LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter intelligentia se habet ad res intellectas superiores ?
Cum jam de substantia intelligentiae determinatum sit, consequens esse videtur, ut de intellectis ab ea et modo intelligendi determinetur. Dicimus ergo, quod omnis intelligentia intelligit ea quae sunt supra se, per hoc quod bonitates superiorum fluunt in ipsam, et receptio ipsarum in ipsa secundum potentiam vitae et cognitionis et non secundum potentiam materiae. Quod autem potentia vitae et cognitionis recipit aliquid, vitaliter et receptibiliter discernit illud. Intelligentia ergo potentia vitae et cognitionis recipiens influxum a superiori, vitaliter et perceptibiliter discernit illud.
Et hujus simile est in arte quae est in intellectu practico, et formam artis influit in imaginativam hominis. Dico autem imaginativam hominis, quae licet non sit rationalis per essentiam, tamen est rationalis per participationem : et ideo formam artis accipit corporalem quidem, sed ad actum rationis ordinatam : et cum recipit eam, quia secundum potentiam vitae et cognitionis sensibilis accipit,
propter hoc vita sensibili discernit eam et cognoscit. Hoc autem non est in natura, quae licet recipiat influxum a causa prima et intelligentiis, tamen quia secundum potentiam vitae et cognitionis non recipit, propter hoc receptum non cognoscit nec discernit. Intelligentia ve ro recipit secundum potentiam intellectus quae est potentia vitae intellectualis : necesse est ergo, ut intellectualiter sciat et discernat illud quod recipit. Intellectualiter autem non recipit, nisi sciendo a quo influxum est. Recipiendo ergo a superiori scit a quo influxum est sibi. Ergo intelligentia per hoc quod a superiori recipit, id quod supra se est cognoscit.
Hoc tamen videtur habere objectionem. Omnis enim cognitio (ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum) cognoscenti existit per quamdam assimilationem et similitudinem. Inferius autem superiori aequari non potest per aliquam unam qualitatem quae insit ambobus. Inferius ergo non potest cognoscere id quod supra se est.
Adhuc cognitio per facultatem acceptionis est uno trium modorum, scilicet aut sicut causa ambit causatum, aut sicut influxus recipitur ab eo cui influitur, aut sicut est in abstractionibus quod potentia cognoscitiva recipit cognitum et abstractum. Nullo istorum modorum intelligentia se habet ad id quod supra se est. Nec comprehendit ipsum per fluxum : comprehensio enim est contactus intellectus supra terminos rei : superius autem non terminatur ab inferiori, sed e converso : superius etiam majoris ambitus est et latitudinis quam ab inferiori comprehehendi possit : intelligentia ergo inferior id quod supra se est, intellectiva cognitione non cognoscit. Quod autem cognitione abstractionis non cognoscat, per se patet : quia intelligentia nec habet potentias abstractionis, ut hoc modo formae abstractae receptibilis sit.
Ad quod respondendum esse videtur, quod intelligentia cognoscit id quod supra est : cognoscit autem cognitione non.
quidem perfecta, eo quod cognoscit cognitione quia est, et non quid est : eo quod cognoscit per cognitionem posteriorum : bonitas enim effluens a superiori posterius est superiori : et cum cognoscitur sic per bonitatem ab eo effluxam, cognoscitur per effectum suum qui posterior est : et haec est cognitio quia est, et non quid est. Propter quod in tali cognitione (ut dicit Alfarabius, et idem confirmat Dionysius) potius cognoscimus quid non est, quam quid est. Quamvis enim cognoscamus quod est vita et intellectus et unum et verum et bonum, tamen nihil horum est per modum illum quo ista cadunt in cognitione inferioris. Cognitio enim est secundum facultatem cognoscentis : facultas autem inferioris deficit a facultate superioris : propter quod tali cognitione cognoscitur magis quid non est, quam quid est.
Quia tamen, ut dicit Rabbi Moyses, negatio restringitur ad cogniti naturam, iste alius modus est cognitionis. Si enim dicam quod est primum ens : ens autem est corporeum, vel incorporeum : et dicam quod primum principium non est corporeum, restringetur cognitio ad ens incorporeum. Si rursus dicam ens incorporeum intellectuale vel sensibile, et dicam quod primum non est sensibile, restringitur cognitio ad ens intellectuale. Cum autem primum principium non sit ens intellectuale prout ab inferiori comprehensum est, non proprie affirmari potest ens intellectuale de primo principio : et si affirmatur et praedicatur, erit sicut superius coarctatur inferiori. Propter quod dicit Dionysius, quod oportet in primo principio omnium affirmationes affirmare et omnes potentias negare tamquam de eo quod nihil est eorum quae sunt.
Ad objecta autem in contrarium, facile est solvere : ad talem ergo cognitionem quae imperfecta est, sufficit assimilatio imperfecta, et facultas deficiens. Primum enim est, ad quod deficiunt et linguae et sermones et cogitationes omnium inferiorum, propter sui nimiam excellentiam et sublimitatem, sicut patet per ea quae in
ante habitis probata sunt.