Deinde cum dicit oculi autem ostendit convenientiam organi odoratus ad organum visus: et dicit, quod etiam oculi generatio habet eundem modum quantum ad hoc quod constat ex cerebro, quia cerebrum inter omnes partes corporis est humidius et frigidius, et ita habet naturam aquae quae est naturaliter frigida et humida; et congruit organo odoratus, quod debet esse calidum in potentia, et organo visus quod debet esse aquae.