TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
Licet autem in libro de sensu et sensato proprium est dicere de generatione saporum, tamen propter doctrinae bonitatem aliquid hic dicemus. Dicimus autem quod species saporum, sicut et in coloribus et in aliis sensibus, primae quidem et extremae sunt simplices et contrariae, et hae, dulce et amarum : consequentes autem etproximae mediis quae propinquiores sunt extremis, sunt pinguis qui proximus est dulci, et salsus qui proximus est amaro : qui autem magis distant ab extremis versus medium per aeque distantiam sumptum, sunt sicut acer, et austerus, et ponticus, et acetosus, et acutus. Istae enim fere videntur saporum omnes differentiae, et est in eis magna diversitas inter Auctores : quoniam in rei veritate Galenus et Avicenna volunt, quod causa saporum sit calidum et frigidum diversimode vincenda humidum a sicco passum : et si calidum et frigidum essent causa contrariorum et mediorum saporum, tunc oporteret quod maxima contrarietas in saporibus oriretur a calido et frigido : et nos videmus quod hoc non est verum, quia calidum et frigidum causant in diversis saporem eumdem : amarum enim causatur aliquando a calido terrestri combusto, et tunc causa ejus est calidum : aliquando autem causatur a frigido, sicut in saporibus plantarum quae cum pepanae sunt, dulcescunt: illarum enim omnium fructus ut multum in principio est amarus. Et similiter licet dulce frequenter causetur a calido in humido subtili bene admixto cum sicco subtili, tamen potest etiam causari aliquando a frigido, sicut in plan- tarum fructibus, quae cum pepanae sunt, fiunt amari : illi enim a principio sunt dulces vel insipidi. Constat igitur quod calidum et frigidum nec essentialiter nec generaliter causant contrarios et extraneos sapores. Et adhuc etiam hoc constat alia ratione : quoniam multa sunt calida complexioni hominis, quae inter omnes est aequali or, quae tamen non necessario sunt in se et simpliciter calida, vel etiam alii complexioni calida, sicut aliquid calidum homini frigidum est leoni qui calidior homine est. Et ideo si forte Galenus et Avicenna experimentis probant amarum universaliter operari calo rem in homine, non est propter hoc probatum, quod amarum in se et simpliciter sit calidum, vel cuilibet sit calidum. Et si omnia haec non curemus, tamen constat quod agens de generatione sensibilis causas dare debet, quae sunt essentiales, ut formae quaedam, in illo sensibili de quo agit : et ideo secundum proprietatem istius sententiae dicimus nos, quod extremi simplices sunt sapores, dulcis et amarus : et quia duplex est medium, scilicet per aeque distantiam, et per vicinitatem ad unum contrariorum sumptum, dicimus quod dulcis propinquiorem juxta se habet salsum : alii autem quinque sunt magis remoti : et videtur quod omne illi sint versus amarum, qui sunt acer, et acutus, et acetosus: et alii qui suntausterus, qui. idem vocatur stipticus, et ponticus, videntur esse magis versus dulcem, isti autem modii sunt causati ex diversis viis quibus movetur dulce in amarum, vel e converso : licet enim plura media habeant aliqua contraria, tamen non semper per illa omnia moventur quando iitmotus de contrario in contrarium : quando enim movetur album in nigrum, vel e converso, non semper prius venit in colorem extremum, sed aliquando in illum medium, et aliquando in viridem, aliquando autem in croceum, secundum diversitatem ejus quod alteratur . Ita est etiam in
saporibus, quod alteratio quae est de dulci in amarum, aliquando est per pingue et ponticum, aliquando per acre et acutum, secundum diversitatem naturae ejus, et sic quod alteratur : et cum in omni motu sint multa facta, sicut in Physicis est determinatum, ubicumque timetur motus antequam sit in extremo simplici, ibi constituet medium compositum ex utroque extremorum : et haec generatio mediorum est propria et formalis, cum nos jam in tertio Physicorum ostendimus quod motus alterationis non est nisi forma post formam secundum continuum fluxum potentiae ad actum. De numero autem saporum et caetera secundum speciem generatione dicemus in libro de sensu et sensato. Organum autem gustativum est potentia quaelibet differentia saporis : et sapor qui est gustabilis, est illud quod facit gustum actu hujusmodi esse qualis est sapor.