine conversationis omnes attrahunt et tenent : quia per ipsam cuilibet congruunt. Gregorius : " Debet consolantis animus ei quem consolatur congruere : ut congruens inhaereat, et inhaerens trahat, trahens et ab eo in quo est removeat, et ad seipsum informando teneat. " 1 ad Corinth. x, 32 et 33 : Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei : sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Hujus signum est, quod anca plus habet de sapore vini quam lignum vel pampinus : quia talis dulcedo facit hominem aliis saporosum, et quasi quoddam condimentum.

Racemus vocatur id in quo per coctylidones proprio plurimae uvae fundantur : et hoc signat procurationis curam quae in Praelato debet esse, in qua quilibet locum inveniat in quo in vite fundetur. Daniel. IV, 9 : Esca Universorum in ea. Matth. XXIV, 45 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit, etc.

Uva autem quemlibet significat fidelem in vite constitutum per vitis sustentationem. Et sic omnes fideles per exemplum Praelati sunt in Christo. Sapient. xviii, 34 : In veste poderis quam habet, totus erat orbis terrarum.

Botri autem signant fidelium congregationes : per familias quidem in laicis, per conventus in canonicis et monachis, et parochias in villis : quas omnes portare debet Praelatus per charitatem et gubernationem. Psal. lxxix, 10 et seq. : Implevit, scilicet vitis, terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.

Sic ergo per significationem Christus est vitis vera. Et hoc est quod dicit : " Ego sum vitis vera. "

" Et Pater meus agricola est. "

Hic tangit culturam vitis.

Tangit autem tria : cultorem, et culturam, et explanationem metaphorae.

De cultore dicit : " Pater meus agricola est. " Agit enim in agro vineae, ut plantetur et fructificet. Et ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. III, 9 : Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Colendo autem in agro, agrum indigentem eligendo in loco pingui, plantando ad latus montis, versus meridiem vineam soli exponendo, de vitibus nobilibus vineam plantando, maceriam circa vineam faciendo, torcular in vinea exstruendo, turrim in ea ad vineae defensionem aedificando, vineam impinguando, vineam compluendo, locum irrorando, vites putando, terram fodiendo, uvas maturando, et maturas colligendo, merum exprimenda, et vinum in cellaria collocando.

Et hoc modo Pater agricola est. Indigens autem ager est qui ad alienum cultum non est adhibitus : et hoc cor est, quod diaboli cultui vel mundi non mancipatum est: quia, sicut dicitur, II ad Corinth. VI, 15 : Quae conventio Christi ad Belial? Levit. XIX, 19 : Agrum tuum non seres diverso semine. Hinc est quod, Jerem. I, 10, praecipitur : Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes, scilicet postea.

Pinguis autem locus est per conscien-

.tiae devotionem. Isa. v, 1 : Vinea facta est dilecto in cornu filio olei. Et est littera Vulgatae. Septuaginta autem littera habet : " In loco uberi. "

Latus autem montis est altitudo vitae per justitiam. Jerem. XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus.

Versus meridiem autem, ubi est calor in lumine et flatus austrius : est secretum contemplationis in lumine veritatis, et calore charitatis, et consolatione sancti Spiritus. Propter haec enim tria dicitur, Eccli. xliii, 4 : Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, scilicet, in veritate, charitate, et Spiritus sancti consolatione.

Vites autem nobiliores moraliter quidem sunt virtutes, si vinea est anima : vel vites sunt animae, si vinea est Ecclesia. Jerem. ii, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Alia littera habet: " Vineam sorech : " quod est genus vitis optimae.

Maceriam iacit circa vineam custodiam Angelorum, et Praelatorum bonorum : et circumfodit per timorem : et de his duobus dicitur, lsa. v, 2 : Et sepivit eam, etc.

Turris autem in ea, nominis Domini invocatio, et sacrae Scripturae munitio. Isaiae, v, 2 : aedificavit turrim in medio ejus. Cantic. IV, 4 : Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Proverb. xviii, 10 : Turris fortissima nomen Domini : ad ipsam currit justus, et exaltabitur.

Hanc vineam impinguat per peccati considerationem et detestationem. Luc. xiii, 8 : Mittam stercora, si quidem fecerit fructum.

Torcular autem quod vinum exprimit et vinacia separat, est dijudicatio sui in confessione ubi impurum a puro separatur. I ad Corinth. XI, 31 : Si nosmetipsos dijudica remus, non utique judicaremur. Haec sunt torcularia regis :

quia rex est et ratio indicans. Et hanc vineam compluit Pater per doctrinam legis, et Prophetarum : et irrorat ratione gratiae suae. Isa. xlv, 8 : Rorate, caeli, desuper, etc.

Vites autem putat superflua pauperibus erogando. Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Putare, est scandala amputare. Cantic. ii, 12 : Tempus putationis advenit. Matth. xviii, 9 : Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

Terra autem foditur sarculo disciplinae corporalis. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse, etc.

Uvarum autem maturatio est fructus gaudiorum aeternorum perfectio : qui fructus permanet. Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. Alioquin immatura uva est acris et acerba quae signat fructum immaturum. Jerem. XXXI, 29 : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.

Haec uva colligitur, quia fructus in spe remunerationis caelestis reservatur. H ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc. Sic cum Domino colligit, qui, sicut dicitur, Joan. IV, 36, congregat fructum in vitam aeternam. Qui autem sic non colligit, perdit. Matth. XII, 30 : Qui non congregat mecum, spargit.

Vinum autem merum exprimere, est quotidie conscientiam duscutiendo purificare. I ad Timoth. I, 5 : Charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Psal. lxxiv, 9 : Calix in manu Domini vini meri, plenus mixto. Vinum autem spiritualium gaudiorum, quod est pars regni caelorum. Ad Romanos, XIV, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spi-

ritu sancto. Psal. CIII, 15 : Vinum laetificat cor hominis.

Hoc vinum in cella vinaria reponitur quando ad utilitatem fidelium in secreto cordium collocatur. Cantic. II, 4 : Introduxit me in cellam vinariam, scilicet rex, ordinavit in me charitatem.

Sic ergo " Pater meus agricola est. " Matth. xv, 13 : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. Psal. lxxix, 15 et 16 : Visita vineam istam : et perfice eam quam plantavit dextera tua. Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, etc.

" Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum : et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. "

Tangit hic modum privandi vites dupliciter, scilicet, tollendo et amputando inutiles palmites, et purgando utiles.

Dicit ergo : " Omnem palmitem, etc. " Sunt in vite duplici ex causa palmites inutiles. Quidam enim sunt luxuriantes, ex aquoso humido multum crescentes, et ideo nihil fructificantes : et illi sunt in toto tollendi, et signant illos in Ecclesia qui se dant luxui et concupiscentiis, quos a tali vita oportet praescindi, ut vitium resecetur in natura. Et hoc signatur, Deuter. XXI, 20 et seq., ubi praecipitur quod filius contumax, luxuriis et comessationibus vacans, lapidetur, ut malum auferatur a terra justorum. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis.

Secunda amputatio est quando amputantur superflua, quae vel combusta sunt ariditate, vel destructa nimia tenuitate, vel superflua sunt pondere supra vires vitis. Primi significant eos quos ignis avaritiae succendit et adurit, ut nutrimentum vilis totum ad se trahant, nimis se et non proximum amantes. Secundi significant pusillanimes et jam pene de- sperantes. Et de illis duobus dicitur in Psalmo lxxix, 17, ubi de vinea agitur : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa enim igni sunt, ut dicit Augustinus, quos amor sui male inflammat. Suffossa autem sunt quos timor et pusillanimitas humiliat. Superflua autem a quibus purgandae sunt vites, sunt curae nimiae temporalium quibus spiritualis fructus impeditur. II ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit.

" Et omnem qui fert fructum, etc. 9

" Omnem qui fert fructum, " sicut discipuli et Apostoli, " purgabit eum. " Glossa : " Purgabit, mundando corda, Spiritum veritatis infundendo. " De primo, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. De secundo, Act. ii, 4 : Re-pleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Ezechiel, xxxvi, 8 : Ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel." Vt fructum, " virtutis et animarum conversionis, " plus afferat. " Eccli. XXIV, 22 : Rami mei honoris et gratiae. Cantic. II, 13: Vineae florentes dederunt odorem suum.

" Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Manete in me, et ego in vobis. "

Tangitur hic explanatio metaphorae.

Tangit autem duo. Similitudinem de cultura adaptat, et ad manendum in vite invitat.

Dicit autem : " Jam vos mundi estis, " id est, mundati. Et hoc dicitur, Malach. III, 3, sub alia metaphora : Sedebit conflans, et emundans argentum :... et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.

" Propter sermonem quem locutus sum vobis. " Sermo enim Dei in sacramentis et in doctrina mundat et sanctificat. Et si verbum detrahatur in sacramento ab elemento, elementum nihil facit. Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. I ad Timoth. IV, 5 : Sanctificatur per verbum Dei et orationem. Sermo enim Dei sive verbum, ut dicit Augustinus, est cum amore notitia, et per amorem accendit affectum et incendit, et consumit purgando in affectu : et per notitiam illuminat intellectum, et propellit tenebras erroris, et dubietatis ab intellectu : sic mundat utrumque, intellectum scilicet, et affectum. PsaL cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud. Et sic purgat et mundat, accendit et illuminat. Psal. XI, 7 : Eloquia Domitii eloquia casta, argentum igne examinatum : et propter hoc est a terrenitate affectus probatum septuplum, hoc est, per septemplicem spiritum.

" Manete in me, et ego in vobis. "

" Manete " ergo sic mundati " in me. " Invitatio est ad manendum : quia sic in vobis non est impediens ad fructum.

" Manete " ergo " in me " per charitatis insertionem. Ad Roman. XI, 17 Insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es. Ad Ephes. III, 17 et seq. : In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. ''Quia sic bono humore impletur palmes ad fructificandum.

" Et ego in vobis, " supple, manebo, in vos fundens Spiritum et gratiam : quibus sicut succo bonitatis meae infusi fructificetis. Job, XXIX, 19 : Radix meaaperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Jerem. XVII, 8 : Ad humorem mittit radices, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Ad Ephes. III, 17 : Christum habitare per fidem in cordibus vestris.

" Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. "

Hic tangitur qualiter in Deo manendo est fructificandum.

Dicit autem tria : in quorum primo similitudinem resumit ad vitis et palmitis comparationem : in secundo, dicit illius comparationis spiritualem rationem : in tertio, ostendit ex hoc ad fructum eos accipere potestatem.

Dicit ergo in primo duo, scilicet, similitudinem in opposito, et similitudinem in proposito : adaptans in opposito sic : " Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, " eo quod fonte humoris destitutus est. Sapient. IV, 5 : Confringentur rami inconsummati : et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Tsa. XVI, 8 : Domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt. Domini gentium sunt daemones, et excidunt per suggestionem peccati palmites vitis : et ideo dicuntur ad Jazer pervenisse, quod incendium interpretatur : quia concupiscentia peccati incenderunt.

" A semetipso " ergo non facit fructum, sed per hoc quod manet in vite: " sic nec vos " poteritis spiritualiter fructificare, " nisi in me manseritis. " Jerem. XVII, 7 et 8 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Bi erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. Ideo dicitur, Isa. XI, 10 : Radix Jesse, qui stat

in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur,

" Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere. "

Prosequitur similitudinem in proposito.

" Ego sum, " qui ministro humorem spiritualis et aeterni gaudii, qui cor laetifico, qui fiduciam bonae spei reddo, qui saeculi tristitias pelio, qui inebriando saecularium oblivisci facio, qui calorem charitatis infundo. De primo dicitur, Judicum, IX, 13, dixit vitis : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines. De secundo in Psalmo CIII, 15 : Vinum laetificat cor hominis. De tertio, III Esdrae, III, 18 : Viri, quam praevalet vinum omnibus hominibus qui bibunt illud ! Job, xxxii, 19 : En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. Ex hoc enim quod efficit bonae spei homines, confidentes et fortes facit, ut dicit Aristoteles . De quarto dicitur, Proverb. XXXI, 6 et 7 : Date siceram maerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris non recordentur amplius. De quinto dicitur, Cantic, VII, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ruminans enim non recordatur alterius. De sexto dicitur, Cantic. II, 4 : Introduxit me, scilicet rex, in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.

Sic ergo sum vitis, abunde omnibus vinum laetitiae effundens. Genes. xlix, 11 : Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Tan- tum enim de vino effundit haec vitis, quod et asellus gentilis, et asina synagogae vino laetitiae ejus onusti recedunt. Et ideo ibidem, Genes. xlix, 11, dicitur : Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Sanguis autem uvae, sanguis Christi est : qui de uva corporis Christi expressus, lavat stolam propriae conversationis, et pallium charitatis quo ad calorem operitur proximus.

" Qui manet in me, etc. "

" Qui manet in me, " per cbaritatem. I Joannis, IV, 16 : Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo,

" Et ego in eo, " sicut ministrans succum humoris unde fructificat. Unde, Joan. XVII, 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. a Hic fert fructum multum, " me ministrante virtutem ad fructificandum. Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis. Ezechiel. xlvii, 12 : Non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva.

" Quia sine me nihil potestis facere. " Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Osee, XIV, 8 : Germinabunt quasi vinea : memoriale ejus sicut vinum Libani.

" Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. "

Dicit hic similitudinis inductae spiritualem rationem : et primo in opposito, deinde in proposito.

Dicit ergo : " Si quis in me non manserit, " divisus a me per peccatum et schismata quae procurat in Ecclesia,

" mittetur foras, " extra societatem bonorum et beatorum. Matth. xxii, 13 : Mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. Ad Romanos, XI, 20 et 21 : Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Alioquin et tu excideris " sicut palmes " abscissus, " et arescet " iste palmes, humore gratiae et vitae destitutus. In epistola Judae, v. 12 : Arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae." Et colligent eum. " Glossa : " Messores Angeli. " Matth. XIII, 41 : Colligent de regno ejus omnia scandala. Haec autem collectio est, quando mali et stulti peccatores simul ligabuntur ut fasciculus unus, et projicientur in infernum. Isa. XXIV, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcerem.

"Et in ignem, " aeterni incendii, " mittent " illi qui collegerunt : " et " ibi " ardet " in perpetuum. Ezechiel. xv, 2 : Fili hominis, quid fiet de ligno vilis ? Et parum infra, v. 4 : Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, hoc est, corpus et animam : et medietas ejus, scilicet, conjunctum, redacta est in favillam. Daniel. III, 22 : Fornax, scilicet Babylonis, succensa erat nimis, videlicet malleolis quae sunt sarmenta vitis.

" Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. "

Tangit hic rationem similitudinis in proposito dicens : " Si manseritis in me, " per dilectionem. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est.

" Et verba mea in vobis manserint, " per quae succus bonitatis et veritatis meae ad vos pertransit. Jacobi, I, 21 : In mansuetudine suscipite insitum ver-bum, quod potest salvare animas vestras. 1 Joannis, II, 6 : Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

" Quodcumque volueritis petetis, " quia tunc non petetis nisi in voluntate vitis, et in conformitate spiritus ejus qui ministratur vobis a vite : " et fiet vobis. " Deuter. IV, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Isa. lviii, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet : clamabis, et dicet: Ecce adsum.

Objicitur autem contra hoc quod dicitur, 11 ad Corinth. XII, 7, quod petiit Paulus pro stimulo carnis amovendo, et non est exauditus. Sed ad hoc saepe responsum est, quia petitio haec non fuit de pertinentibus ad salutem.

" In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. "

Hic ostendit quod ex hoc quod in Christo manent, ad fructificandum accipiunt potestatem. Virtus enim a Patre per Filium ministratur, Pater autem libenter ministrat per Filium virtutem per quam ipse clarificatur.

Et hoc est quod dicit: " In hoc clarificatus est Pater meus, " non in se, sed in membris meis : in quibus clara virtus ejus apparet. Alia littera habet: " Glorificatus. " Isa. lx, 21 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Matth. v, 16 : Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.

" Ut fructum plurimum afferatis, " in conversione animarum et fructu bonorum operum. Isa. lx, 22 : Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. I Petri, II, 9 : Gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Populus enim acquisitionis est populus plurimae fructificationis.

" Et, " per hoc, " efficiamini mei discipuli, " hoc est, imitatores. Joan. VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Discipulus enim magistri est imitator. Magister autem ad hoc venit ut fructum faceret: et discipuli ad hoc sunt instituti ut eum in hoc sequantur. Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

Hoc est ergo quod dicit.

" Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. "

Tangitur forma qualiter ad fructificandum utiliter in Christo maneant.

Dicit autem hic tria : in quorum primo dicit qualiter per eum dilectio Patris descendit in discipulos : secundo, dicit qualiter manent in ipsius dilectione : tertio, quo fine et fructu.

In primo horum dicit duo, scilicet, qualiter dilectio Patris per eum venit ad discipulos, et ponit invitationem ad manendum in dilectione.

Dicit ergo : " Sicut dilexit me Pater. " Pater, ut dicit Hilarius dupliciter amat et diligit Filium : et essentialiter, et notionaliter. De essentiali dilectione non dat similitudinem, sed de notionali : quia Pater diligit Filium Spiritu sancto, et sic Filius diligit discipulos Spiritu sancto. Quae dilectio quamvis sit essentialis, eo quod connotat effectum in creatura : tamen connotatur in eo dilectio notionalis, quia spirat eis Spiritum sanctum: ita quod per ipsos datur Spiritus sanctus in collatione sacramentorum ab ipsis facta. Et sic illa similitudine dicitur hic : " Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, " ponens in ministerio quo detur Spiritus sanctus a Deo, non tamen a vobis. Joan. III, 36 : Pater diligit Filium, et omnia dedit ei in manus ejus. Matth. III, 17 : Hic est Filius meus dilectus.

" Et ego dilexi vos, " sic dans vobis amoris donum quod est Spiritus sanctus. I Joannis, III, 1 : Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Filii autem Dei non sumus nisi per Spiritum adoptionis acceptum a Filio.

" Manete in dilectione mea. "

Ecce invitatio ad manendum in dilectione. Manet autem homo in dilectione per idem nolle et idem velle : quia conformitas voluntatum conservat dilectionem. Deuter. VI, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Sic enim manes in dilectione, quando totum cor, hoc est, voluntatem ejus amore habes ardentem. Lucae, XXIV, 32 : Nonne cor nostrum ardens. erat in nobis ? Quando totam mentem ac memoriam ejus . habes amore ejus attentam. Thren. iii, 20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Quando tolam animam tuam (quae intellectualis est) veritate ejus habes lucentem. Isa: lviii, 11 : Implebit splendoribus ani-.i mam tuam, et ossa tua liberabit. Quando totam virtutem tuam in gratia habes operantem, et nulla parte otiantem. Quia. dicit Gregorius, quod charitas magna operatur si est: si vero operari renuit, charitas non est. Genes. XXIX, 20 : Videbantur illi pauci dies prae amoris magniludine.

Sic ergo manete in me.

" Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione.

Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. "

Dicit hic signum, qualiter quis infalli-

biliter manet in dilectione, et in ipso.

Et dicit duo : signum scilicet, et signi infallibilem rationem.

Signum dicit: " Si praecepta mea servaveritis, " quia praeceptum est signum suae voluntatis : et non diligit qui deformem habet voluntatem. Sic ergo " manebitis in dilectione mea. " I Joannis, III, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit.

" Sicut et ego praecepta Patris mei servavi, etc. "

Signi dati dat hic infallibilem rationem. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam ejus opus.

" Et maneo in ejus dilectione, " per conformitatem voluntatis. Joan. XIV, 31 : Ut cognoscat mundus quia ego diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. Dilectio enim vinculum est cordium, nec unum dimittit discordare ab alio.

" Haec locutus sum vobis, etc. "

A fine hoc ostendit dicens : a Haec, " scilicet omnia quae dixi, " loculus sum vobis, " qualiter in me maneatis, nec visa morte mea a me separemini: hac de causa, " ut gaudium meum in vobis sit. " Gaudium enim meum est de fructu animarum et profectu fidelium. Vel, " Gaudium meum, " quod est in me, quia hoc est gaudium purum et mundum. Ad Philip. IV, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Item, xxxv, 10 : Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.

" Et gaudium vestrum impleatur, " ut ubique fides praedicetur : quia tunc erit gaudium plenum. Vel, " Gaudiumimpleatur, " sic quod in nulla sui parte dolore miscebitur, nec luctu occupetur. Vel, " Gaudium impleatur, " hoc est, de pleno et summo et implente vos habeatur bono : sicut de Deo. De primo dicitur, Isaiae, lxii, 5 : Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Christus sponsus est, et Ecclesia sponsa : qui gaudet quando fit catholica, hoc est, universalis. De secundo dicitur, Isa. lx, 5 : Videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. De tertio dicitur, Matth. xxv, 21 et 22 : Intra in gaudium domini tui. Joan. XVI, 24 : Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. "

Hic incipit exhortari ad dilectionem proximi.

Dicit hic septem, scilicet, dilectionis praeceptum, dilectionis modum, dilectionis quantitatem secundum virtutis actum, dilectionis signum, dilectionis effectum, plenae dilectionis officium, et dilectionis vim apud Deum. Et haec per ordinem in littera continentur. Et continetur in eis quidquid continet secunda pars hujus capituli.

Dicit ergo : " Hoc est praeceptum meum, ut diligatis, etc. " In hoc notatur dilectionis praeceptum. Et in hoc notantur tria, scilicet, ab aliis praeceptis hujus praecepti discretio, et in omnibus aliis praeceptis directio, et hujus praecepti in Deo prae omnibus aliis exemplaris praemonstratio. Primum importatur per pronomem : Hoc, quod significantiam notat et discretionem. Discretum autem est ab aliis in tribus, scilicet, quia unit omnia ut radix, quia implet alia ut forma et motor, et quia perficit alia ut finis. Per hoc quod est radix, nutrit et nutrimentum dilectionis administrat. Per hoc quod est motor et furma, format ad meritum virtutis. Per hoc quod est finis,

perficit ad complementum vitae spiritualis. De primo dicit Gregorius : " Praecepta Dominica multa sunt, et unum. Multa sunt per virtutem operis, unum in radice dilectionis. " Ad Ephes. III, 17 et 18 : In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, etc. Sic dicit Sapientia, Eccli. XXIV, 16 : Radicavi in populo honorificato. Populus enim honorificatus, est populus sanctorum : in quo sapientia radicat per charitatem honestatis praeceptorum. Item, in eodem, v. 13 : In electis meis mitte radices. De secundo dicit Beatus Augustinus, quod forma praeceptorum est charitas, qua omnia informantur praecepta ad virtutem merendi. Et ideo dicit: " Habe charitatem, et fac quidquid vis. " Forma haec movet ad opera praeceptorum, et urget et agit ad omnia implenda. Unde, II ad Corinth. v, 14 : Charitas Christi urget nos. Ad Roman. VIII, 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Quod autem movet cum impetu dicitur, Ezechiel. I, 20 : Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum. Et supra, v. 17 : Non revertebantur cum ambularent. In hac forma totam legem informat et implet. Ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio. De tertio dicit, I ad Timoth. I, 5 : Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quia omnia praecepta ad charitatem quasi ad finem referuntur : quia propter charitatem implentur magis quam propter debitum. Hoc etiam praeceptum novum est, et vetus. Sed de hoc jam in antehabitis dictum est.

" Hoc est ergo praeceptum meum. "

" Praeceptum. "

Id est, quod ante captum, sive pro principio acceptum ad regulam actionum. Quia principium et regula est charitas omnis boni in nobis : et nihil est bonum perfectum, nisi in quantum in se habet de charitate : sicut dicitur, 1 ad Corinth. XIII, I et seq. Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut etiams sonans, aut cgmbalum tinniens... Etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, 1 charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum om- nes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil milii prodest. Mensura ergo et forma omnium bonorum est ex charitate. Et ideo ipsa sicut forma discernit inter filios regni, et filios perditionis, et dat formam merendi omnibus operibus : et ideo est regula morum et operationum. Ad Galat. VI, 16 : Quicumque: hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. Sic igitur est pretiamceptum, pretiam aliis captum ad regulam operationum, sicut ars quetiamdam et forma ad operandum. Et hoc etiam modo dicitur mater omnis boni, Eccli. xv, 2: Obviabit illi quasi mater honorificata '': quetiam omnes alias virtutes regit et regulat, sicut mater filias regit et regulat. Hoc est ergo pretiamceptum

" Meum. "

Tribus de causis. Meum quidem, quia a me spiritualiter impletum. Meum, quia inter me et Patrem exemplariter pretiammonstratum. Meum, inquam, quia spirituali signo designatum. I Joannis, IV, 10 : In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam prior ipse dilexit nos : et ideo nihil ligavit eum nisi charitas. Jerem. XXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te miserans. Perpetua autem charitas non pretiamvenitur vel dono vel merito : et ideo nihil est in ea nisi charitas. Nostra autem est debita, et ideo non est pura charitas. Hoc ergo specialiter a Christo est impletum.

Est etiam hoc pretiamceptum in Patre et Filio sicut in primo exemplari pretiammon-

stratum. Mutua enim est dilectio inter Patrem et Filium. Et haec dilectio est nexus quo sibi invicem Pater et Filius connectuntur : quod in nullo alio est praeceptorum. I Joannis, IV, 7 : Charissimi, diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Cognoscit autem Deum, sicut exemplatum cognoscit exemplar. Hinc est quod, Cantic viii, 6, dicitur quod dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum. Signaculum est sigillum sive signum profundatum, ut dicit Gregorius. Nec charitatem dilectus in cor sponsae imprimeret, sicut sigillum in cera, nisi dilectionis apud se primam figuram et formam haberet.

" Meum " etiam, quia speciali signo designatum. Signum autem dilectionis infallibile, quod ex dilectione Christus extra se in hominem sit transpositus. Hoc enim, ut dicit Dionysius et Damascenus, fecit philanthropia. Cantic. VI, 4 : Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Dilectio enim est transponens diligentem in dilectum : primo cor tangit, secundo calorem facit, tertio vulnerando scindit, quarto liquefacit, et quinto violenter transponit in id quod diligit : ut cum illo sit, et non secum apud seipsum. Unde ex dilectione hominis dicit, Zachar. ii, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. De calore dicitur in Psalmo xlix, 3 : Ignis in conspectu ejus exardescet. Unde Moysi apparuit in flamma ignis . De tertio, Cantic. IV, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : vulnerasti cor meum inuno oculorum tuorum, etc. Et ibi dem, III, 10 : Media charitate constravil. De quarto, Cantic. V, 6 : Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. De quinto, Psal. lxii, 9 : Adhaesit anima mea post te.

Sic ergo dicitur : " Hoc est psaeceptum meum. "

De quo autem sit praeceptum dicit:

" Ut diligatis invicem. "

Quia, sicut in antehabitis diximus, dilectio est transiens et retransitivus affectus. In quo quatuor notantur, scilicet, quia est affectus primus, qui est causa omnium aliorum affectuum : est etiam affectus intimus, et est affectus dulcissimus, et ignitus.

De primo dicit Augustinus, quod cum quatuor sint affectus naturales, scilicet, spes, timor, gaudium, et tristitia : quod omnes causantur ex amore. Et ideo primus affectus est amor dilectionis sive charitatis. Ideo praeceptum de dilectione dicitur primum et maximum. Matth. xxii, 37 et 38 : Diliges Dominum Deum tuum et toto corde tuo, etc. Hoc est maximum et primum mandatum. Et quia dilectio Dei et dilectio proximi ex eadem procedunt charitate, ideo dicitur secundum mandatum (quod est de dilectione proximi) esse simile huic . Ideo ergo ex dilectione praecipit : quia post hoc, affectum Deo et proximo vincit: et illo alligato ad Deum et ad proximum, nihil vanum in spe vel timore vel gaudio vel tristitia relinquitur. Hinc est quod in Levitico, xxiii, 15 et seq., in festo Pentecostes (quod est festum amoris). praecipitur nobis quod primitias igne coctas Domino offeramus : quia praemia cordium nostorum, affectus dilectionis sunt quae in igne Spiritus sancti Iosia, hoc est, fervore devotionis, debemus offerre.

Intimus autem est affectus : quia nihil ita profundatur in corde sicut amor. Quod ostendit carnalis affectus lenocinii, quem medici AdminBookmark appellant: quia destituit et vires, et sensum aliquando, et frequenter mortem inducit. Hoc autem multo plus facit amor divinus, extensus

in Deum et in proximum. Ille enim plus profundatur : et de hoc affectu dictum est a Psalmista, Psal. lxxxiii, 3: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Concupiscentia enim haec bona concupiscentia est, quae est amoris. Defectus autem destitutio est in non habendo amatum ad votum. Et in hoc affectu dictum est illud Canticorum, v, 8 : Adjuro vos, filias Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

Est etiam affectus dulcissimus, qui etiam laboriosa et amara sua condit dulcedine. Eccli. XXIV, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Constat autem quod Spiritus est Spiritus charitatis. Hujus signum est, quod Jacob serviens pro Rachel septem annis apud Laban, laborem non sensit penitus, potitus optatis nuptiis. Genes. XXIX, 20 : Videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Rachel autem spiritualis boni in Deo et proximo significat dilectionem.

His ergo de causis dicit : " Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, " ut ab uno in alium transeat amor, et retranseat in primum, et iterum in alterum. Et haec non deficient umquam. Sic enim semper solvitur amoris debitum, et solvendo quilibet amplius obligatur ad debendum. Ad Roman. xiii, 8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et, ibidem, v. 7 : Reddite omnibus debita, scilicet amoris. Ergo debitum quod plus et debetur, solvendo somper debetur: et amans ab illo numquam absolvitur.

Adhuc autem, ex quo amor ignis est, et in reflexionibus ignis magis et magis aestuans incenditur : oportet etiam quod amor transiens et rotransiens accendatur et confortetur. Isa. L, 11 : Accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, etc. Ergo diligatis invicem, ut dilectionis debitum semper solvatur, et ut ignis charitatis magis ac magis accendatur ex mutuis provocationibus charitatis.

Hoc est ergo praeceptum : " Ut diligalis invicem. "

" Sicut dilexi vos. "

Haec est forma qua mandatum debet servavi. Est autem haec forma sic intelligenda, quod diligamus gratuito munere charitatis, in quo nos Christus dilexit: diligamus invicem in eo quod Christus dilexit in nobis : diligamus invicem ad hoc ad quod nos Christus dilexit: diligamus invicem ordine quo nos Christusdilexit : diligamus invicem ex eo quod nos Christus dilexit.

Primum est in eo quod non empta vel promerita charitate Christus nos dilexit. Osee, XIV, 5 : Diligam eos spontanee, hoc est libera voluntate, quae nec empta est nec pretio praeventa. Ad Roman. XI, 33 : Quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Haec est causa quod dicitur, ad Ephes. IV, 8 : Dedit dona hominibus. Et intellexit de donis amoris : quia amor cum dono donari vult, vel ipse cadit a. ratione doni et amoris, emptum et meritum a judice ad dandum : et amor vult esse liber et non coactus. I Joannis, IV, 9 et 10 : In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam, etc... In hoc est chonias, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Quinimo cum contra amorem ejus inimicitias exerceremus, ipse commendabilem in nobis impendit charitatem gratuitam et liberam. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Et infra, v. 10 : Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, etc.

Id autem quod Christus in nobis di-

lexit, est salus nostra et bona vita. Peccatum enim in nobis non dilexit, sed virtutem et bonum : et ut universaliter dicatur, similitudinem suam : quia et ipsa dilectio similium est, ut dixit Empedocles, quia dissimilia ad invicem se odiunt et pugnant. Unde, Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Itaque si ex Deo estis, Deus quod suum est, hoc est, divinum, in vobis diligit. Judicum, v, 9 : Cor meum diligit principes Israel. Principes autem Israel sunt principes principatum tenentes, et habitantes inter rectissimos Deum videntes. Sapient. VII, 28 : Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Quia talia similitudinem Christi perficiunt in nobis. Et hoc etiam in nobis invicem diligamus ut vera dilectio possit appellari. Et ideo dicunt Philosophi Aristoteles et Tullius, quod vera dilectio non nisi super honestum fundatur. Et haec est similitudo Christi in nobis, in his quae ad virtutem pertinent et ad bonam vitam.

Diligamus etiam invicem ad hoc quod nos Christus dilexit. Hoc fuit, ut dicit Augustinus, vita aeterna, ad quam nos secum possidendam dilexit: et ideo nos translati esse dicimur in regnum suae dilectionis. Ad Coloss. I, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae.

Diligamus invicem ordine quo Christus nos dilexit. Hic autem omnia sua ordinari ad dilectionem nostram retulit, vitam corporis pro animabus nostris exponendo, seipsum Patri pro nobis offerendo, animam in pretium nostrae redemptionis tribuendo, virtutem suae divinitatis contra fortem qui nos detinebat exercendo, de sanguine suo et corpore nobis alimentum spirituale parando : verba protulit, viam salutis nos erudiendo : opera Iecit, nobis exemplum virtutis et salutis dando : miracula multa etiam fecit, nos in fide confirmando.

Sic ergo et nos omnia nostra ad utilitatem proximi referamus, si sicut boni discipuli formam dilectionis imitari volumus. Vitam enim corporalem debemus pro fratribus ponere : quia anima fratris melior est quam vita nostra corporalis. I Joannis, III, 16: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Anima autem ibi vocatur animalis vita. In hoc enim notatur ordo charitatis. Et sicut ipse pro nobis se Patri obtulit, ita nos in devotione orationis pro salute proximorum offerre debemus. Ad Romanos, I, 9 et 10: Testis mihi est Deus,... quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis obsecrans. II Machab. I, 6 : Hic sumus orantes pro vobis. Jacobi, v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Animam autem in pretium offerre, sicut Christus, omnino non possumus : quia anima nostra pretium esse non potest. Sed si pretium facimus, tunc est hoc ipsum bonum, quod Christo habemus, Patri caelesti pro proximorum offerre salute : ut in nos ea quae debent, suscipiamus : et pro eis pretium quod debent, solvamus. II ad Corinth. XII, 15 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris. Genes. XXXI, 39: Quidquid furto peribat, a me exigebas. Similiter quidquid in nobis est fortitudinis, ad hoc extendere debemus ut animas proximorum liberare de manu diaboli possimus. Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. I Regum, XVII, 36: Et leonem et ursum interfeci ego servus tuus. Ursus enim est (qui mel sequitur) mundi concupiscentia. Leo (qui violenter opprimit) saevitia diaboli : a quibus Dei fortitudine proximos liberamus. Et ideo contra eos qui vires ad talia non exhibent dicitur, Ezechiel. xiii, 5 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel.

Similiter, sicut Christus convivium de se paravit, sanguinem in potum, et corpus in cibum dando : ita nos non corpus

et sanguinem, sed facultates quibus corpus et sanguinem sustentamus, debemus in escam et potum et vestimentum exhibere : ut probemus quoniam charitas in nobis est. I Joannis, ut, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum, etc. Verbis aedificando. Ad Ephes. IV, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Sic exemplis bonis exempla virtutis tribuenda sunt. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc. Quamvis autem miracula facere non possumus quibus vita et fides proximorum confortetur, dico tamen quod mirabilia possumus facere, quia verbis nostris possumus monstra placare, in tempore iracundiae reconciliationes facere : sicut dicitur, Eccli. xliv, 17 : In tempore iracundiae factus est reconciliatio. Et, Eccli. xlv, 2 : In verbis suis monstra placavit. Facere autem de leonibus homines et de monstris, mirabilium est demonstratio et operatio. Eccli. XXXI, 8 et 9 : Beatus dives qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Talibus enim mirabilibus, non minus quam miraculis confirmatur fides. Iste est perfectus ordo charitatis quem a Christo accepimus. Cantic. II, 4 : Introduxit me rex in cellam vinariam : ordinavit in me charitatem.

Diligamus etiam invicem ex eo quod nos Christus dilexit, hoc est, ex simili charitate : ut omnia in fervore charitatis pro proximo faciamus : ita ut nos ad hoc aliud non inclinet quam charitas : quia tunc omnia sunt Deo accepta. Sicut enim dicitur, Apocal. I, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ad Hebr. XIII, 1 : Charitas fraternitatis maneat in vobis.

Sic ergo " diligatis invicem, sicut dilexi vos. "

" Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. "

Tangitur hic quantitas dilectionis.

Habet autem dilectio sive charitas quadruplicem quantitatem, scilicet, intensivam, extensivam, operativam, et perfectivam. Intensiva est quantitas latitudinis secundum ambitum amplitudinalem: extensiva est quantitas longitudinis secundum extensionem potestatis : operativa est quantitas magnitudinis secundum operum demonstrationem potentionalem: perfectiva est quantitas secundum progressum charitatis ad statum, ut ita dicam, consummativum ad divinae. cha-. ritatis similitudinem.

Quantitas intensiva est magna, major, maxima. Haec enim intenditur in charitatis calore quem facit in anima charitatem habente. Hanc enim haec urit, et est magna : hanc omnibus praeter amatum desideriis destituit, et est major : hanc occidit et peroccidit quod nihil sui in se vivat, sed tota vivit in amato, et est maxima.

De prima dicitur, Luc. XXIV, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? Psal. xxxviii, 3 : Concaluit cor meum intra me, etc.

De secunda, Daniel. x, 16 : In visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Haec enim fuit visio ex toto corde dilecti. Hoc affectu dictum est illud Canticorum, II, 5 : Fulcite me floribus, stipate me malis : quia amore langueo. Floribus enim virtutum amati desiderabat fulciri, destituta vi amoris : ut saltem odore virtutum dilecti fulciretur ad vitam gratiae. Malis autem, hoc est, fructu dulcedinis memoriae operum ejus, desiderabat stipari : ut sic desiderio destituta, ad opera erigeretur. Haec est major.

De tertia dicitur, Cantic. VIII, 6 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades ejus lampades

ignis atque flammarum, etc. Nullam enim admittit consolationem refrigerantem, nisi ut vivat in dilectione. Tali affectu dictum est illud Apostoli, ad Galat. II, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus, qui dilexit me, et tradidit semetipsum propter me. Illa est ergo charitas maxima.

Charitas autem extensiva est etiam magna, major, maxima. Magna enim est, qui diligit amicum. Major est, qui diligit eum qui amicitias non exhibuit. Maxima autem, qui diligit inimicum. De prima dicitur, Levit. XIX, 18 : Diliges amicum tuum. Et est proxima dilectioni naturali. De secunda dicitur, Sapient. XI, 25 : Diligis omnia quae sunt, ei nihil eorum odisti quae fecisti. Haec enim imitatur homo qui omnia diligit. De tertia dicitur, Luc. VI, 27 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et propter hoc dicit Psalmista, Psal. cxviii, 96 : Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Haec est ergo maxima charitas secundum latitudinem.

Tertia est operativa in quantitate operum : et haec est magna, quando benefacit de suo : major, quando benefacit de seipso : maxima autem, quando moritur pro proximo. De prima dicitur, III Joannis, v. 6 : Fratres testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae. Charitas autem haec est, quia sua fratribus impenderunt. Ad Hebr. VI, 10 : Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. De secundo dicitur, Luc. VI, 30 : Omni petenti te, tribue. De tertio dicitur, Joan. x, 15 : Animam meam pono pro ovibus meis. Ideo dictum est Petro, Joan. XXI, 15 : Simon Joannis, diligis me plus his ? scilicet, plus quam tua ? Simon Joannis, diligis me plus his ? scilicet, plus quam tuos ? ut pro me etiam de teipso facias plus quam pro tuis ? Simon Joannis, diligis me plus his ? ut scilicet pro grege tibi commisso animam tuam ponas ? Haec est ergo charitas.

Est autem adhuc charitatis quantitas perfectiva sive consummativa, quae, sicut dicit Augustinus, magna est incipiens, major est proficiens, maxima est perfecta. Incipiens quidem malum abominatur propter dilectum. Proficiens autem bonum operatur propter dilectum. Perfecta autem nihil diligit praeter dilectum. De primo dicitur, ad Roman. XIII, 10 : Dilectio proximi malum non operatur. De secundo, ibidem, XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio. De tertio, ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. II ad Corinth. v, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.

Hoc est ergo quod dicit : " Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam ponat quis pro amicis suis. "

Objiciunt autem quidam hic, quod major charitas est quod quis animam pro inimicis ponat quam pro amicis. Et hoc quidem fecit Christus. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Et mtra, v. 10 : Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.

Sed ad hoc valde convenienter respondet Augustinus, quod amicus hic dicitur, et qui habitualitate et habitu amicus est, et qui est amicus actu. Et sic Christus effective non est mortuus nisi pro amicis. Quia etiam qui inimicus est actu, habitualitate est amicus, et pro illo est mortuus : sicut Paulus fuit antequam converteretur. Vel posset dici, quod sufficienter pro omnibus mortuus est: et amicis, et inimicis: efficienter autem non est mortuus nisi pro amicis.

Adhuc autem objicitur, quod non videtur esse salis charitati quod mille animas

poneret, cum animam maxima charitas ponat.

Ad hoc autem iterum dicendum est, quod non ponitur ad hoc istud signum charitatis ideo, quod major non sit: sed ideo, quia majori et fortiori non potuit comparari. Et hoc est quod dicit: " Ut animam suam ponat quis pro amicis suis. "

De positione antem animae Christi multa supra decimo capitulo sunt notata .

" Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. "

Hic tangit dilectionis signum. Signum autem dilectionis, est impletio mandatorum. Dicit enim Gregorius, quod probatio dilectionis est exhibitio operis.

Videndum autem est quid sit hic amicitia, quae proprietas amicitiae, et quod signum ipsius.

Dicit autem Tullius, quod amicitia est divinarum humanarumque rerum pari cum voluntate consensus. Quamvis haec descriptio in multis secundum Aristotelem sit reprehensibilis : sed hoc nos ad praesens non curamus : quia amicitia vere est consensus rationabilis dilectionis ad omne id quod est honestum, et dissensus ad omne quod honesto videtur esse contrarium : et in hisnullo modo derelinquere amicum. Hic ergo patet, quod unus amicorum pendet ex altero secundum voluntatem. Praeceptum autem signum voluntatis est. Nec aliter scire possumus Dei voluntatem nisi per praeceptum et consilium.

In hoc autem verbo quatuor notantur, scilicet, dignatio Dei nobiscum, connexio, connexionis ipsius appropiatio, et signum quod dat in littera.

Dignatio notatur in hoc, quod cum infinitae sit dignitatis,noster vult esse amicus, cum amicitia relatio sit paritatis. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos, etc. Ideo comparat dilectionem suam ad nos dilectioni adulterae, quae semper respicit ad virum alienum : cum tamen viri sui dilectione non sit digna. Osee, III, 1 : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. Vinacia autem sunt nullum gaudium in se habentia, quaecumque in hoc mundo diliguntur. Haec ergo amicitia est dignationis.

Ipsa autem amicitia per diffinitionem est omnimoda consensio voluntatis. Unde, Psal. LIV, 15 : In domo Dei ambulavimus cum consensu. I ad Corinth. XIV, 33: Non est dissensionis Deus, sed pacis. Per hunc autem consensum volumus omne quod Deus vult, et ipse vult quod nos volumus : hoc supposito quod diximus, quod amicitia vera fundata sit super honestum. De consensu autem nostro ad Deum dicitur, ad Hebr. x, 36 : Voluntalem Dei facientes, reportetis promissionem. De consensu Dei ad nos dicitur in Psalmo cxliv, 19 : Voluntatem timentium sefaciet,et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Deuter. IV, 1 : Deus noster adest omnibus obsecrationibus nostris. Haec est ergo verae amicitiae consensio.

Amicitiae autem proprium est, quod voluntas Dei sit voluntas eorum. Unde, Isa. LIII, 10 : Voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Quia amious Dei aliam nescit habere voluntatem nisi Dei. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Matth.XXVI, 30 : Non sicut ego volo, sed sicut tu, supple, vis.

Amicitiae autem signum est quod dicit:

" Si feceritis quae ego praecipio vobis. "

Si enim non facerent quae praecipit, non consonarent voluntates : et sic amici

non essent. Luc. VI, 46 : Quid autem vocatis me : Domine, Domine, et non facitis quae dico ? Amanti enim impossibile est leges amoris non custodire : quia amor vincit et ligat voluntatem : et ligata voluntas deflecti non potest. Et ideo dicit Ovidius:

Omnia vincit amor: et noc cedamus amori.

Observatio enim mandatorum ex obedientiae debito finem habet, quando ea quae debet implevit. Observantia vero mandatorum dilectionis, finem non habet, quia nihil est satis diligenti. Et in hac parte comparatur igni. Quia sicut dicitur, Proverb. xxx, 15 : Numquam dicit : Sufficit. Psal. cxviii, 96 : Latum mandatum tuum nimis. Cantic. I, 2 : Adolescentulae dilexerunt te, supple, nimis.

" Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. "

Hic tangit verae dilectionis effectum, quod de servis facit amicos.

Dicit autem hic quatuor, scilicet, servitutis de caetero abnegationem, abnegationis causam, amicitiae perfectionem, et verae amitiae consensum.

Dicit ergo : " Jam, " scilicet ex nunc : quia aliquando fuistis servi, quando ex timore serviebatis : sed ex nunc projecistis timorem. Ad Hebr. II, 15 : Ut liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Ad Roman. VIII, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).

" Jam, " ergo ex nunc, " non dicam vos servos. " Est servus sua reputatione servus in animo, et actu libere serviens :

et est servus servili timore : et est servus serviens spe mercedis. Primus est bonus, secundus intus malus et extra bonus, tertius imperfectus, sed tamen bonus et utilis. Primum facit servi humilitas, secundum necessitas, tertium autem cupiditas. Primus est fidelis in commisso, et prudens in dispensatione commissi, constitutus ad custodiam honoris domini sui. Matth. XXIV, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam. Eccli. xxxiii, 31 : Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. In secundo, sicut dicit Beda, vivit peccandi voluntas, et sequeretur peccati opus si speraretur impunitas : et ideo ille serviliter est servus. Tertius autem actum servi exhibet, sed ad domum non pertinet, sed expleto ministerio de domo egreditur. Luc. xv, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! Primus diligitur, secundus loco curvatur, et tertius propter utilitatem toleratur. Primus jam incipit esse liber et amicus, secundus manet servus, tertius autem libertatis amicitiam commutat pretio suae cupiditatis. Unde de secundo et tertio dicitur : " Jam non dicam vos servos ".

" Quia servus nescit, " per spiritum libertatis etcharitatis,"quid faciat domianus ejus. " Filii enim et amici unum habent consensionis spiritum, quem non habent servi : et ideo secreta servis non committuntur. Dominus enim quaedam facit in seipso, et quaedam facit in creatura mundi. Et illa quidem quae facit in seipso, sunt quae ad vitam et aeternum gaudium et beatitudinem pertinent. Isa. lxiv, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, quae parasti exspectantibus te. I ad Corinth. II, 9 : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Quae autem facit in creatura mundi sunt creatio, dispositio, et ornatus : et haec sunt quae nota sunt omnibus, et servis, et aliis. De primis ergo dicit, quod servus secundo et tertio modo nescit

scientia approbationis, quid faciat sibi et amicis dominus ejus. Luc. XIX, 42 : Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi ! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Matth. XI, 25 et 26 : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.

" Vos autem dixi amicos. "

Quia amico qui custos est animi tui tute secreta panduntur: quia in bonis amici sui gaudet et in malis tristatur. Ad Roman. XII, 15 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Idem enim spiritus est in amore amicorum. Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Joan. III, 29 : Amicus sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Talibusergo omnia communicantur. Servis autem communicare est sanctum dare canibus, et margaritas spargere anto porcos .

" Quia omnia, " ad salutis fructum et amicitiae consolationem pertinentia, " quaecumque audivi a Patre meo, " ut Verbum procedens a notitia sua, " nola feci vobis, " tum per sermonem instructionis quae feci praesens in corpore, tum per Spiritum intus docentem et suggerentem, quod faciam postquam fuero in vobis glorificatus. Joan. viii, 32 : Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Psal. L, 8 : Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Baruch, III, 37 : Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob, puero suo, et Israel, dilecto suo. Sapient. vii, 13 et 14 : Sapientiam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus." Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. "

Plenae dilectionis tangit dignitatem, et officium amicis commissum.

Tangit autem tria : gratuitam esse electionem, et ad dignitatem et officium esse electionem, et officii proprium actum et fructum.

Dicit ergo : " Non vos me elegistis. "

Contrarium autem illud videtur, Deuter, XXVI, 17 : Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus tuus. Josue, XXIV, 22: Testes inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis Dominum ut serviatis ei. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

Sed ad hoc dicendum est, quod est electio liberi arbitrii sine coactione alicujus rei acceptio : et hoc modo eligimus Dominum ad serviendum ei : et de hac electione loquuntur inductae auctoritates. Est etiam electio a massa perditionis praevisa ab aeterno separatio : et haec est divina electio qua nos elegit. Ad Ephes. I, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Est item electio ad praelationis officium ex superioris vocatione. Sic electi sunt in Apostolatum et officium. Luc. VI, 13 : Vocavit Jesus discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit. Et de hac loquitur hic : quia hoc fecit in signum plenae dilectionis quod ipsos in officio posuit. Et de hac tertia electione dicit :

" Non vos me elegistis, " ut ego, postea aliquo merito praecedente, eligerem vos : " sed ego, " gratuitae dilectionis affectu, " elegi vos. " Deuter. VII, 6: Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Deuter. x, 15 : Elegit,

scilicet Dominus Deus, semen eorum, scilicet patrum, post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur." Et posui vos, " in ministerio stabiles et utiles. I ad Timoth. I, 12 : Fidelem me existimavit, ponens in ministerio. II ad Timoth. I, 10 et 11: Destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium in quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentium.

" Ut eatis, " proficiendo et discurrendo ubique. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. Marc. XVI, 20 : Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.

" Et fructum afferatis. " Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua, etc. Jacobi, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum, hoc est, in gratia temporaneum, et in gloria serotinum. Matth. xiii, 8 : Dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum,

" Et fructus vester maneat: " quia in temporalibus fructum quaerere nondebe tis, sed in aeternis quae permanent in vitam aeternam. Eccli. xliv, 11 et seq. : Cum semine eorum permanent bona : haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum : et filii eorum propter illos usque in aeternum manent. c Ut quodcumque petieritis, etc. "

Quatuor dicit: generalitatem petitionis, rationem petitionis, pietatem petitionis, et certitudinem exauditionis.

De generalitate dicit: " Quodcumque. " Marc. XI, 24 : Credite quia accipietis, et evenient vobis. Ad Hebr. v, 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia.

" Petieritis. " Ecce ratio petitionis.

Oratio enim est petitio decentium a Deo, sicut dicit Damascenus. Quandocumque enim decentia petimus, tunc exaudimur. Decentia sunt et describuntur, Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, etc.

" Patrem. " Ecce a quo petendum : ab eo qui libenter exaudit. Matth. VI, 9 : Pater noster, qui es in caelis. Luc. XI, 13: Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se.

" In nomine meo. " Ecce pietas in qua oratio exauditur. In nomine autem, hoc est, in notamine : ut nota Filii spiritualiter sit in petente, quia tunc exauditur. Psal. un, 3 : Deus, in nomine tuo salvum me fac, Item, Psal. lxii, 5 : In nomine tuo levabo manus ineas.

" Det vobis, " abundanter et sine dubitatione. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. De certitudine autem ibidem dicitur, vv. 6 et 7 : Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

Hoc est ergo quod dicit.

Omnibus autem his subjungit conclusionem quod invicem diligant :

a Haec mando vobis, ut diligatis invicem. "

Hic incipit tertia pars hujus capituli.

Et dividitur in duas partes: in quarum prima resumit necessariam quam ad invicem habeant dilectionem. Secundo, ostendit hujus dilectionis necessitatem.

Dicit ergo : " Haec mando, " id est, per exemplum manu do dilectionem, " ut diligatis invicem, " quia aliter nullum habebitis solatium nisi in vobis invicem habeatis dilectionem. Absque autem dilectione non potestis in vobis invicem solatium et consolationem habere. I Petri, II, 17: Fraternitatem diligite. Ibidem, IV, 8 : Ante omnia autem mutuam in vo-

bismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Ad Ephes. IV, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Vinculum autem pacis, hoc est, vinciens ad pacem. Unitas Spiritus haec est charitas mutua quae discipulos ligat.

" Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. "

Hic tangitur secundum propter quod necessaria est charitas.

Et tangit duo, scilicet, malitiam mundi in persecutione insurgentis, et contra haec armaturam discipuli veri patientis, ibi, XVI, 1: " Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. "

Adhuc autem, prior harum dividitur in tres partes : in quarum prima malitiam mundi exaggerat: in secunda, inexcusabili talem mundi in malitia ista manifestat, ibi, v. 22: " Si non venissem, etc. " In tertia autem, promittit Spiritum contra haec omnia docentem et confortantem, ibi, v. 26 : " Cum autem venerit Paraclitus, etc. "

Adhuc autem, in prima in qua malitiam mundi manifestat, duo dicit, scilicet, mundi odium, et rationem odii. Secundo, seipsum ponit exemplum, ibi, v. 20 : " Mementote sermonis mei. "

Adhuc autem, in prima istarum dicit unum : et tria contra illud quod in conclusione dixit, proponit.

Primum autem quod dicit:

" Si mundus vos odit. " I Joannis, III, 13 et 14: Nolite mirari, fratres si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Mundus autem hic di- cuntur mundani, qui divitiis, et deliciis, et honoribus sunt dediti. Jacobi, II, 6 et 7 : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi pertrahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ? "Scitote quoniam me priorem vobis odio habuit : " et sic vos non estis causa odii, sed ego. Hoc autem est gloriosum si pro Domino vestro odio habeamini. III Regum, XXII, 8: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Amos, v, 10: Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Jonae, I, 12: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos. Optimum enim est, causam persecutionis omnium habere Dominum,

" Si de mundo fuissetis, etc. "

Ecce aliud solatium, scilicet mundi dissimilitudo : quod est bonum virtutis, quia mundus totus in maligno positus est . Et ideo quem odit mundus, extra malignum est, et dissimilis maligno. Et hoc est: " Mundus quod suum est, " in vobis " diligeret. " Jacobi, IV, 4: Nescitis quia amicitia hujus saeculi inimica est Dei ? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur. Genes. XXXVII, 4: Oderant eum, scilicet fratres, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Eccli. XIII, 19 : Omne animal diligit simile sibi. Ibidem, xxvii, 10 : Volatilia ad sibi similia conveniunt.

" Quia vero non estis de mundo, " per similitudinem affectus et operis. Joan. XVII, 16 : De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Apocal. xviii, 4: Exile de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.

" Sed ego elegi vos de mundo. " I Machab. v, 17 : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilaeam. Eccli. xlv, 20 : Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem.a Propterea odit vos mundus, " hoc est, quod ego in vobis elegi, odit mundus. Proverb. XIX, 7 : Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. Joan. v, 7: Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt.

" Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. "

Secundum est in quo se ponit in exemplum.

Et dicit duo : in quorum primo ea quae dixit revocat ad memoriam : in secundo, ostendit ex dictis praedictam esse eis, mundi in persequendo malitiam.

Dicit ergo : " Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis, " hoc est, praedixi vobis. Deuter. IV, 9 : Ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae.

" Non est servus major domino suo."

Hoc etiam supra, xiii, 16, praedixit. Et ideo quod factum est Domino, non est mirum si etiam fit servo.

Et dicit tria per ordinem, scilicet, persecutionem ipsam, contemptum sermonis, et causam persecutionis.

De primo dicit i

" Si me persecuti sunt, etc. "

" Si me persecuti sunt, " qui sum Filius, Dominus, et Magister, " et vos persequentur, " eamdem causam persecutionis habentes in vos. Luc. xxiii, 31: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? Si enim Pater non praeservat a persecutione Filium, nec servos ejus a talibus praeservabit. Jerem. xv, 15: Tuere me ab his qui persequuntur me. Item, xvii, 18 : Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego : induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. Psal. CVIII, 17 : Persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare." Et vos persequentur. " Matth. v, 10: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Marc. xiii, 9: Tradent vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis.

" Si sermonem meum servaverunt, etc. "

Hoc est secundum : et dupliciter exponitur, scilicet, " Si servaverunt, " fido et devotione et operis impletione. Vel, " Si servaverunt, " hoc est, insidiose observaverunt. De primo dicitur, Joan. VIII, 43: Non potestis audire sermonem meum. Proverb. I, 24: Vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. De secunda expositione, Marc. III, 2 : Ipsi observabant eum. Matth. XXII, 15: Abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum, scilicet Jesum, in sermone,

" Et vestrum servabunt. " Hoc similiter dupliciter exponitur sicut primum: quia per contrarium loquitur : quia sicut suum non servaverunt, ita nec Apostolorum sermonem servabunt: et sicut sermonem Christi observabant, ita et Apostolorum sermonem observabunt. De

primo, Act. xiii, 46: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, etc. Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. De observatione qua Apostoli et discipuli observabuntur, Psal. CXXXIX, 6: Juxta iter scandalum posuerunt mihi, hoc est, cum omne dictum Apostolicum veri ratione sit perfectum, tamen offendiculum quaerit qui sermonem observando pervertit. Jerem. XVIII, 18: Percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Psal. XI, 3 : Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum : labia dolosa in corde et corde loculi sunt.

" Sed haec omnia facient vobis, etc."

Hic tertio tangitur causa propter quam patiuntur.

Et hoc est quod dicit: " Sed haec omnia, " persecutiones, et sermonis contemptus, et observationes, " facient vobis, " persequendo vos, " propter nomen meum, " impugnandum scilicet, ut per hoc notitia nominis mei de terra deleatur. Act. v, 40 : Convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu. Abominabile enim eis fuit nomen Salvatoris. Actuum, VII, 57 : Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum, scilicet in Stephanum.

" Quia nesciunt eum qui me misit. " Quia quamvis sciant eum in ratione Dei, non tamen sciverunt eum in ratione mittentis. Et hoc ideo fuit, quia scire noluerunt. Aliquam enim ignorantiam habuerunt propter velamen carnis : quamvis de facili scire potuissent ex virtute operum quae fiebant. Joan. viii, 19 : Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. I ad Corinth. xv, 34 : Ignorantiam Dei quidam habent. Psal. lxxxi, 5:

Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant. I sa. XXVIII, 7 : Prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt, hoc est, quia ebrii fuerunt inani gloria mundi, ambitione, et cupiditate.

" Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

Qui me odit, et Patrem meum odit."

Tangit peccati inevitabilitatem duplicem : ex sermone, et ex opere.

Ex sermone quidem tangit tria : causam inexcusabilitatis, ipsam inexcusabilitatem, et malitiae radicem.

De primo dicit: " Si non venissem, " quia tunc per absentiam meam se excusasset. Joan. I, 11: In propria venit, et sui eum non receperunt. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me.

" Et locutus fuissem eis, " sermone divino qui fuit in potestate. Verbum enim quod construit et vivificat creaturas, oportet quod sit nuntius intelligentiae agentis et divinae : quia ille solus intellectus potest haec facere: sicut, Laxare, veni foras . Et, Volo, mundare : et hujusmodi. Et ideo haec locutio Verbum divinum indicabat, sicut in ante habitis diximus : et hoc etiam de facili per rationem cognoscere poterant. Unde, Joan, VIII, 43 et 42 : Quare loquelam meam non cognoscitis?... Ego ex Deo processi et veni. Ac si dicat: Ego ipsa veritate verborum ostendo quia ex Deo naturaliter processi.

" Peccatum non haberent, etc, " supple, tantum quantum modo habent. Quia multi sunt ad quos Christus non per se, nec per Apostolos venit, nec locutus est eis: et tamen per hoc non excusantur, quinimo damnantur merito malo suae in-

fidelitatis. Sed non tantum habent dam nationis, sicut illi ad quos Christus perse, vel per Apostolos venit: et verba potentissima ipsius audierunt. Jerem. v, 28: Praeterierunt sermones meos pessime. Act. xx, 26 et 27 : Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Ad Hebr. II, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis, virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem?

" Qui me odit, et Patrem meum odit. "

Ecce peccati radix, odium recipere veritatem non permisit. Eccli. XXXIII, 2 : Sapiens non odit mandata et justitias. Isa. I, 4 : Blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.

" Et Patrem meum odit, " quia odium illud ad Patrem revertitur: cum non sit in me causa odii, nisi virtus et honor Dei Patris. Psal. lxxiii, 23: Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Psal. cviii, 5: Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

" Si opera non fecissem in eis quae nemo alius facit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.

Sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. "

Hic tangitur inexcusabilitas ex parte operum. Tanguntur autem hic tria: inexcusabi- litas, confirmata ex odio malignitas, et Scripturae de hoc auctoritas.

De primo dicit: " Si opera non fecissem in eis, " propria virtute, non per supplicationes et exorcismos, " quae nemo alius fecit, " quantum ad operis modum, et quantum ad hoc quod est interius circa animam, remittendo peccata: et extra, curando infirmitates operatus sum. Talem enim modum operandi nullus habuit. " Peccatum non haberent, " tantum quantum nunc habent. Deuter. xxxii, 3 et v: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Psal. CXVII, 16: Dextera Domini fecit virtutem. II Machab. III, 36 : Testabatur omnibus ea quae sub suis oculis viderat opera magni Dei.

" Nunc autem et viderunt, " et post visum talium operum, adhuc " et oderunt me, et Patrem meum " in me comparantem : quia virtutem meam et suam Beelzebub attribuebant. Psal. CXI, 10: Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet. Sapient. II, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum. Apocal. XVI, 10 et 11 : Commanducaverunt linguas suas prae dolore : et blasphemaverunt Deum caeli. Hoc enim proprium est odientium, quando vident bona illius quem odiunt, et ab odio nolunt resipiscere.

" Sed ut adimpleatur sermo, etc. "

Sed totum praescivit Spiritus sanctus, et in lege praedixit, " ut adimpleatur, etc." Conjunctio ut quae hic ponitur, adjunctiva est, non causalis: sicut diximus in antehabitis.

" Adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est. " Lex extenso nomine dicitur hic, quae totum vetus comprehendit Testamentum, quod ipsi totum pro lege et regula vitae suae susceperunt. Psal. xviii, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas, etc. Animas etiam convertit et sapientiam praestat quidquid in Veteri Testamento continetur.

" Quia odio. " Gregorius : " Odium est inveterata ira. " Quia malitiam persequendi bonos, dies Christi praenuntiantes a Patribus traxerunt. Et ideo sicut, Luc. III, 7, dicitur, genimina viperarum dicuntur.

" Habuerunt me graiis. " Litote est tro pus ubi minus dicitur et plus significatur. Quia odio habuerunt eum pro multis beneficiis, pro quibus eum diligere debebant. Isa. v, 2: Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Psal. CVIII, 4: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Jerem. xviii, 20 : Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae ?

Alia littera habet hic: " Quia oderunt me graiis . " Sed idem est sensus.

" Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.

Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. "

Tangit contra tantum obstinationis malum, Paracliti consolationem.

Et tangit tria : Paracliti missionem, Paracliti contra perfidiam restitutionem, et Apostolorum per Paraclitum testificationem.

Circa primum dicit quatuor: quorum primum est Paracliti adventus promissio. Secundum, Paracliti a Filio missio. Tertium, Paracliti veritatis immobilis ostensio. Quartum, Paracliti a Patre processio.

Dicit ergo : " Cum autem. " Ac si dicat: Ita, sicut dixi, odio contra me grassantur, sed non diu proficient quomodo me occidendo putant proficere.

" Autem, " pro sed, " cum venerit Paraclitus, " qui et advocatus et consolator pro me advocabit in mundo, et eos, et mundum de peccato infidelitatis convincendo, et vos consolabitur de omnibus quae ex odio vobis inferentur. Joan. XVI, 8 : Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Illum eumdem habebitis etiam consolatorem. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.

" Quem ego mittam. " Nec mittere posset nisi ab ipso procederet. Quia, sicut dicit Augustinus, mitti est cognosci quia ab alio sit.

" Vobis, " ut vobiscum sit.

" A Patre, " in quo est auctoritas missionis. Est enim spiritus Filii, sicut dicitur, ad Roman. VIII, 9: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ad Galat. IV, 6: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater . Non potest constructio ad aliquam causam reduci: quia genitivus non construitur cum nominativo nisi ad causam efficientem, quae in divinis non est, nisi secundum rationem principii personae procedentis ad personam de qua procedit. Et ideo necessario convincitur quod Spiritus sanctus sit a Filio, sicut procedens ab ipso. Dicunt tamen Graeci, quod Spiritus est Filii sicut termini, hoc est, in quo terminatur Spiritus sancti processio. Hoc autem non est dictum nisi per similitudinem spiritus corporei : quia quando nostrum verbum procedit de intellectu nostro, tunc ad pronuntiandum formatur in spiritu corporeo : et ille spiritus (ut dicunt) terminatur in verbo. Sed hoc nihil est : quia tunc etiam non esset Spiritus Verbi secundum quod Verbum manifestatur extra. Et hoc Verbum carnem induit, et non est Spiritus, Verbi aeterni Spiritus. Vel, si dicas quod est aeterni Verbi, tunc aeternum Verbum seipso sine Spiritu non posset a Patre procedere : quod est absurdum. Et ideo illa dictio stultissima et praesumptuosissima est. Si autem dicunt

quod Filius est terminus in quo Spiritus requiescit, hoc iterum nihil est. Non enim est Spiritus formans Filium in Filium : sicut patris carnalis spiritus format filium in filium : quia ex hoc iterum sequeretur quod Spiritus esset. principium Filii. Si autem nec isto modo, nec ullo requiescit in Filio, nisi Spiritus accipiatur pro donis gratiae: quia tunc requiescit in Filio homine, non distractus a Patre : sed sine termino super Filium qui substantialiter generatur ab ipso non requiescit: ita quod in Patrem non reflectatur. Cum ergo non reflectitur in Patrem nisi a Filio procedens, oportet de necessitate quod ita sit Spiritus Filii, quia procedit a Filio.

Sic ergo dicit: " Quem ego mittam vobis a Patre. " Unde etiam supra diximus : Quem mittet Pater in nomine meo . Et hoc signatum est, Numer. XI, 17, ubi dicitur : Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris: signans quod de Spiritu Christi dabat fidelibus in septuaginta duabus linguis. Joel, II, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Isa. lix, 21: Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui..., amodo et usque in sempiternum.

"Spiritum veritatis, etc. "

Doctorem et testem. Joan. XIV, 26: Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Et ideo hunc Spiritum accepisse, didicisse est omnem veritatem. Et quod testis est, dicitur, I Joannis, v, 6 : Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas. Joan. I, 33: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Et ideo in luce datur quae est omnium manifestativa. Psal.

xlii, 3 : Emitte lucem tuam et veritatem tuam.

" Qui a Patre procedit. " Nec a Patre simplicis substantiae aliquid procedere potest, nisi per essentialem processionem : et ideo Spiritus sicut et Verbum ejusdem essentiae et substantiae est cum Patre. Cum autem dicitur, " quod a Patre procedit, " oportet quod etiam a Filio procedat. In omni natura nusquam invenitur aliquis spiritus esse alicujus, nisi quia ab ipso procedat cujus est spiritus. Dicere ergo quod Spiritus est Filii, et non procedens a Filio, est dicere id cujus simile in nulla natura invenitur. Hoc autem regulariter est haeresis, attribuere Deo cujus contrarium in tota natura manifestatur : sicut si dicerem, quod idem generat seipsum : quia nulla natura seipsam generat ut sit. A simili ergo istud est dicere haeresim, quod Spiritus est alicujus, et quod tamen non procedit ab ipso. Sic ergo Spiritus procedit ab ipso. Sic ergo Spiritus procedit a Patre et Filio. Dicit tamen Filius quod procedit a Patre, quia ad Patrem omnia sua referre consuevit, a quo et ipse Filius procedit. Et hoc est quod dicit: " Qui a Patre procedit. " Dicit enim Augustinus, quod Pater est principium divinitatis, non de principio. Psal. CIII, 30: Emittes spiritum tuum, et creabuntur : et renovabis faciem terrae.

" Ille, " inquam, Spiritus " testimonium perhibebit de me, " ad inimicorum convictionem. Act. v, 32: Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibiis sibi. Ad Roman. viii, 16: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.

" Et vos testimonium perhibebitis, etc. "

" Et vos, " eodem Spiritu impleti et confortati, " testimonium perhibebitis. " Act. IV, 33 : Virtute magna reddebant

Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi, Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. Act. I, 8: Erilis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.

" Quia ab initio " praedicationis meae " mecum estis, " et omnia vidistis, et certi testes esse potestis. Act. I, 21 et 22:

Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Per illos enim et Spiritum malitia odientium ad nihilum redigetur.