IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
ENARRATIO.
" Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
Absque synagogis facient vos. "
Hic armat discipulos ad patientiam contra persecutionem odii malignorum.
Dicit autem quatuor. Primum est quod dicit, quod non conturbentur cum venerint. Secundum est quod praedicit, quod passuri sint. Tertium est quod dicit, qua intentione ad hoc moveantur. Quartum
est causa praedicationis horum, ut in memoria remaneat apud eos quod ipse talia ut Deus praescivit.
Dicit ergo : " Haec loculus sum vobis, " ad utilitatem vestram, vos praemuniens : quia omnia haec Ut Deus sum praesciens, " ut non scandalizemini, " hoc est, conturbemini, cogitantes apud vos quod ex Vocatione nihil nisi passiones et mortes habeatis. Matth. XVIII, 7 : Necesse est Ut veniant scandala. Verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Isa. VIII, 13 et 14 : Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester, et erit Vobis in sanctificationem : in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel.
" Absque synagogis, etc. "
Tamquam excommunicatos et exleges " facient vos. " Joan. IX, 22 : Jam conspiraverant Judaei, Ut si quis eum Confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 1 ad Corinth. IV, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
" Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. "
Tangit hic intentionem eorum.
Et tangit duo: intentionem ad Deum, et intentionem ad proximum.
De primo dicit: " Sed venit hora, " scilicet perfidiae, de qua dicitur, Luc. xxii, 53 : Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
" Ut omnis qui interficit vos, " tam- quam maleficos homines et nocivos. " arbitretur obsequium se praestare Deo. " Act. IX, 2: Petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
" Et haec facient vobis, etc. "
" Et haec facient vobis, " ea de causa, " quia non noverunt Patrem, neque me, " qui sum in Patre sicut Pater in me est. Ad Roman. X, 2 : Testimonium perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam : ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Et ideo credentes benefacere ex ignorantia notitiae Christi et ignorantia Patris qui operatur in Filio, persequentur discipulos.
" Sed haec locutus sum vobis etc. "
" Sed haec, " scilicet quae dixi de persecutione, "loculus sum uobis, " ut Deus omnium futurorum praescius: " ut cum venerit hora eorum, " quando complebitur, a reminiscamini " tunc " quia ego " nunc " dixi vobis. " Continentia enim, verborum Domini confirmat fidem in ipsum, et immobilitat cor a dictis, et facit Ut ea etiam quae ab hostibus fiant minus laedant Dicit enim Gregorius, quod " jacula praevisa minus feriunt: et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec per praescientiae clypeum praestitum praemunimur. " Deuter. VIII, 11: Cave ne quando obliviscaris Domini Dei titi, ei negligas mandata ejus, etc. Psal. XXI, 28 : Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
Hoc est ergo quod dicit ad confortationem discipulorum.
" Haec autem vobis ab initio non dixi) quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me : et nemo
ex vobis interrogat me : Quo vadis? Sed quia haec locutus sum Vobis, tristitia implevit cor vestrum. "
Hic incipit aedificare ad spem discipulos quos ante confortaverat ad fidem et ad charitatem.
Dividitur autem haec pars in tres partes, secundum quod ad tria per spem elevat discipulos, scilicet, per Spiritus sancti promissam consolationem : per iteratam sui visitationem, ibi, v. 16 : " Modicum, et jam non videbitis me : " et per Patris certam in omni petitione exauditionem, ibi, v. 23 : " Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in Homine meo, etc. "
Adhuc autem, prior harum dividitur in quinque partes : in quarum prima necessariam ostendit Spiritus sancti consolationem : in secunda, utilitatem : in tertia, modum : in quarta, ostendit discipulorum perfectionis supplementum : in quinta, ostendit ad Filii testimonium silae consolationis profectum. Secunda incipit ibi, v. 7 : " Sed ego veritatem dico vobis. " Tertia, ibi, v. 8 : Et cum Venerit ille, etc. " Quarta, ibi, v. 12 : " Adhuc multa habeo, etc." Quinta, ibi, v. 14: " Ille me clarificabit. "
In prima harum adhuc tria dicit, scilicet, qua de causa haec ab initio non dixit. Secundum est, quod ejus recessus omnibus manifestus fuit. Tertium est, quod discipulos ad hoc tristitia tentavit. Dicit ergo :
" Haec autem, " quia ita male estis tractandi propter nomen meum, " vobis ab initio non dixi. " A principio enim leviora et molliora proponenda sunt. 1 ad Corinth. iii, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Ad Hebr. v, 13 : Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est.
Et subjungit causam, dicens : " Quia vobiscum eram : " et praesentia mea vobis fuit consolatio contra omnem tribulationem. Matth. IX, 15 : Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabant: Joan. XVII, 12 : Cum essem cum eis,ego servabam eos in nomine meo.
" Et nunc vado ad eum qui misit me. "
Et hoc est : Redeo ad Patrem. Et hoc est secundum quod signat reditus sui manifestationem ad Patrem. Tob. XII 20 : Tempus est ut revertar ad eum qui me misit. Eccle. I, 9 : Oritur sol et ecci-dit, et ad locum suum revertitur. Haec enim sunt tria officia Solis justitiae. Oritur enim nascendo, occidit moriendo, et in circulos caeli Trinitatis revertitur ascendendo.
" Et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis ? " Ac si dicat : Adeo erit manifestum ex signis et fide fidelium oculorum, quod omnes scient quia ad Patrem vado : concors sibi per omnia, quamvis.Judaei dicerent quod Patri essem contrarius. Act. I, 9 : Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. IV Regum, ii, 11 et 12 : Ascendii Elias per turbinem in caelum. Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currui Israel et auriga ejus. Et ideo quia manifestatio recessus mei ostensa est in figura, et a me exhibenda est, Ut nemo dubitans de eo audeat aliquid interrogare, ideo deberetis accipere consolationem : quia Sicut ego per passionem ascendo, ita et vos ad Patrem ascendetis. Ad Romani VIII, 18 : Non sunt Condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.
" Sed quia haec locutus sum Vobis, a Quia nimis de praesentia mea corpo-
rali gaudetis, et contra illam nihil audire potestis, " tristitia implevit cor vestrum, " de absentia mea corporali. Et ita implevit quod nihil aliud admittere valet. Hoc enim signum est plenitudinis, quando vas plenum nihil aliud valet recipere. I ad Thessal. IV, 12 : Non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Contra quod, II ad Corinth. II, 7 : Consolamini, scilicet illum, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur. Ex morte enim dulcissimi Domini tanta tenuit eos tristitia, quod nullam admittebant consolationem : non cogitantes quod scriptum est, Psal. XXIV, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Ruth, I, 20 : Ne vocetis me Noemi, id est, pulchram : sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
" Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos : si autem abiero, mittam eum ad vos. "
Tangit hic recessus sui utilitatem, et praemittit absconsionem, et veritatem : et dicit ille qui mentiri non potest. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.
" Expedit vobis, " hoc est, utile est vobis, " ut ego vadam, " quia potentia meae carnis tenet vos in sensibili consolatione, et non permittit redire intus ad contemplationem deitatis. Et hoc est unum. Aliud est quod sentire de me sensibiliter, est sentire secundum infirmitatem : et hoc est imperfectionis. Sentire autem de me intellectualiter, est sentire spiritualiter : et hoc competit deitati. Tertia causa est, quia removendo me a sensibus vestris, ero glorificatus : et hoc facit in vobis habilitatem ad Spiritus receptionem, sicut diximus in antehabitis. Et ideo dicit Apostolus, II ad
Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Ideo etiam dicitur homini in Psalmo lxiii, 7 et 8 : Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Ad cor altam accedere impedit infirmitas carnis sensibus exhibita. Sed quando illa tollitur, ad cor altum acceditur, quando Christus in gloria Dei Patris esse cogitatur. Sic ergo : " Expedit vobis ut ego vadam. "
Pensandum autem est, quia si praesentia carnis Filii Dei impedit sancti Spiritus receptionem, quanto magis carnalis affectus in nobis Spiritum sanctum impediat. Ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
" Si enim non abiero, Paraclitus^ non veniet ad vos. "
Hujus tamen causa non est ex parte Domini, sed ex parte carnalis affectus discipulorum. In tantum enim mundu est spiritus, quod in nullo confortatur nisi in eo qui omnino est spiritualis, nullo carnali solatio impeditus. Unde Bernardus : " Delicata est divina consolatio : quia non datur admittentibus alienam. " Propter hoc ergo expedit ut vadat, ut Spiritum mittat, qui ad carnales, et secundum carnis infirmitates de Christo sentientes, venire non potest. Ad Hebr. v, 14 : Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.
Et hoc est quod dicit : Si autem abiero, " plus a carnalibus sensibus vestris, ut me carnaliter de caetero non diligatis, sed spem vestram in spiritualibus meis ponatis, " mittam eum ad vos, " sicut infanti aufertur mammilla matris, ut ad perfecta se extendat, et cibum in quo membra sua roborentur accipiat. Isa.
xxviii, 9 : Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
" Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
De peccato quidem, quia non crediderunt in me :
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me :
De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est."
Tangit advenientis Spiritus officium. Et hoc primo dicit in communi, secundo in speciali.
In communi autem dicit, quod " cum venerit ille " Spiritus, et repleverit corda fidelium, ille " arguet, " hoc est, arguendo convincet. Argumentum enim quasi arguens mentem dicitur. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra te faciem tuam.
" Mundum, " quia mundus in maligno positus est, et ideo arguendus. Eccli. xx, 1 : ''Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere.
" De peccato. " Jerem. II, 19 : Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Est enim hoc peccatum quod antonomastice est peccatum, scilicet infidelitatis. Et ideo sequitur, ibidem : Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum.
" Et de justitia, " quam ego quidem feci, sed ipsi eam negaverunt. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Et, ibidem, v. 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
" Et de judicio, " quo me injuste condemnaverunt. Isa. XXVI, 9 : Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores terrae.
Sic ergo praemittitur in communi. Consequenter autem explanat illa per partes singulas. Dicit ergo :
" De peccato quidem, etc. "
" De peccato quidem,. " quod est antonomatisce peccatum, " quia non crediderunt in me, " cum verba in potestate protulerim, cum exempla exhibuerim, cum testificatus fuerit Joannes, et cum omnia testimonio Scripturarum probaverint. Cum enim sic venerim, et locutus eis fuerim, et non crediderunt, excusationem de peccato infidelitatis eorum habere non possunt. Eccli. x, 32 : Peccantem in animam suam quis justificabit ? Joan. IX, 41 : Si caeci essetis, non haberetis peccatum : nunc vero dicitis : Quia videmus : peccatum vestrum manet.
" De justitia vero, etc. "
" De justitia vero, " quam exhibeo, et quam illi semper calumniati sunt, dicentes me Patri in operibus esse contrarium, arguet Spiritus sanctus " quia ad Patrem vado, " omnibus ostendens, quod merito justitiae qua ad Patris dexteram exaltor, Patri per omnia placeo. Et illi redarguendi sunt, qui hanc justitiam Patri dixerunt non esse acceptam. Isaiae, x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Jerem. xxiii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus Justus noster.
" Et jam non videbitis me " talem sicut sum : quia Pater me propter justitiam quam feci, glorificabit: et tamen illam justitiam qui me oderunt imitari noluerunt. Videbitis autem me in potestate magna et majestate, propter justitiam quam in mundo exhibui. Act. I, 11 : Veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Isa. XXVI, 11 : Domine, exaltetur manus tua, et non videant : videant, et confundantur zelan-
tes populi : et ignis hostes tuos devoret, hoc est, non videant quidem nunc, sed tunc in condemnationem suam videbunt : sicut et Apostoli non videbunt Christum infirmum, sed virtute et majestate et merito justitiae apud Patrem exaltatum : ubi vidit eum Stephanus , et ubi vidit eum Paulus .
" De Judicio autem, etc. "
" De judicio autem, " quo me judicaverunt injuste condemnantes. Et hoc ideo probatur, " quia " per meum judicium quo injuste ab eis condemnatus sum, " princeps hujus mundi, " scilicet diabolus, qui in me extendit manus, cum in me nihil juris haberet, et jam judicatus est, " hoc est, per sententiam extra potestatem quam habuit foras missus. Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ideo quia princeps mundi per judicium iniquum ejectus est, judicium eorum injustum est, et ideo a Spiritu veritatis arguendum. In omnibus ergo istis arguere, est manifestare : sicut dicitur, ad Ephes. v, 13 : Quae arguuntur, a lumine manifestantur. Et quia Spiritus hoc per Apostolos manifestat, tunc arguere dicitur. Manifestat enim peccatum mundi justitiam Christi tantum esse judicium diaboli.
Si quaeritur, Quare Filius non arguit?
Dicendum quidem, quod Filius arguebat. Sed adhuc non existente completione potestatis, et adhuc non ostensa justitia Christi quae per Ascensionem probata est, et adhuc non completo judicio per ejectionem diaboli, non potuit argui: sed illis omnibus completis, cum spiritus libertatis datus est Apostolis, pulso timore, libera fuit redargufio.
" Adhuc multa habeo vobis dicere : sed non potestis portare modo.
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso : sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. "
Hic ostendit infirmitatis discipulorum supplementum ex Spiritu promisso, et dicit quatuor. Primo enim manifestat infirmitatem : secundo, verum infirmitatis consolatorem : tertio, causam quare docet veritatem : quarto, quod etiam futurorum facit annuntiationem.
Dicit ergo : " Adhuc multa habeo vobis dicere, " quae ad vestram spectant perfectionem, " sed non potestis portare modo, " propter vestram infirmitatem. Ad Hebr. v, 11 : Grandis sermo , et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti istis ad audiendum, Joan. VII, 39 : Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Ad Hebr. XII, 20 : Non portabant quod dicebatur , etc.
" Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, etc. "
" Cum autem venerit " in vos " ille, " quem promisi, " Spiritus veritatis, " qui intus docet et suggerit veritatem. Act. 1, 8 : Accipietis virtutem supervementis Spiritus sancti in vos.
" Docebit vos omnem veritatem, " Glossa : " Saluti necessariam. " Quia alia veritas potius est vanitas : sed in scientia quae secundum pietatem est, solida et simplex invenitur veritas. Vel dicitur : " Omnem veritatem, " hoc est, perfectam veritatem. Joan. VIII, 32 : Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Job, Xxxii, 8 : Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
" Non enim loquetur a semetipso. "
Sicut non est a semetipso, ita " non loquitur a semetipso. " Quia a seipso et non ex propriis rerum loqui, causa est mendacii : Sicut diximus in antehabitis. Spiritua autem veritatis intus in corde, . est causa rerum , in quo Omnes res refulgent, hoc est, sicut in summa arce Patris.
Et hoc est: " Sed quaecumque audiet, " in Verbo aeterno a quo procedit, et a Patre qui Verbum profert, et in quo est ut Omnia flant, " loquetur : " et ideo inviolabiliter vera sunt, quaecumque docet et loquitur. Proverb. I, 23 : En proferam vobis spiritum meum, et ostendam verba mea. I ad Corinth. XIV, 2 : Spiritu loquitur mysteria. Apocal. ii, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritui dicat ecclesiis.
" Et quae Ventura sunt, " non solum futura in tempore, sed magis aeterna, ad quorum amorem inflammat, " annuntiabit Vobis, " intus inflammando. Isa. xlvi, 10 : Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens. I ad Corinth. II, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei." Ille me clarificabit, quin de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. "
Hic ostendit perfectam testimonii Spiritus et Filii doctrinam.
Dicit autem quatuor, scilicet, claritatem quam Filio faciet, Clarificationis rationem, et clarificationis incomparabilem et indeficientem thesaurum, et quarto adjungit dicti sui hanc esse rationem.
Dicit ergo : " Ille " Spiritus qui a me et Patre meo procedit, " me clarificabit, " non quidem in me, in quo clari- ficari secundum deitatem non possum : sed in vobis, quia me claram ostendet vobis. Act. III, 13 : Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum. De hac claritate dicitur, 11 ad Corinth. ut, 18 : Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu, Sic enim in vobis clarificatur sapientia Filii.
Ratio autem clarificationis est : " Quia de meo " thesauro " accipiet, " de quo et ego accipio. Et hic est thesaurus sapientiae ingenitae. Ad Roman. XI, 33 : 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus ?
" Et annuntiabit vobis, " intus in corde suggerendo. Amos, IV, 13 : Annuntians homini eloquium suum. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
" Omnia quaecumque habet Pater, etc. "
Hic ostendit thesaurum indeficientem unde accipiet: quia " omnia " quae mihi communicabilia sunt per generationem aeternam, " mea sunt, " id est, mihi data ab ipso. Communicabilia autem sunt quaecumque mihi per Oppositionem relationis generantis et generati sive geniti, me ab ipso non separant: et de illis a meo Patre et a me accipiet. Nec dicitur hic : Accipiet in futuro, ideo quod Spiritus aliquid acquirat quod prius non habuit : sed quia acceptum aeterna processione numquam deficit. Luc. XV, 31 : Fili, tu Semper mecum ei, et Omnia mea tua sunt: Joan. XVII 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus tum in eis, Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Basilius : " Quia cum alio ea quae sunt gloriae Patris, non divisit. "
" Propterea dixi, " vobis scilicet.
Ostendit hanc rationem dicti esse : " Quia de meo accipiet, " per aeternam processionem, " et annuntiabit vobis, " per internam inspirationem. sicut saepius diximus. Annuntiabit autem dicit, quia adhuc Spiritum ad robur et illuminationem erant accepturi. Joan. vii, 39 : Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Per hoc autem quod dicit : Quia de meo accipiet, " vehementer objicitur contra Graecos. Est enim Filii, quod per sui generationem suum est. Et hoc est totum quod non sejungit oppositionis relatio. Sic accipiens de eo quod est Filii, necessario accipit a Filio : quia non est aliqua oppositio quae hic sejungit. Inter enim accipere a Patre, et accipere a Filio, non est oppositionis relatio. Ergo accipit a Patre sicut a Filio, et est ab ipso sicut a Patre. Hoc est ergo quod dicit. Hanc puto hujus Patris esse expositionem litteralem. , Augustinus autem aliquantulum aliter exponit ab illo loco : " Et cum venerit ille , " in quo loco diximus officium et modum Spiritus sancti in testificando contineri. Dicit enim quod " arguet mundum de peccato " omni, quod mundani commiserunt in doctrina Apostolorum per vitae Christi innocentiam. Eccli. xvii, 30 : Quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. Psal. xciii, 10 : Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?
" Quia non crediderunt in me. " Dicit Augustinus, quod hoc ponit specialiter quia hoc manente, omnia manent: et hoc recedente, alia remittuntur. Et tamen non ponit hoc ideo quasi de hoc solo redarguit.
De justitia autem arguit. Dicit Augustinus : " De justitia, " non mundi, sed credentium in Christum, quorum comparatione mundus damnatur. Et haec prae-. cipue est justitia fidei qua creduntur ea quae non videntur. Et ideo dicit : " Quia vado ad Patrem, et jam me non videbitis, " ut fides sit de his quae non videntur. Et ideo dicit: Non me videbit mundus, sed vos me videbitis, qui creditis quae non videtis. Ad Hebr. XI, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. II ad Corinth. IV, 18 : Contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Ad Roman. viii, 24 et 25 : Quod videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. De justitia autem hac fidei dicit Augustinus intelligi illud Apostoli, ad Roman. III, 28: Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
" De judicio vero, " quo mundus judicabitur in futuro quod non timuit. Et hoc est: " Quia princeps hujus mundi, " qui damnatus est propter peccatum, " jam judicatus est : " et illum sequentes similiter damnabuntur. II Petri, II, 4 : Si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, etc. Et infra, v. 9 : Novit Dominus pias de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. Dicit autem Augustinus, quod non ideo dicitur quod Spiritus arguet mundum, quia Filius non arguat : cum scriptum sit, Isa. XI, 4 : Judicabit in. justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Sed Spiritus arguet in praesenti ad correctionem : Filius autem in futuro judicio ad condemnationem : quia Pater omne judicium dedit Filio, sicut, Joan. XVI, 12, dictum est.
" Adhuc multa habeo vobis dicere . " Hoc non mutatur.
Sed quaerit Augustinus : Cum supra dixit, Joan. xv, 15 : " Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nola feci vobis. Quomodo nunc dicit: Adhuc multa habeo vobis dicere? "
Sed ad hoc dicendum, quod omnia
dixit statui discipulorum competentia : sed tamen multa remanserunt dicenda, quae animales adhuc discipuli necdum intelligere valuerunt. Et de illis hic loquitur. Dicunt tamen quidam quod cum dixit: " Quaecumque audivi a Patre meo, etc, " quod sit distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum. Sed ego reputo solutionem Augustini magis convenientem.
Quod autem subjungitur, quod " Spiritus sanctus docebit vos omnem veritatem, " non mutatur.
Quod enim dicit : " Non loquetur a semetipso, " exponitur sicut expositum est: quia de eo quod est Patris et Filii, accipiet et annuntiabit. Et ideo dicitur, I Joannis, II, 27 : Non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc.
Quod autem dicit: " Quaecumque audiet loquetur, " dicit Augustinus, quod audiet ab illo a quo procedit: et audire illius est scire, id est, esse. A quo ergo illi est essentia, ab illo est audientia, id est, scientia, quae non est aliud quam scientia, quae non est aliud quam essentia. Nec futurum ibi ponitur ideo, quia aliquid auditurus sit quod prius nesciverit : sed quia suum audire secundum processionem aeternam numquam defecit. Posset tamen dici, quod metaphorice Spiritui convenit audire, quia Filius ut Verbum procedit per generationem : quod Spiritus secundum substantialia accipit, quando a Verbo procedit : quia audire est substantiam Verbi percipere. Et cum persona non accipiat id quod est alterius personae, nisi per hoc quod ab illa procedit, relinquitur ex hoc per modum loquendi quod Spiritus a Filio procedit. Et hoc est contra Graecos.
" Ille me clarificabit. " Hoc secundum expositionem Augustini non multum mutatur ab expositione praeinducta. Dicit enim quod Filium clarificat Spiritus : quia per Apostolos, spirituales faciendo, declarabit quomodo Patri Filius est aequalis. Et haec clarificatio non est in Filio, sed in membris. Caetera autem non mutantur.
" Modicum, et jam non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem."
Hic incipit secundum, quod est visitationis Christi promissio.
Et habet tres partes : in quarum prima reditum suum ad visitandum promittit : in secunda, de hoc ortam discipulorum suorum dubitationem absolvit, ibi, v. 17 : " Dixerunt ergo ex discipulis ejus, etc. " In tertia, de hoc congruam valde similitudinem ponit, ibi, v. 21 : " Mulier cum parit, etc. "
In primo horum tria dicit : recessum, reditum, causam consolationis.
De recessu suo ab eis dicit:
" Modicum " tempus restat praesentiae meae corporalis vobiscum, " et jam non videbitis me, " in carne mortali et vita animali vobiscum degentem : quia ista verba in nocte qua tradebatur dicebat: et non vixit nisi ab illa hora usque ad nonam sequentis diei quae fuit sexta feria. Joan. vii, 33 : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. Simile dixit, Luc. xiii, 32 : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Hunc sensum adjuvat Glossa. Et dicit: " Modicum, " id est, parvum tempus restat, usque ad hoc quod patiar et sepulcro claudar. Vel dicatur : " Modicum " tempus esse tempus vitae unius hominis, vel etiam totius mundi : in quo per praesentiam corporalem aperta specie " non videbitis me, " quamvis corporali substantia in altari vobiscum sum, non aperta specie, sed sub specie sacramentali. Et ita hoc tempore videbitis me, non oculis corporeis, sed cordis per intellectum divinitatis : quia sicut promisi, Matth. XXVIII, 20, sic in adjutorio gratiae : Ecce ego vo-
biscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Hoc tamen tempus modicum est respectu aeternitatis.
Omnibus ergo his modis dicitur : " Modicum, et non videbitis me. " Joan, XXII, 33 : Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. De secunda expositione dicitur, Joan. XIV, 19 : Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos alitem videbitis me, quia ego vivo, et vos vivetis.
" Et iterum modicum " tempus, quia tantum post triduum resurgam, " et videbitis me, " vobis in corpore glorioso apparentem. Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos. Matth. XXVI, 32 : Postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam . Marc. XVI, 7: Praecedet vos in Galilaeam : ibi eum vibebitis. Quod autem totum tempus usque ad judicium, modicum est, dicitur, Apocal. XII, 12 : Descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Apocal. III, 11 : Ecce venio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Hoc est ego quod dicit, litteraliter, et spiritualiter.
" Quia vado ad Patrem. "
Hoc pertinet ad consolationem. Vadit autem ad Patrem localiter, beatitudinaliter, spiritualiter, et charitate discipulorum.
Localiter quidem, quia ad sedem caeli Trinitatis elevatur. Psal. xviii, 7 : A summo caelo egressio ejus, etc. Et ideo tunc ut rex inthronizatus maxima dona donabo, et quae decent regiam magnificentiam et majestatem. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Ad Ephes. IV, 8 : ''Ascendens in alium dedit dona hominibus .
Vado beatitudinaliter, in optimis bonis Patris beatificatus secundum naturam humanam. Ad Coloss. III, 1 et 2 : Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
Vadit spiritualiter, in fide credentium ad aequalitatem Patris sublimatus. Joan. xx, 17 : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Et hoc est : Non es me digna tangere, quia in corde tuo nondum ascendi ad Patris mei aequalitatem. Sed hoc idem nuntia fratribus, ut ascendant ad cor altum. Et tunc quando in cordibus eorum ascendero, tunc et ipsi alti erunt, et tunc omnia promissa Patris percipient.
Charitate autem discipulorum ascendit, quia propter eos ascendit, tum parando eis locum, tum etiam ut removeret ab eis praesentiam carnis, ne detenti in ipsa, non elevarentur ad desiderium deitatis. Joan. XIV, 2 : Vado parare vobis locum. Et iterum, Joan. XVI, 7 : Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiere, Paraclitus non veniet ad vos.
Sunt tamen qui objiciunt, et dicunt, quod praesentia corporalis Salvatoris non fuit mala, adventui Spiritus sancti non contraria : et ideo consolationis Spiritus sancti non fuit impeditiva. Sed haec objeclio stulta est, et solutio quam inducunt erronea. Dicunt enim concedentes id quod objectione probatur, quod si Spiritus sanctus non dabatur discipulis, non fuit ex parte discipulorum, sed ex parte Christi, qui non fuit adhuc exaltatus in loco honoris. Et ideo non decebat eum dare magnifica dona, sicut dedit quando inthronizatus fuit sede honoris in Ascensione. Quae solutio nimia stulta est: quia Christus dona Spiritus non dedit secundum humanitatem, quae sola in Ascensione exaltata fuit : sed dedit ea secundum deitatem, quae numquam exaltata fuit, sed semper alta. Et ideo tenendum est quod diximus supra, Joan. VII, 7 et
seq., quod ipse in cordibus eorum ascendit in fide et devotione, subtrahens eis humanitatis praesentiam, ut pulli inniterentur nisi fidei divinitatis,
Et quod objicitur, quod corporalis praesentia vel amicitia non est contraria Spiritui sancto, et ideo non impedit eam : omnino stultum est. Verum est quod non est contraria ei : sed tamen est alia et minor, et ideo circa aliud quam illa hominem tenet. Et ideo quamdiu animus circa talia operatur et occupatur, non potest assurgere ad altiora : quia animus intentione devotionis circa duo simul non est, cum sit indivisibilis : circa scilicet amicitiam, quae est amicitiae praesentiae corporalis, et circa eam scilicet quae est circa altitudinem deitatis : quia una scilicet est humana, et altera divina. Et quod dicit, quod una non est alteri contraria. Dicendum quod verum est: sed tamen una ab altera est divisa, et habent modos contrarios : quia una detinetur circa hic et nunc, altera autem vult esse ubique et semper : et una est circa temporale, et altera circa aeternum : una circa privatum, et altera circa commune.
Si autem objicitur, quod primo Christus suam carnalem praesentiam exhibuit: et ita corporalis praesentia ad deitatis praesentiam et fidem profuit. Et sic non est verum, quod corporalis sua familiaritas a charitate et dulcedine divina aliquem impediverit. Hoc etiam est stultum : quia quando Christus corporalem suam praesentiam exhibuit, statim ad charitatem suae deitatis verbis erexit. Et ideo corporalem suam societatem exhibuit : ut esset sicut via, ut dicit Gregorius. Divina autem promisit sicut viae terminum. Et ideo permanens in eo quod est via, impeditur a termino : et hoc quo deberet uti, fruitur sicut fine : et ideo est perversus. Et hoc est quod dicunt Sancti, quod cprporalis delectatio in Christo secundum carnem, impedivit consolationem sancti Spiritus : sicut membrum paralyticum non potest recipere plenam spiritus operationem, sicut supra capitulo septimo notavimus . Et haec est veritas hujus quaestionis. Et non est sequendus error eorum qui dicunt, quod ideo Christus non dedit Spiritum sanctum abundanter, quia non decebat quod daret eum antequam corporaliter esset exaltatus : quia tunc collatio Spiritus sancti remansisset in ipso, et non in Apostolis. Quod erroneum esset omnino, et contra rationem : quia libertas divina tanta est, quod statim dat dona quando aliquis receptibilis est et paratus ad accipiendum.
" Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me : et: Quia vado ad Patrem?
Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur."
Hic tangit solutionem dubitationis discipulorum.
Et sunt in hac parte duo : quorum unum est discipulorum dubitatio : secundum autem dubitationis solutio, ibi, v. 19 : " Cognovit autem Jesus, etc. "
In dubitatione autem tria dicuntur ; unum quidem, quia contrarietas videtur esse in sermone: secundum autem, dubitatio relicta ex contrarietate : tertium autem, professio ignorantiae ex sermonis obscuritate.
Dicit ergo :
" Dicebant ergo ex discipulis ejus, etc. " Et signat quod non omnes, sed quidam dubitantes dicebant. Quidam autem perfectiores non dubitabant de sermonibus ejus, quamvis forte non intelligerent. Ad Romam IV, 20 et 21 : In promissione
Dei non haesitavit diffidentia, plenissime sciens quia quaecumque promisit, scilicet Deus, potens est et facere." Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, etc? " Ac si dicant : Sermo videtur sibi repugnare : quia si dicit de morte sua, tunc non erit modicum quod iterum visuri sumus eum : quia numquam videbimus eum. Et hoc dicebant, quia nihil de resurrectione cogitare poterant. Sapient. ii, 1 : Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Isa. xxxviii, 11: Non adspiciant hominem ultra, et habitatorem quietis. Si autem loquitur de alio recessu quo iturus erat ad Patrem, tunc nescimus quid loquitur. Et ideo quaerunt, quid sit hoc dictu, et quid sit illud : " Quia vado ad Patrem ? " Quia putabant quod moriendo non iret ad Patrem : sed potius mortem non gustando, iturus esset ad Patrem : quia dixerat, Joan. VIII, 51 : Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Et ideo de utroque istorum dubitant.
" Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum ? "
Quia hoc non intelligebant : et professi sunt dicentes :
" Nescimus quid loquitur, " quia verba ejus non intelligebant, nescientes de mysterio Resurrectionis ejus, nec scientes quod modicum est omne tempus usque ad judicium. Aggaei, ii, 7 : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram, et mare, et aridam. Isa. LIV, 7 : Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Isa. XXVI, 20 et 21 : Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Et sequitur : Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae. .
Et ideo Dominus ignorantiam simplicium discipulorum illuminat, dicente Evangelista:
" Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quaeritis inter vos, quia dixi : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me.
Amen, amen dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. "
" Cognovit autem Jesus, " per illustrationem suae deitatis qua omnia secreta penetrat. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, intuentes in absconditas partes.
Et ideo hic tria dicuntur, scilicet, secretorum revelatio, tristitiae de passione sua imminente praedictio, et de tristitia in gaudium convertenda consolatio.
Dicit ergo : " Cognovit autem Jesus, " qui omnia novit antequam fiant, cc quia volebant eum, " hoc est, desiderium habebant hoc quod dixerat intelligendi, " interrogare. " Deuter. xxxii, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.
" Et dixit eis, " praeveniens interrogationem : " De hoc quaeritis inter vos, " mihi reverentiam servantes, quia a me non quaeritis, " quia dixi: Modicum, et non videbitis me, " ad tempus secundum carnis mortalis potentiam : " et iterum modicum, " quod est per triduum meae sepulturae, " et videbitis me " apparentem vobis in corpore glorioso post Resurrectionem. Et causa quaestionis est, quia animales existentes non potestis capere qualiter per ignominiam passionis transitur ad gloriam Resurrectionis. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.
" Amen, amen dico vobis, etc. "
Duplici utitur confirmatione quia adhuc latebat Resurrectionis mysterium. Unde et post Resurrectionem latebat haec via quae est post passionem ad gloriam. Luc. XXIV, 25 : 0 stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae !I Petri, I, 11: Spiritus Christi, praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Et eadem via in gloria est in membris. Ad Roman. VIII, 17 : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quia ergo haec via latebat, duplici utitur confirmatione. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Mare enim signat profundum amaritudinis : aquae autem multitudinem tribulationis.
" Quia plorabitis, et flebitis vos. " Ploratus est in lacrymatione, fletus autem in querela angustiae : quia plorabant de absentia consolatoris, flebant de instantia mundi persequentis. Thren. I, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis, etc. Rem, eodem : Idcirco ego ploratis, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam.
" Mundus autem, " hoc est, mundani in divitiis et ambitione viventes, quos ego argui et detestatus sum " gaudebit, " tamquam de me triumphaverit, et me deleverit, et non sit de caetero qui arguat malitiam ejus : sicut, Judicum, XVI, 21, Philisthaei gaudebant de comprehenso Samsone et ligato. Sapient. XIV, 28 : Dum laetantur insaniunt. Proverb. ii, 14.: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.
" Vos autem contristabimini, " de morte mea. Luc. XXIV, 17 : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? Joan. XVI, 6 : Quia haec loculus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
" Sed tristitia vestra, " de morte mea, " vertetur in gaudium, " in resurrectione, in apparitione, in ascensione, et maxime in sancti Spiritus missione :
quae omnia post modicum tempus futura sunt vobis. Joan. xx, 20 : Gauisi sunt discipuli, viso Domino. Isa. LI, 3 : Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Haec est expositio litteralis.
Attendendum est autem, quod adhuc est talis divisio infer mundum et discipulos Christi, quod mundus gaudet in bonis temporalibus quae nunc sunt: sed gaudio vano, et turpi, et permixto sive.impuro, et instabili.
Gaudio vano, quia de vanitate. De ista vanitate dicitur, Eccle. II, 1 et 2 : Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis : et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis ?
Turpis est etiam mundi laetitia, quia de turpibus est peccatis. Sapient. XIV, 24 : Neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt. Apocal. XVII, 2 : Cum qua, scilicet meretrice magna, fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui habitant terram de vino prostitutionis ejus. Hoc autem vinum significat gaudium de turpitudine prostitutionis mundanae.
Est etiam permixtum et impurum : quia intus nihil habet unde gaudeat, et extra, deceptorio gaudet gaudio : sicut si aliquis via florida ducitur ad supplicia, et gaudet de via, oblitus de suppliciorum amaritudine. Proverb. XIV, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Instabile autem est: quia deficit mundo, et mundus deficit sibi. Job, XXI, 12 et 13 : Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Et ideo istud gaudium convertitur in tristitiam. Amos, viii, 10 : Convertam festivitates vestras in lucium , et omnia cantica vestra in planctum. Thren., v, 13 et 16 : Conversus est in luctum chorus noster. Cecidit corona capitis mei.
Est autem econtra gaudium spirituale, plenum, verum, pulchrum, et aeternum, et purum. Verum : quia de veris bonis interioribus quae sunt bona regni caelorum. Ad Roman, XIV, 17 : Non est regnum Dei esca et polus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. lsa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino. Pulchrum autem est: quia de laudabilibus et pulchris bonis virtutum. Sapient. VII, 12: Laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia. Purum est: quia nihil alienum habet.admixtum. Proverb. XIV, 10 : Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Perpetuum. Psal. CXXI, 1 : Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi : in domum Domini ibimus. Ubi gaudii numquam erit finis.
Sancti etiam quadruplici tristitia tristantur, scilicet, de peccatis propriis, de peccatis proximorum, de praesenti incolatu,etde beatitudinis dilatione. De primo, in Psalmo xli, 7 : Ad meipsum anima mea conturbata est. De secundo, ad Roman. IX, 2 : Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo, scilicet pro fratribus meis. De tertio, Tobiae, v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? De quarto, Psal. xli, 4 : Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus ?
Haec ergo tristitia vertetur in gaudium. Matth. xxv, 21 : Intra in gaudium domini tui. Luc. XVI, 23, de omnibus his : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tristitia sua versa in consolationem et gaudium : tu vero cruciaris, consolatione tua versa in tristitiam et lamentum. Tob. III, 22 : Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis.
" Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus : cum autem pe- perit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis : iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Et in illo die me non interrogabitis quidquam. "
Hic tertio dat simile de tristitiae in gaudium conversione.
Duo autem dicit, scilicet, simile, et similis adaptationem.
Simile autem de tristitia primo dat dicens : " Mulier, " quae concepit concepto semine, " cum parit, " hoc est, cum parturit, " tristitiam habet, " in doloribus uteri sui et angustiis. 1 ad Thessal. v, 3 : Sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Isa. XXVI, 17: Sicut quae concepit, cum appropinquat ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus. lsa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correctionis, et blasphemiae dies haec : quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Apocal. XII, 2 : Clamabat parturiens, etc.
" Quia venit hora ejus, " ut in angustia pariat. Haec enim nota est maledictionis Domini: quia dixit, Genes. III, 16: In dolore paries filios.
" Cum autem peperit puerum, " scilicet masculum, " jam non meminit pressurae. " Dolor enim parturientis est dolor pressivus. Et ideo vocat pressuram, .
Sed tristitia mutatur in gaudium. Et hoc est : " Propter gaudium " naturale, " quia natus est homo, " pignus naturae fugientis, " in mundum, " in quo remaneat posteritatis successio. Luc. i, 57 et 38 : Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Genes. xxx, 12 : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres.
Sic ergo obliviscitur pressurae. " Et vos igitur, etc. "
Adaptat simile. " Et vos, " praegnantibus similes qui concepistis Spiritum sanctum, non adhuc perfectum in vobis, " nunc quidem, " in passione mea, " tristitiam habetis, " quasi jam parturientes. Isa. XXVI, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Eccli, xxv, 17 : Omnis plaga tristitia cordis est. Chrysostomus : " Magna est tristitia tyrannis, et multa nobis virilitate opus est, ut resistamus huic passioni: et quod utile est in ea castificantes, superfluum dimittamus. " Unde, II ad Corinth. II, 7 : Ut magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Tristitia ergo sic rationabiliter discipulorum Christi erit. I Petri, I, 6 et 7 : Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus : ut probatio vestrae fidei, multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, etc.
" Iterum autem videbo vos, " in apparitione post Resurrectionem : et tunc melius ad lucem conceptus in vobis exibit Spiritus. Vel, " iterum, " ut dicit Glossa, prius tristitiam, victo impugnatore, remunerabo : et hoc erit post mortem in quolibet, et in die judicii generaliter.
" Et tunc gaudebit cor vestrum, " quia tunc parietis in lucem spiritum salutis, quem modo parturientes habetis. Genes. XXI, 6 : Dixit Sara, scilicet post parium : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi. Risus ergo jam in nobis formatis in Christo spiritu salutis per gloriosam immortalitatem, generat nobis gaudium istud. Exod. IV, 14 : Vidensque te laetabitur corde. Isa.LX, 5 : Videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum.
" Et gaudium vestrum, " quod ego sum in spiritu salutis formatus in gloriam, " nemo, " de caetero " tollet a vobis. "
Ad Roman VI, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, etc. Esther, IX, 22 : Luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt. Isa. xxxv, 10 : Gaudium et laetitiam obtinebunt: et fugiet dolor et gemitus. Apocal. XXI, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, scilicet sanctorum, etc.
" Et in illo die, etc. "
" In illo die " plenae vestrae illustrationis per Spiritum missum in vos, in lucis visione et ignis, ut intus luceatis et Terreatis, "non me interrogabitis quidquam, " quia opus non habebitis : quia omnia expedientia ad salutem vestram et aliorum, intus vobis praesidens docebit vos Spiritus. Jerem. XXXI, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Isa. LIV, 12 et 13 : Ponam terminos tuos pacem, et universos filios tuos doctos a Domino. Psal. l, 8 : Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Vel dicatur : " In illa die " plenae gloriae in beatitudine, ubi in Verbo Dei omnia videbitis, " non me interrogabitis quidquam, " quia nihil quaerendum latebit. Gregorius : " Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident ? ".
" Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
In illo die in nomine meo petetis :
et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi.
Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. "
Hic incipit tertia pars hujus capituli, in qua consolatur discipulos ex hoc quod promptus et paratus est ad exaudiendum omnes petitiones eorum.
Et dividitur in duas partes: in quarum prima attenditur exaudiendi facilitas : in secunda autem ex hoc tanta discipulorum consolatio, ibi, v. 29 : Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris. "
Adhuc autem, in primo horum dicit quatuor : in quorum primo ponit liberalem exauditionis promissionem : in secundo, de eo quod petendum est eruditionem : in tertio, ad petendum temporis congruitatem : in quarto, de omnibus quae docuit innuit explanatiorem.
Dicit ergo :
" Amen, amen dico vobis. " Duplici utitur confirmatione, ut ex liberalitate patris exauditionis habeant certitudinem. Marc. XI, 24 : Quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et eveniet vobis.
" Si quid petieritis, " hoc est, si aliquid est quod petitis. Quia vanum et malum nihil est: bonum etiam temporale in se vanum est. Augustinus : " Quidquid aliter petitur quam quod ad vitam aeternam cedit, nihil petitur: non quia res omnino nihil est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim ulla res est homo, de quo dicit Apostolus, ad Galat. VI, 3 : Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. In comparatione spiritualis hominis qui scit gratia Dei se esse id quod est, quisquis vana praesumit, nihil petit. " Ideo dicit: " Si quid, " hoc est, si hoc quod petitis est quid sive aliquid, " petieritis . Patrem, " cujus olfa-
tus dulcescit in ipsa petitione, " in nomine meo, " quod est Salvatoris nomen et salutis, " dabit, " liberaliter et abundanter, " vobis, " scilicet ad utilitatem vestram. "
Sic ergo determinat et quid petatur, et a quo, et qualiter dabitur, et ad quid. De primo dicitur, Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Hoc enim est quid. De secundo, Matth. VI, 32 : Scit Pater vester quia his omnibus indigetis. De tertio dicitur in Psalmo lxii, 5 : In nomine tuo levabo manus meas. Hoc est in pietate et cultu nominis tui. Jerem. XIV, 9 : Nomen tuum invocatum est super nos. Hoc enim nomen Salvatoris perfectam praetendit pietatem. De quarto dicitur, ad Ephes. III, 20 : Ei autem quil potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, ipsi gloria in Christo Jesu. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.v Vobis. " Hoc dicitur, quia quisque pro se petere debet. Luc. XI, 13 : Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus . se ? I ad Corinth. XII, 7 : Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Sic ergo quatuor notantur in verbo isto. Hujus autem petiti rationem ad alia praeterito tempore petita comparat, dicens.
Usque modo non petistis quidquam, etc. "
" Usque modo, " quia imperfecti et animales fuistis, non servistis quid petendum erat. Et ideo usque adhuc " non petistis quidquam, " hoc est, quod aliquid sit, " in nomine meo, " quia nescivistis. Ad Romani VIII, 26 : Nam quid oremus, scidit oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabi-
libus. Glossa, hoc est, docet nos sic orare et postulare.
Contra hoc tamen videtur esse illud Matthaei, xx, 21 : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Sed ad hoc dicitur, quod mulier haec humanum aliquid fuit passa. Et putabat Christum illico regnaturum in regno humano, et ideo hoc petiit. Et hoc fuit non quid, sed nihil petere. Et ideo Christus dixit: Nescitis quid petatis. II ad Corinth. IV, 17 : Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Pondus ergo est, quod aeternum est. Ergo nisi hoc petatur, non habet pondus quod petitur. Et hoc est quod subditur :
" Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Hoc enim est quid petere. Hoc autem est gaudium supereffluens, et intus implens. Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. Matlh. xxv, 21 : Intra in gaudium domini tui. Quia enim supereffluens est, ideo non intrat, sed intratur in ipsum. Tamen implet intus mensuram bonam ad naturae capacitatem, confertam ad meriti mensuram, et coagitatam ad spei exspectationem, et supereffluentem ad divinae largitatis immensitatem. Hoc est ergo gaudium plenum.
" Haec in proverbiis, etc. "
Tangit hic temporis congruitatem ad petendum magna. Hactenus autem cum animales erant, magna eis proponere non potuit, sed in proverbiis erudivit. Est autem proverbium sermo aliud sonans, et aliud intendens. Et sic de divinis hactenus locutus est Dominus. Quia, sicut dicit Dionysius, nobis carnalibus impossi- bile est lucere divinum radium nisi sacris velaminibus circumvelatum.
Unde quod dicit hic : " Haec, " non de monstrat immediate dicta, sed omnia quae a principio doctrinae suae dicta sunt, Haec enim omnia talibus proverbialiter oportuit proponere. Psal. lxxvii, 2: Aperiam in parabolis os meum : loquar propositiones ab initio.
Sed objicitur quod dicitur, Matth. XIII, 11 : Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum. nisi in parabolis seu proverbiis.
Sed ad hoc dicendum, quod in veritate status discipulorum ut tunc, fuit ut in parabolis proponeretur eis mysterium regni Dei: quia aliter intelligere non potuerunt. Sed quod dictum est: Vobis datum est nosse, non dicitur ideo, quia tunc perfectionem sensus habuerunt ad intelligendum, sed quia intelligere aliqualiter inceperunt. Et hoc in adventu Spiritus sancti impletum est. Et ideo hic dicitur : " Haec, " scilicet omnia quae dixi vobis, "in proverbiis loculus sum vobis, " docens vos de divinis per humana: sed " venit hora, " hoc est, jam in veniendo est, sive illa hora sit Spiritus sancti receptio, sive aeterna in beatitudine visio, " cum jam non in proverbiis loquar, " sed per internam Spiritus acceptionem, et beatitudinis in mea Resurrectione demonstrationem : "sed palam, " per eam qua me Pater clarificat lucem, " de Patre annuntiabo vobis. "Isaiae, xxxiii, 17 : Regem in decore suo videbunt. Psal. lxxxviii, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. In lumine enim ostensum parabola non indiget. I Joannis, iii, 2 : Similes ei erimus, quoniam videbimus eum siculi est. Joan. I, 51 : Videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis." In illo die in nomine meo petetis, etc. "
" In illo die," magnificae claritatis. Psal.
cxvii, 24 : Haec est dies quam fecit Dominus: exsultemus, et laetemur in ea. Et hoc est quartum ubi ea quae dixit, explanat.
" In nomine meo, " quod est super omne nomen, quod vobis tunc erit agnitum, " petetis " : et videbitis quod in sacramentis et orationibus Pater nomen hoc honorificabit in omnibus exaudiendo. Ad Hebr. v, 7 : Exauditus est pro sua reverentia.
Qualiter autem omnia praedixit, explanans dicit : " Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem pro vobis. " Quamvis enim rogem, non tamen est necesse : quia merita vestrae charitatis et fidei pro vobis interpellabunt. Et hoc est quod dicit :
" Ipse enim Pater amat vos, etc."
" Ipse Pater, " cujus allectus ad vos dulcissimus est, " amat vos. " II Regum, I, 26 : Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam. Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
" Quia vos me amasiis. " Conjunctio quia non est causalis, sed quamdam signi dat rationem : et est sensus : Hoc quod me amastis, signum est quod Pater amat vos. Proverb. VIII, 17 : Ego diligentes me diligo. Merito ergo hujus charitatis meremini exauditionem.
" Et credidistis. " Ecce meritum fidei. " Quia ego a Deo exivi, " sicut natus ab ipso. Haec enim est fides quae meretur exauditionem. Et hoc est quod dicit: " Et credidistis quia ego a Deo exivi. " Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti : ad exteriora factus visibilis, cum esses invisibilis. Baruch, III, 38 : In terris visus est, etc.
Exitum autem illum declarat, dicens :
" Exivi a Patre, et veni in mundum, etc. "
" Exivi " per aeternam generationem, " a Patre, et veni, " assumpta carne, " in mundum, " visibilis factus modo. Joan. viii, 42 : Ego enim ex Deo processi, et veni.
" Iterum relinquo mundum, " non tamen relinquo carnem quam assumpsi de mundo, " et vado ad Patrem, " per Ascensionem. Hoc signatum est, Genes. xxxv, I, ubi dicitur : Locutus est Deus ad Jacob : Surge, ascende Bethel, et habita ibi. Jacob enim luctator Christum signat, qui lucta expugnavit mortem et diabolum. Bethel autem domus Dei interpretatur ad quam luctator noster in die Ascensionis cum animabus sanctis ascendit, et ibi ad dexteram Patris habitavit. Genes. XXXI, 13 : Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
" Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
Respondit eis Jesus : Modo creditis?
Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis i et non sum solus, quia Pater mecum est.
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. "
Hic incipit pars quae est de discipulorum consolatione.
Tanguntur autem hic tria : quorum primum est professio discipulorum quod sint verbis Domini consolati. Sed quia adhuc de se erant decepti, ideo secundo
ponitur instructio, quod adhuc erant infirmi. Ne autem ex infirmitate vacillent, tertio ponitur qualiter in Christo debet esse confirmati.
In primo tria : in quorum primo laus ponitur doctrinae Christi : in secundo, confessio omnia scientis Christi Dei : in tertio, perfectio fidei.
" Dicunt " ergo " ei discipuli, " ex verbo quod ultimo dixit instructi. Est autem hoc verbum, quoniam venit hora cum jam non in proverbiis locuturus esset : quia hoc laetanter exspectabant, ut aperta visione viderent mirabilia de regno Christi.
" Ecce nunc palam loqueris, " scilicet quod in futuro, non modo, nobis ea quae promisisti ostendas de Patre. Semper enim exspectavimus ut nunc ostenderes. Ad Roman. x, 20 : Palam apparui iis qui me non interrogabant . Psal. lxxxviii, 20 : Loculus est in visione sanctis tuis." Et proverbium nullum dicis, " sed expresse promittis, quod te et Patrem nobis in proximo ostendes. Matth. XI, 25 : Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Augustinus tamen dicit, quod dixerunt hoc discipuli non intelligentes sermonem Christi. Et usque adeo non intellexerunt. Et quod etiam non intellexerunt se hunc sermonem non intelligere, et reputabant palam esse quod palam non erat, et sine proverbio esse quod per proverbium dictum erat. Unde Glossa : " Palam loqui aestimant, cum dictorum ejus nequeant comprehendere mysteria : quia quidquid audierunt, adhuc erat illis in proverbium. " Prior expositio melior est et planior.
" Nunc scimus quia scis omnia. "
Per hoc quod nosti occulta cogitationum antequam a te quaerant: quae nemo scire potest nisi Deus qui scil omnia et novit. Joan. XXI, 17 : Domine, tu omnia nosti. Job, xlii, 2 : Nulla te latet cogitatio.
" Et " ideo " non opus est tibi, " qui scis omnia, " ut quis te interroget: " quia antequam interrogeris, scis quod quilibet desiderat quaerere. Joan. ii, 23 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. Eccli. xxiii, 28 : Intuentes in absconditas partes.
" In hoc " infallibili signo " credimus, " non tamen adhuc firmiter, " quia a Deo, " scilicet Patre, " existi " per generationem. Joan. IX, 33 : Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Item, III, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
" Respondit ei Jesus. "
Reducens ad suiipsorum cognitionem sicut et Petrum, supra, xiii, 6 et seq.
" Modo credisti, " ut parvuli et temporales? De parvulis dicitur, Matth. XIV, 31 : Modicae fidei, quare dubitasti? De temporalibus, Luc. VIII, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
" Ecce venit hora. "
Lucae, xxii, 53 : Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
" Et jam venit, " hoc est, jam in proximo instat per Judam traditorem et Judaeorum ministros, qui veniunt ut me capiant. Haec est enim hora praefinita : quia omnia completa sunt usque ad captivitatem et passionem. Jam enim data est malis in me licentia. Joan. xiii, 1 : Sciens. Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. II ad Thessal. II, 7 : Nam mysterium jam ope-
ratur iniquitatis. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correctionis, et blasphemiae, dies haec." Ut dispergamini unusquisque in propria, " quia non est qui vos congreget in unum sicut ego feci. Isa. liii, 6 : Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. III Regum, XXII, 17 : Non habent isti dominum, revertatur unusquisque in domum suam in pace.
" Et me solum relinquatis, " passionibus et voluntati tortorum derelictum. Matlh. XXVI, 31 : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Zachar. xiii, 7 : Percute pastorem, et dispergentur oves." Et non sum solus, " hoc est, homo privatus et purus, " quia Pater, " per unitatem substantiae divinae et inseparabilitatem, " mecum est : " ita quod in passione et in morte fortitudinem suam in mirabilibus ostendet. Josue, I, a : Non dimittam, nec derelinquam te. Joan. viii, 29 : Qui me misit, mecum est, ei non relinquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper.
Sed contra hoc esse videtur quod dicitur, Matth. xxvii, 40, et in Psalmo XXI, 2 : Deus, Deus meus, quare me dereliquisti ? etc.
Sed ad hoc dicendum, quod non dixit Christus ibi se esse a divinitate derelictum, sed potius humanitatem esse derelictam a defensionis divinae praesidio : quia tribulationibus et passionibus tunc deitas exposuerat humanitatem, quam tamen numquam deseruit per societatem unionis.
" Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. "
" Haec locutus sum vobis, " scilicet omnia quaecumque dixi in sermone isto,
" ut in me " manendo sicut palmes in vite, " pacem habeatis, " in corde : quia haec est pax vestra, et ad Deum, et conscientiam, et nihil in conscientia turbationis habeatis pro persecutionibus meis vel vestris. Unde Glossa : " Haec est pax pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua erudimur omnimode, pro qua Spiritum pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Haec est in pressuris liberatio et consolatio, ut in hoc fine feliciter regnemus. "
In hoc ergo sermonem concludit. Ad Philip. IV, 7 : Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, etc. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis. Ad Ephes. II, 14 : Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum.
" In mundo pressuram habebitis, etc."
" In mundo, " mundana diligentium, " pressuram habebitis, " sicut vobis praedixi. Jacobi, II, 6 : Nonne divites per potentiam oppriment vos, et ipsi pertrahent vos ad judicia? Haec tamen pressura non est contraria paci.
" Sed confidite " animo forti confidentiam habete, quae est fortitudo animi cum spe vincendi pericula, quia " ego " jam pro vobis, " vici mundum, " quia non praevalebit de caetero mundus contra vos, nec promissione divitiarum, nec illectione delectationum, nec ambitione honorum, nec comminatione paenarum. Ad Hebr. XI, 33 : Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. I Joannis, v, 4 : Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra.
Sic ergo conclusus est sermo quo discipulos confortavit, etc.