IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
ENARRATIO.
" Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in caelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. "
Hic incipit Verbi manifestatio per orationis suffragium quo suis manifestatur.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ad utilitatem suorum a Patro petit suae claritatis manifestationem : in secunda autem, per quos ista manifestatio facienda est, petit sanctitatis confirmationem, ibi, v. 6 : Manifestavi nomen tuum hominibus. "
In prima harum dicuntur quatuor : in quorum primo ponit id quod pertinet ad orationis devotionem : in secundo, ponit petiti expressionem : in tertio, meriti propter quod exaudiendus est allegatio- nem : in quarto, redit ad instantem apud Patrem orationem.
In primo horum tangit sex : in quorum primo tangit quod pertinet ad istius cum praecedentibus ordinis continuitatem, dicens :
" Haec " ad eruditionem sanctitatis a principio sermonis usque huc, " locutus est Jesus, " auctor salutis. Proverb. xxx, 5 : Omnis sermo Domini ignitus clypeus est sperantibus in se. Sed quia omne quod docet sermo divinus, impetrandum est per devotionis orationem, ideo ut exemplum det nobis, recurrit ad orationem ut ea quae docet impetrentur.