LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De modo quo intelligentia cognoscit sive inferiora sive superiora.
Cum. autem omnis cognitio sit per modum et facultatem cognoscentis, et intelligentia cognoscens scit tam superiora quarti inferiora se, non cognoscet ea nisi secundum modum sibi proprium : hoc autem est intellectualiter se cognoscere : cognoscet ergo superiora et divina ut intellectualia sui ordinis : et sic divina in intelligentia magis grossa et ignobiliora sunt quam sint in prima causa : et similiter est in intelligentia secundi ordinis, et sic deinceps unaquaeque intelligentia modo suo cognoscit et non modo rei cognitae. Intellectuale enim esse intelligentiae substantia est, et intelligentiae substantialis ejus actus, sicut lucis lucere. Substantialis autem actus est secundum facultatem et potentiam substantiae agentis. Cujus signum est, quod illuminatio Solis et illuminatio Mercurii non est sicut illuminatio Lunae : et illuminatio
ignis non est sicut illuminatio Mercurii, si in aequali distantia ponatur ignis cum Mercurio. Haec enim quatuor corpora sola illuminationes faciunt, et radios emittunt, et umbras faciunt ad corpora objecta pervia. Intelligentia ergo inferior intelligit omne quod intelligit per modum substantiae suae et substantiae facultatis suae.
Ex quo sequitur, quod divina superiora non intelligit divine, sed intellectualiter : et sensibilia inferiora non intelligit sensibiliter, sed intellectualiter, prout ab intelligentia constituuntur. Actus enim intellectus agentis lumine suo constituit omnem formam sensibilem et naturalem : et quod sensibilis est et naturalis, est ex hoc quod occumbit in materia cui Influitur, et non ex hoc quod est ab intelligentia. Cum ergo intelligentia intellectionem rei non accipiat a re, sed ex seipsa secundum quod ipsa est causa rei, patet quod scientia intelligentiae non est secundum modum rei intellectae, sed secundum modum suiipsius. Ex hoc etiam ostenditur, quod scientia intelligentiae non est universalis, nec particularis, sed una est in constitutione universalis in particulari, et in constitutione particularis sub universali. Et hoc quidem jam ante nos dixit Averroes in XI primae philosophiae
Si quis autem ex hoc objiciat, quod intelligentia veram scientiam rerum non habet : vera enim scientia de re est scire quamlibet rem prout est, divina scilicet divine, et sensibilia sensibiliter, et naturalia naturaliter. Intelligentia autem divina non divine, sed intellectualiter scit : sensibilia autem non sensibiliter, sed intellectualiter cognoscit : et naturalia non naturaliter, sed intellectualiter. Videtur ergo quod de rebus cognitionem non habeat prout res se habent : non ergo ve- fam de rebus habet cognitionem : quod valde est inconveniens.
Ad quod dicendum videtur, quod intelligentia verissimam habet de rebus cognitionem, et cognoscit res eo modo quo constituuntur ab ipsa, vel eo modo quo constituta ipsa est ab illis : et iste est modus scientis et non sciti. Modus alitem scientis ex parte medii sumptus est. Medium autem sciendi a sciente est procedens in scitum : et ideo potest sumi vel ex parte scientis, vel ex parte sciti, et ex utroque habet modos. Sed modi ex parte scientis, substantiales sunt sibi. Modi autem sumpti ex parte scibilis, accidentales sunt, secundum scilicet quod medium recedit ab intelligentia sciente et occumbit vel obtenebratur in materia : propter quod unamquamque rem cognoscit modo scibili substantiali,sed non modo scibili accidentali. Cognoscit tamen sensibile ut sensibile est, et materiale ut materiale est, et mobile ut mobile est: sed hoc ex virtute scientis est penetrantis in totum scitum secundum omnem diffusionem medii quod habet scientiam rei; et propter hoc iste modus nihil variavit in sciente : sic enim sensibile scitur insensibiliter, et mobile immobiliter, et materiale immaterialiter. Omnia enim haec dicunt modum scientis, et modum medii sciendi in relatione ad scientem. Et non dicunt modum scibilis vel modum medii sciendi in comparatione ad. scibile.
Ex hoc patet, quod scientia intelligentiae non dividitur sive secatur secundum dispositionem rerum scitarum iii genera vel species, nec in potentiam vel actum, nec in universale vel particulare, sed dividitur secundum diversitatem scientium. Propter quod unius et ejusdem scibilis in genere vel specie vel numero, alia est scientia primae causae, alia scientia intelligentiae, et alia scientia superioris, et alia mediae, et alia inferioris, et alia scientia intelligentiae, et alia scientia animae nobilis, et alia animae ignobilis quae non secundum totum sed secundum partem intellectus est. Scientia enim animae nobilis
est per motum quem influit suo mobili per intellectum quo formatur ad. intelligentiam, et per figuras et formas quibus id quod movetur per motum suum, formatur et figuratur ex anima movente : dicit enim Aristoteles, quod " caelum movetur secundum formam, et non secundum substantiam. " Scientia autem animae nobilis ex duobus est, scilicet illuminatione intelligentiae agentis, cujus splendor in ipsa est, et ex apprehensione formae quae abstrahitur a re intelligibili. Propter quod haec sola dividitur secundum res intellectas et scitas : et est quaedam scientia in particulari, et quaedam in, universali : et quaedam in agere, et quaedam in potentia, et quaedam in actu : et quaedam demonstrativa, et quaedam topica secundum divisionem rerum scitarum, et secundum divisionem medii per quod accipit scientiam. Haec etiam secatur secundum divisionem rerum scitarum : et est quaedam naturalis, et quaedam mathematica, et quaedam metaphysica.