In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Sed habes pauca nomina, " id est, paucos homines nominabiles : quia bonorum horum nomina sunt nominabilia, sive laudabilia. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus : et nomen impiorum putrescet. Item, permanentia. Eccli. xliv, 15 : Corpora sanctorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Item, redolentia. Eccle.VII, 2: Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa."In Sardis, " id est, in Ecclesia tua, qui forsitan erant culpa Episcopi.
" Qui non inquinaverunt vestimenta sua, " id est, non amiserunt virtutes per peccatorum inquinamenta. Ista vestimenta ille solus non inquinat, qui post baptismum non peccat : et quia pauci sunt qui innocentiam baptismalem ser-
vant, ideo praemittitur : " Habes pauca nomina in Sardis a Eccle.IX, 8: Omni tempore sint vestimenta tua candida.
" Et ambulabunt mecum, " id est, ubi ego sum. Joan. xli, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Vel, " Mecum, " id est, similitudine mei, " in albis, " id est, in corporibus glorificatis. " Quia digni sunt, " scilicet, praesentia mea et societate. Vel, " In albis, " id est, in veste immortalitatis. Vel sic: " Et ambulabunt, " de virtute in virtutem, " mecum, " quia ego dux et socius eorum. Vel exemplo mei, " in albis, " id est, in operibus bonis et conscientiis puris. Vel, " In albis, " id est, innocentiae baptismalis. Infra, XIX, 14 : Sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
Hic quaeritur de his qui vestimenta sua post baptismum coinquinant, utrum ambulent cum eo in albis si paenitentiam egerint ?
Responsio. Haymo: " Non solum hi in sanguine Agni baptizantur qui per aquam regenerationis transeunt, verum etiam hi qui lacrymarum fletibus prioris vitae maculas detergunt. " Unde omnes electi cum Domino in albis ambulabunt: sicut dicitur, infra, XIX, 14.
" Quia digni sunt " tali gloria et honoro. Sapient.VI, 17 : Dignos se circuit quaerens, etc.
" Sed habes pauca. " Nota : Exponitur de virginibus. Et in verbis istis notantur sex de eis. Primo, eorum paucitas, cum dicit: " Pauca. " Secundo, in conspectu Dei eorum pretiositas, cum dicit: " Nomina. " Dominus enim rem vilem non nominat, nec approbat. Tertio, ipsorum pulchritudo et puritas cum dicit: " Qui non inquinaverunt vestimenta sua, " id est, corpora. Quarto, bene agendi facultas, cum dicit: " Ambulabunt. " Quinto, plena ad Christum conformitas, cum dicit : " Mecum in albis. " Sexto, honoris dignitas, cum dicit : " Quia digni sunt. "
" Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis: et non delebo nomen ejus de Libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram Angelis ejus.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. "
Hic ponitur Epistolae conclusio, in qua sicut in aliis ponuntur duo. Primum excitativum affectus, ibi, " Qui vicerit. " Secundum excitativum intellectus, ibi, f. 6: " Qui habet aurem, etc. "
Excitativum affectus dupliciter ponitur. Primum est promissio vestis immortalitatis. Secundum est in Libro vitae adscriptio nominis, ibi, " Et non delebo. " Tertio, recognitio ejus in praesentia Patris, ibi, " Confitebor nomen ejus. "