DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria soror.
Soror. Unde dicit Christus, Cantic. IV, 9: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa. (Quaere titulo de pulchritudine oculorum Mariae.) Item, Cantic. viii, 1, dicit Maria cum magno desiderio postulans incarnationem Filii : Quis mihi det te fratrem meum in humana natura, fratrem etiam in legali doctrina? Quod exponit subdens : Sugentem ubera matris meae, scilicet synagogae, vel legis, cujus tunc suxit ubera Christus, cum in se im-
plevit legis sacramenta, vel cum Doctores interrogavit qui erant ubera synagogae . Quis, inquam, mihi det... ut inveniam te foris, ei deosculer te. Invenire desiderat eum solum, in divina scilicet natura, in qua solus est, et humanum non habet consortium. Invenire desiderat eum foris, ut non solum eum cognoscat in carnis ergastulo, sed ut immensitatem deitatis inveniat, quae nullo concluditur termino, et omnia continet et concludit.
Et ipsum sic invenire desiderat ut deosculetur eum, ut videlicet videndo praesentem tamquam facie ad faciem, in ejus amore delectetur.
Maria est soror Christi, qui Filius est Dei Patris per naturam, et ipsa specialis imo specialissima filia ejusdem Patris per gratiam : et tanto specialior Christi soror, quanto ipsi duo unus sanguis et una caro. De quibus, I ad Corinth. VI, 16: Erunt duo, Christus scilicet et Maria, in carne una, virginali. Item, ipsa soror Christi per castissimam, sinceram et ferventissimam dilectionem., quae solet esse inter fratrem et sororem. Unde ipse dicit, Zachar. I, 14 : Zelatus sum Jerusalem, etc, ut supra de amica. Item, soror : quia cohaeres ejus et communicans cum eo regnum Patris, haeres Dei et cohaeres Christi . Ergo soror ejus per naturae identitatem conformis et connaturalis ei, et haereditatis aeternae comparticeps. Summe etiam dilecta ab eo : quia nemo umquam carnem suam odio habuit . Simile suo simili noscitur, et ab eo diligitur : quia volatilia ad sibi similia conveniunt . Ibidem, Eccli.XIII , 19: Omne animal diligit simile sibi, etc. Et quanto Maria naturae mundioris et moribus et virtutibus Christo similior, plus ab ipso diligitur quasi spiritualis soror.
Soror est etiam populi Christiani per naturam, quod summa gloria est ipsi populo Christiano, si esset qui adverteret habere, scilicet sororem reginam Angelorum, et hominum, imo, quod plus est, habere sororem sponsam Patris, matrem Filii, et amicam Spiritus sancti., reginam etiam caelestis regni, ubi plenariam habet potestatem quoscumque voluerit introducendi, quidquid voluerit imperandi, quidquid a Filio petierit obtinendi. Ideo potest vere dicere cum Filio, Matth. xxviii, 18: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, Ideo etiam dicit, Eccli. XXIV, 15 : In Jerusalem superna potestas mea.
Soror est sodalium Christi, id est, Angelorum, vel. Patriarcharum, et Prophetarum, qui dicunt de ea, Cantic. VIII, 8 : Soror nostra parva est, et uber a non habet. (Istud invenies titulo de pulchritudine Mariae, ubi agitur de uberibus matris.)
Soror est sanctorum Angelorum per virginitatem, charitatem, et humilitatem., et maxime propter caelibatus integritatem. Ideo dicunt, Cantic.VIII , 8 : Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est, etc. ? (Quaere titulo de uberibus Mariae.)