Augustinus de serm. Dom.. Sicut hypocritarum est praebere se spectandos in oratione, quorum fructus est placere hominibus, ita est ethnicorum, idest gentilium, in multiloquio se putare exaudiri; et ideo subditur orantes autem nolite multum loqui.
Cassianus collat.. Frequenter enim, sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis, inferre aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. Augustinus ad probam. Non tamen, ut quidam putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso domino scriptum est, quod pernoctaverit in orando et prolixius oraverit, ut nobis praeberet exemplum. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo iaculatas, ne illa violenter erepta, quae oranti plurimum est necessaria, per productiores moras hebetetur intentio; ac per hoc ipsi satis ostendunt hanc intentionem sicut non est obtundenda si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse rumpendam. Absit autem ab oratione multa locutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio: nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis.
Multum autem precari, est eum quem precamur diuturna cordis excitatione pulsare: nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. Chrysostomus in Matth..
Dissuadet igitur per hoc inanem locutionem in orando; puta cum non petimus decentia a deo, sed potentatus et glorias, inimicos superare, et pecuniarum abundantiam. Iubet ergo hic non longas orationes facere. Longas autem dico non tempore, sed multitudine eorum quae dicuntur. Perseverare tamen oportet eos qui petunt. Orationi enim ait apostolus, instantes; non tamen iubet decem millium versuum orationem componere, et corde tenus enuntiare; quod occulte insinuat, cum dixit nolite multum loqui. Glossa. Damnat autem multiloquium orationis veniens de infidelitate; unde sequitur sicut ethnici faciunt.
Gentilibus enim erat necessaria verborum multiplicitas, propter Daemones, qui nesciebant quid illi peterent, nisi illorum verbis instructi; unde sequitur putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Augustinus de serm. Dom.. Et revera omne multiloquium a gentilibus venit, qui exercendae linguae potius quam mundando animo dant operam, et hoc studii genus, etiam ad deum prece flectendum transferre conantur. Gregorius, Moralium.
Sed veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba resonare; et ideo subditur nolite ergo assimilari eis. Augustinus.
Si enim verba multa ad id proferuntur ut instruatur ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium conditorem? unde sequitur scit enim pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Hieronymus.
Consurgit autem in hoc loco quaedam haeresis philosophorum quorumdam, dogma perversum dicentium: si novit deus quid oremus, et antequam petamus scit quo indigemus, frustra scienti loquimur. Quibus respondendum est, non narratores esse, sed rogatores. Aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere. Chrysostomus in Matth..
Non ergo oras ut doceas, sed flectas; ut familiaris efficiaris continuitate interpellationis; ut humilieris; ut rememoreris peccatorum tuorum. Augustinus.
Nec etiam verbis nos agere debemus apud deum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quas animo gerimus, et intentione cogitationis, cum dilectione pura et supplici affectu. Augustinus ad probam.
Sed ideo per certa intervalla temporum etiam verbis rogamus deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobisipsis innotescamus, et ad hoc augendum nosipsos acrius excitemus, ne variis curis quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus extinguatur nisi crebrius inflammetur. Nobis ergo necessaria sunt verba quibus commoveamur et inspiciamus quid petemus, non quibus dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. Augustinus de serm. Dom..
Sed rursus quaeri potest, sive rebus sive verbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si deus iam novit quid nobis necessarium sit, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera, quae spiritualiter nobis infunduntur.
Non enim ambitione precum nos exaudit deus, qui semper paratus est dare suam lucem; sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in alia.
Fit ergo in oratione conversio corporis ad deum et purgatio interioris oculi, cum ea quae cupiebantur, temporaliter excluduntur, ut acies cordis simplicis ferre possit simplicem lucem, et in ea manere cum gaudio, quo beata vita perficitur.