LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De causa eorum quae superius dicta sunt.
Horum autem omnium quae dicta sunt, causa est, quod id quod fluit ab intelligentia, in triplici esse accipitur. Accipitur enim prout intelligentia est. Et accipitur prout est in fluxu luminis ab intelligentia. Et accipitur prout est impressum rei constitutae, cui dat esse et rationem. Et in re quidem constituta proprie vocatur impressio secundum esse quod habet in illa. Secundum esse autem quod habet in lumine fluente, vocatur fluxus vel processus. Secundum autem esse quod habet in intelligentia, vocatur causa vel forma agentis per intellectum.
Similiter hoc quod procedit a superiori intelligentia, in triplici esse sumitur. Sumptum enim in causa prima, habet esse causae, quod est esse divinum : sumptum vero in lumine procedente sive fluente, esse habet luminis divini distantis a primo. In intelligentia autem acceptum, habet esse intelligentiae. Intelligitur autem et scitur unumquodque secundum esse quod habet in sciente, sive sit superius, sive inferius. Patet ergo quod omne quod scitur ab intelligentia, sive superius sit ea, sive inferius, scitur per esse quod habet in intelligentia, scilicet intellectibiliter. Si autem in esse illo simpliciter et absolute sumeretur, non sciretur per ipsum res scita. Oportet ergo quod ipsum sumatur prout ipsum lumine intelligentiae est in rem scitam procedens, et ipsam rem scitam in esse substantiali constituens. Sicut per formam artis prout absolute in artifice sumitur, res artificiata non scitur : sed scitur per eam ut procedit in lumine artis in rem artificiatam, et constituit eam in formam et esse artificiati. Sic ergo quia lumen intellectus agentis processum talem universaliter consequitur, sequitur necessario, quod intelligentia agens scit omne quod est sub ipsa, non modo rei scitae, sed modo suiipsius.
Et hoc est quod vult Aristoteles, quod principium substantiae uniuscujusque rei secundum quod substantia est, intellectuale est. Quamvis enim principium carnis in eo quod caro est, sit forma concipiens in ratione sua materiam subjectam contrarietati et motui et mutationi : et licet principium carnis magnae secundum quod magna est, sit forma in ratione sui concipiens materiam divisam magnitudine, tamen principium carnis in eo quod substantia est, non est nisi forma intellectualis, nullam concipiens materiam in diffinitiva ratione. In esse enim substantiae per formam constituitur intelligentiae, quae constitutiva est substantiarum : propter quod principia substantiae in eo quod substantia est, intelligibilia sunt solum et non imaginabilia vel sensibilia : et ex hoc habent, quod ipsa sunt quae rem in esse substantiae diffiniunt, per quae res intelliguntur uno et simplici intellectu : et quae sunt principia prima magnitudinis et contrarietatis, et non e converso. Principia autem sunt magnitudinis et contrarietatis per esse quod habent in materia. Non enim per esse proprium in quantum sunt principia substantiae, habent in ratione sua concipere magnitudinem vel contrarietatem. Et hinc est, quod meta-
physicus qui considerat substantiam secundum principia substantiae simplicis, stabilire habet et probare subjecta tam mathematicarum quam naturalium scientiarum.
Ex omnibus his patet, quod modus scientiae intelligentiae agentis non. est resolutorius nec secundum resolutionem priorum analyticorum, neque secundum resolutionem posteriorum. In his enim posterius resolvitur in prius, vel secundum syllogismum inferentem, vel secundum syllogismum inferentem et probantem. Sed modus scientiae intelligentiae activae est processivus et compositivus, sicut dictum est, propter quod scientia sua non est conclusionis scientia. Non enim stat ad causam sicut scientia resolutoria, sed potius constat ad opus sicut intelligentia practica, ut in tertio de Anima dicit Aristoteles 1. Sed in hoc differunt, quod lumen intelligentiae de se scitum est, hoc est, ex suiipsius natura, et de se in intima materiae est penetrativum : et ideo ex intimis movet materiam, et totam transmutat ad intelligentiae formam, dans ei esse substantiale per formam intelligentiae. Ars autem per se non ingreditu materiam artificiati, nec movet nisi motu instrumenti, manus scilicet et dolabri : et ideo non confert formam, nisi in exterioribus adhaerentem, et non substantialem, sed accidentalem : propter quod seminalem rationem forma artificialis in artificiato non habet. Et sicut dicit Empedocles, si plantatur lectulus, non crescit lectulus, sed lignum. A forma naturali differt in hoc quod forma naturalis habet esse in materia : et licet materiam transmutet, ex intimis tamen hoc non facit in quantum est forma naturalis, sed in quantum est informata forma intelligentiae, cujus proprium est penetrare per intima. Illa enim forma motoris est, qui ex seipso et ex propria substantia motor est, vel simpliciter, vel in ordine suo : et ideo quidquid movet et transmutat, necesse est quod transmutet virtute sua. Propter quod dicit Aristoteles in libro XVI Animalium, quod " intelligentia movet et operatur in semine sicut artifex in artificiato. "