TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
Gustum autem eo quod est potentia passiva sicut alios sensus per suum obiectum determinabimus. Dicamus igitur quod gustabile quoddam est de numero tangibilium Et hac de causa non fit gustus gustabilis per medium corpus extrinse cum, quod tamen est a gus- tante distinctum, ita quod non est actu pars ejus, sed ducitur eo tanquam instrumento mediali in quo percipiat sapores. Est autem hujus corpus humor salivalis in ore et lingua. Cum enim gustabile sit tangibile, sicut tactus non potest esse medium per extrinsecum, ita nec gustus. Gustabile est autem corpus in quo est actu humiditas, eo quod gustabile est in humido sicut in propria materia et in medio : humidum autem est de numero tangibilium. Propter quod etiam gustus formaliter differt a tactu : quia humidum in gustu materiale tantum est, et sapor in eo est forma agens in gustum: et ideo gustus non est species tactus, sed species quaedam sensus sicut et tactus. Si enim gustus formaliter acceptus pars esset tactus, tunc non essent quinque sensus, sed quatuor quorum unus haberet plures partes. Et ideo cum dicitur gustus esse quidam tactus, intelligitur quidam tactus qui non simpliciter est tactus, sed quodammodo : quia scilicet id quod est materiales in gustu, est tangibile. Et quia humidum est propria materia saporis in qua diffunditur, et est secundum esse materiale ipsius. Et ideo si. in aqua esse possemus, et permisceretur dulce aliquid cum aqua, non gustaremus dulcedinem ab aqua separatam, sicut accipimus speciem coloris, sed. potius gustaremus dulce aquae permixtum simul in humido aquae extraneum lingua tangente. Et ideo tunc sensus dulcis non esset nobis per aquam sicut per medium tantum : quia in eo quod est medium tantum, non est sensibile, nisi secundum esse spirituale et intentionale : dulce autem istud esset in humido aquae sicut in materia cui corporaliter permiscetur : sicut gustamus etiam sapores in potu, quia in humido viiii sunt, et cum humido gustum immutant, et non ab humido sicut a medio secundum esse intentionale accpiuntur. Color autem non sic videtur, quod misceatur medio secundum esse materiale : nec videtur sic, quod aliquid de partibus materialibus colorati defluat ad visum, sed sic, quod in medio
videtur secundum esse intentionale tantum. : et hoc est potius a medio accipere sensibile, quam in medio.
Et ut hoc melius intelligatur, oportet scire quod gustus non accipit speciem saporis denudatam a corpore saporoso, sicut faciunt tres sensus de quibus dictum est, sed accipit eam in defluxu partium corporis saporosi ad ipsum : et ideo hoc quod gustatur non qualitas vel intentio est, sed corpus quod venit ad, linguam : propter quod verissime gustus quidam tactus est, et indiget medio intrinseco quod est pars animalis. Est autem hoc medium non humor salivalis : eo quod ille humor non est pars animalis, sed potius linguae vel faucium extremitas, in qua diffusi sunt nervi gustativi. Humor autem salivalis est medium ad bene esse gustus, et non ad esse: quia partes corporis saporosi permixtae humido salivali, subtiliantur et fluidae efficiuntur,ut possint penetrare per seipsas ad gustum. Et ex hoc patet quod odor non est fumalis evaporatio : quia cum omnis fumus corpus sit, si odor non nisi in fumo pertingeret ad olfactum, olfactus esset quidam tactus, sicut et gustus.
Si autem aliquis quaesiverit qualiter gustus dividitur a tactu, dicendum sicut prius : quoniam sapor in humido secundum actum tangit tantum humidum in quantum humidum : gustum in quantum gustus est, non immutat, sed potius sapidum, in quantum est sapidum : propter quod gustus in eo quod gustus judicium saporis est : et sic a tactu discernitur, et non est pars quaedam tactus. Et in hac sententia auctores tres concordant secundum Aristotelem et Avicennam et Averroem.
Et sic dicendo, patet quod gustus nullum medium est extrinsecum : sed. tamen sicut color est visibilis et proprie agit in sensum visus, sic sapor est gustabilis et per se agit in gustum,sed non agit et perficicit sensum saporis in gustu sine humi- ditate actuali, sicut diximus : sicut experiri potest cum salsum agit in gustum : illud enim non agit sine humiditate : quia salsum est bene liquidum, et tactu humido dissolvitur et liquefacit linguam, et commixtum incorporatur illi humido et agit in gustum, et non aliter.