DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria amica.
Amica. Unde toties in Canticis appellatur amica et dilecta : et hoc multiplici ratione.
Et dicitur amicus vel amica quasi amoris consors, vel quasi animi custos. Vel secundum Isidorum ab hamo, id est, a catena charitatis : unde et hami dicuntur, quod teneant se invicem. Item , amicus ab a quod est sine, et mene quod est defectus : solus enim ille vere est amicus, qui in necessitate non deest amico suo.
Maria amica Christi. Quia magno zelo ab eo dilecta. Unde de ea dicit Christus, Zachar. I, 14 : Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno. Mariam scilicet designatam per Jerusalem et Sion multiplici ratione. Ipsa enim hac de causa designatur per Esther, quam rex Assuerus amavit super omnes mulieres. Ideo etiam de ipsa dicitur, Sapient. viii, 3 : Omnium Dominus dilexit illam. Praecipue autem ratione humilitatis dilecta est a Domino. Unde in figura ejus dixit Lia,
Genes.XXIX, 32 : Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus.
Quia non serviens in timore, sed in vinculo charitatis, nullum aliud emolumentum quaerens ex sua dilectione quam ipsum dilectum. Unde dicit, Cantic. ii, 16: Dilectus meus mihi. Quasi diceret: Ipse solus sufficit mihi, nihil aliud quaero. Ideo etiam dicit, Cantic.III, 4 : Inveni quem diligit amima mea, id est, intima voluntas et affectio mea : tenui eum, nec dimittam. Propter hoc etiam debet ipsa appellari amica cardialis: quod bene apparuit in passione unigeniti sui, cum matris animam gladius Filii pertransiret. Omni enim tempore, id est, tam in prosperis quam adversis, diligit qui amicus est .
Quia conscia secretorum ipsius : quod manifeste patuit in incarnatione, quando consilium suum de redemptione generis humani prius ei revelavit, quam alicui spirituum beatorum, excepto Gabriele, sicut dicit beatus Bernardus, quod scilicet Gabriel tantae inter suos fuit excellentiae, ut tali nomine dignus haberetur et nuntio. Unde cum magister Hugo de sancto Victore quaesisset a sancto Bernardo, unde hoc diceret : respondit, quod unusquisque in suo sensu abundat securus, ubi vel certae rationi, vel manifestae auctoritati quod sentitur, non obviat. Non enim Mariae caro et sanguis revelavit mysterium aeternis temporibus tacitum, sed Pater qui est in caelis Filium suum ei patefecit per Angelum. Hoc etiam apparuit, quando beatae Virgini annuntiavit Angelus conceptum Elisabeth . Decebat enim ut Verbum mox divulgandum ubique prius sciret Virgo per Angelum, quam audiret ab homine, ne mater Domini a consiliis Filii videretur amota, si eorum quae tam prope gerebantur, interim remansisset ignara. Genes.XVIII, 17 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum? Amos, III : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Multo fortius suae matri, quae magna est prophetissa, sicut patet in cantico suo.Ideo etiam miratur Elias, IV Regum, IV,27, quod Dominus celasset ab eo mortem filii hospitae suae. Ideo etiam dicit Dominus Apostolis, Joan. xv, 15 : Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia . omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Moraliter: Si vis fieri amicus Dei, revela ei consilia tua, idest, peccata. Unde, Psal. xxxvi, 5 : Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet, id est, peccata tua dimittet. Item, Proverb, XVI, 3 : Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
Quia voluntatem suam divinae voluntati per omnia conformavit. In hac enim conformatione seu conformitate vera amicitia certissime comprobatur. Unde Tullius : " Idem velle et idem nolle, ea demum amicitia est. " Hoc autem ex toto corde fecit beata Virgo, quando intelligens per Angelum, quod Filius Dei de ipsa volebat carnem assumere, statim respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. .
Quia amici sui Christi per omnia praecepta adimplevit: quod proprium est amantium. Unde, Joan. xv, 14 : Vos amici mei estis, si feceritis, etc. Similiter ipse Christus praecepta et voluntatem adimplevit matris, quando descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis .
Quia Filio suo ad mundi redemptionem coadjutrix fidelissima exstitit, quando Filio Dei de carne sua virginali tunicam texuit, quam pro salute omnium Deo Patri in cruce sacrificium obtulit in odorem suavitatis. Ideo praedictum fuerat, Genes. II, 18: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium. Illa enim litteralis Heva viro suo non fuit in adjutorium, sed potius in destructorium. (Istud melius invenies in decimo privilegio Mariae, circa finem capituli.)
Quia nec in prosperis aut adversis Filium deseruit, nec ab eo deserta est: quod signum est verae amicitiae. Unde, Proverb.XVII, 17 : Omni tempore, id est, in adversis et prosperis, diligit qui amicus est, et re et nomine. Vera enim amicitia est junctura animorum amantium, non continuatio velcontiguatio, sed mixtura, quae non patitur aliquod permixtorum tangi, quin totum tangatur. Unde Tullius : " Idem velle, etc. " Vera etiam amicitia non solum verbis, sed factis contrahitur. Unde, I Joan. iii, 18 : Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate, id est, vero opere. Item, Vera amicitia non beneficiis exterioribus pascitur, sed amore. Unde Tullius : " Hanc dicimus veram amicitiam, cujus fructus totus in amore est. " Ideo dicitur, Eccli.VI, 7: Si possides amicum, in tentatione, id est, in adversitate ejus, posside eum. Quasi diceret: Si habes aliquem amicum, non dimittas eum in tempore adversitatis suae. Sic enim fecit Maria Christo, et sic possedit eum quando in ultima necessitate fuit : et nec amicus , nec amica cum eo remansit, qui aliquantulum non elongaret se a fide ipsius, excepta sola Virgine. Unde dicit Filius patri: Elongasti a me amicum et proximum . Item, Longe fecisti notos meos a me, etc. . Sed sola Maria vere credidit, et ipsa ad. pedes crucis remansit. Ideo dixit ipse in Psalmo cxl, 10 : Singulariter sum ego, donec transeam. Dicit, Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Certe verum est, Domine, quod non est vir tecum, sed mulier una tecum est, quae omnia vulnera quae tu suscepisti in cor-
pore tuo, suscepit in corde suo. (Quaere istud titulo, Dominus tecum, circa medium capituli.) Non fuit deserta a Filio : quia tunc assignavit eam custodiendam discipulo, implens illud quod ei promiserat: Non te deseram, neque derelinquam .
Quia probata est in necessitate. Unde Proverb.XVII, 17 : Frater in angustiis comprobatur. Similiter dici potest de sorore et amica.
Quia amicum suum Christum in omnibus honoravit, ei totum attribuens quidquid boni ab eo recepit. Unde dixit : Fecit mihi magna qui potens est . Quasi diceret: Gratia Dei sum id quod sum , et hoc fuit per humilitatem : quia Deus a solis humilibus honoratur . Honorata est etiam ab eo, quando exaltata super omnes choros Angelorum, ad dexteram ejus gloriosa resedit.