Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur : " Et adhuc eo loquen-te. Ac si dicat quod etiam sermonem perficere me non permittit. Isa. v, 26 : Ecce festinus velociter veniet. Proverb. i, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
" Venit Judas, " nomini suo et beneficiis sibi exhibitis ingratus. Judas enim confitens et glorificans interpretatur : hic autem abnegavit Deum, et ignominiam fecit Creatori. Apocal. II, 9 : Se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt sgnagoga Satanae,
" Iscariotes. " Detegit vitium in corde latens, quia semper memoria mortis Domini remansit in corde suo. Psai. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo, adstitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
" Unus ex duodecim, " tanto honore apostolatus dignificatus a Christo. I Reg. xv, 17 : Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es,
" Et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et Scribis, et senioribus. "
Ecce quibus armis fuit ad proditionem armatus. Quatuor autem inducit : multitudinem, arma impugnationis, auctoritatem, et consilium sapientiae mundanae.
" Et cum eo turba multa. " Armatus fuit multitudine. Psal. III, 2 : Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me.
" Cum gladiis, " qui incutiunt vulnera, " et lignis, " quae incutiunt livores. Matth. XXVI, 55 : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
"A summis sacerdotibus, " scilicet missi, a quibus habebatur auctoritas. Joan. xviii, 3 : Judas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, ei facibus, et armis. Armis autem defensionis non indiguit, sicut lorica et clypeo, quia nemo reluctabatur.
" Ei Scribis, " qui consilium dabant ex. scientia litteraturae, " et senioribus, " qui loco senatorum consilium dabant de Domino interficiendo. Daniel. XIII, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus qui videbantur regere populum. 1 Esdrae, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
" Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum et ducite caute.
Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave, Rabbi : et osculatus est eum. "
Secundum est in quo tangitur traditionis signum. Causa autem quare signum dedit haec fuit, quia timuit quod vel percuteret eos acrisia, et sic exiret de manibus eorum, sicut fecit, Luc. IV, 30 : Jesus autem transiens per medium illorum, ibat. Vel, quod vultum transfiguraret, ut non nosceretur, et sic iterum elaberetur de manibus eorum.
" Quemcumque osculatus fuero ipse est. "
Quia scivit quod osculum pacis ille qui venerat pacem facere, nulli negaret.
" Tenete eum, " sub signo pacis proditionem perficiens. Matth. VII, 15 : Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces,
" Et ducite caute, " ne de manibus vestris arte necromantica elabatur. Putabat eum missum quod in principe daemonum arte necromantica signa faceret, et sic aliquando hominibus illuderet : et hic miser cautela calliditatis adversum simplicem abutebatur veritatem.
Luc. XI, 15 : In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.
" Et cum venisset, "
Scilicet ad. eum prope, " statim, " impetu furoris exagitatus, " accedens ad eum, " sicut lupus ad agnum, " ait, " signum inconveniens hostibus demonstrans : " Ave, Rabbi. " Irridendo vocat eum magistrum, cujus abnegaverat disciplinam. Matth. XXVI, 49 : Ave, Rabbi. Luc. XXII, 47 : Appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. Chrysostomus. " Pa " pae ! quantam malitiam deliberat anima " proditoris ? Qualis est ista salutatio ini " qua, dolosa ? " II Reg. xx, 9 et 10, dixit Joab ad Amasam : Salve, mi frater. Et tenuit manu dextera mentum ejus, quasi osculans eum, et sinistra apprehendens pugionem, transfixit eum in latere, et mortuus est. Proverb. xxvii, 6 : Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.
Et hoc est : " Osculatus est eum. " Per pacis verbum faciens bellum, et per signum amicitiae proditionem perficiens. Et ideo Dominus dixit ei, Luc. xxii, 48 : Juda, osculo Filium hominis tradis. Ac si dicat : Inconveniens signum proditionis est osculum.
" At illi manus injecerunt in eum et tenuerunt eum. "
Hic incipit pars illa quae est de captivitate Domini.
Hic autem duo dicuntur : scilicet, violentia captivantium, et destitutio adjuvantium.
Dicit igitur : " At illi, " ministri sacerdotum missi cum Juda, " injecerunt manus " sacrilegas, " in eum, " omnium salvatorem et liberatorem. Isa. I, 15 : Manus vestrae sanguine plenae sunt.
" Ac tenuerunt eum " captivum, Hie- ronymus : " Ecce Joseph tentus et vin" ctus venditur a fratribus suis . "
" Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. "
Tangitur hic destitutio auxilii, quae tangitur in tribus : in repulsa descensionis, in concordia Propheticae enuntiationis, in fuga amici recedentis.
Dicit igitur : " Videns autem quidam, " scilicet Petrus, qui semper voluit pugnare et ulcisci pro Domino, " de circumstantibus, " ad defensionem, " educens gladium " materialem : quia duo gladii ibi fuerunt. Luc. XXII, 38 : Ecce duo gladii hic.
" Percussit servum summi sacerdotis, " qui forte aliis ministris captivitatis Domini praeerat : et vocabatur Malchus, hoc est, rex eorum.
" Et amputavit illi auriculam. " Quod dispensative factum est, ut dicit Hieronymus, quia praedicatio Petri auditum regni Dei abscidit a Judaeis : qui auditus per auriculam designatur. Isa. VI, 10: Aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, ei auribus suis audiat, ei corde suo intelligat. Auricula autem dicebatur, quae non nisi carnalia in lege audiebat. Psal. lvii, 5 : Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
" Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me.
Quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.
Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
Adolescens autem quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
At ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis. "
Tangit hic consonantiam Prophetiae ad auxilii destitutionem.
Et dicit duo : insultationem captivantium, et prophetiae consonantiam, ut sciatur quod non ex impotentia, sed ex dispensatione Dei fuit quod non se defendit.
Dicit igitur insultans eis : " Tamquam ad latronem, " armatum ad contrapugnandum, " existis, " missi a Pontificibus, " cum gladiis et lignis, " quae sunt arma impugnationis, " comprehendere me, " qui me non defendi. I Petr. ii, 23 : Cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste. L sa, LIV, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet,
" Quotidie eram apud vos, "
Scilicet in exterioribus actibus, " In templo docens. " Joan. xviii, 20 : Egosemper docui in synagoga, et in templo quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
" Et non me tenuistis, " quia non venerat hora passionis : et in hoc videre potestis, quia nec nunc facere potestis nisi quod Deus decrevit fieri. Act. IV, 27 et 28 : Convenerunt vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum,... facere quae manus sua et consilium suum decreverunt fieri.
Sed, supple, istud fit " ut impleantur Scripturae. " Et quod dicitur," ut, " quod videtur esse causale : quia cum causa sit quam de necessitate sequitur aliud, conjunctio hic retinet consecutionem, et amittit causalitatem.Hoc enim praedictum est in Scripturis, et sic impletio consecuta. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Unde, Joan. xviii, 11, dicit contrapugnanti Petro : Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? Matth. XXVI, 54 : Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri ?
" Tunc discipuli ejus, "
Qui defensionis auxilium ferre debuerant, " relicto eo, " ex timore, " fugerunt :" et sic auxiliantibus est destitutus. Job, XIX, 13 et 14 : Dereliquerant me propinqui mei, et qui me noverant, quasi alieni recesserunt a me. Hoc enim et ipse voluit ut infirmi salvarentur : quia dixit, Joan. xviii, 9 : Si me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit Jesus : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
" Adolesoensjiutem quidam, "
Quia ferventius, " sequebatur eum. " Et hic fuit, ut quidam dicunt, Jacobus : quidam autem dicunt quod fuit Joannes.
" Amictus sindone, " linea veste, quae innocentiam significat. I Reg. ii, 18, Samuel ministrabat in templo Domini amictus ephod lineo.
" Super nudo, " ita .quod nihil super corpus sub sindone habuit, quia forte in horto ubi captus fuit Dominus, tunica spoliatus fuit.
" Et illum, " qui etiam Dominum sequebatur, " tenuerunt, " captivum, hos est, tenere coeperunt. Sed hoc videtur esse contrarium ei quod statim dictum fuit, quod discipuli omnes, relicto eo, fugerunt 1. Et ad hoc dicendum est quod omnes quidem se retrorsum a Do- mino retraxerunt, sed tamen Petrus, et Joannes, et Jacobus, qui prae caeteris erant familiariores, de longe sequebantur : et sic a posterius iste tentus fuit.
" At ille, "
" Ut infirmus, " relicta sindone " in manibus tenentis se, " nudus profugit " ab hostibus. Et hoc significatum est, Genes. XXXIX, 12, ubi Joseph relicta lacinia in manu tenentis eum foeminae, fugit ut salvaretur. Cantic. v, 7 : Percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
" Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem. : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.
Hic incipit pars illa quae est de examinatione captivi Domini.
Habet autem quatuor particulas : in. quarum prima continetur coram quibus, et a quibus examinatio facta est : in secunda, dicitur qualiter Petrus a longe ex dilectione tepida Dominum est consecutus, ibi, v. 5 4 : " Petrus autem a longe secutus est eum, etc. " In tertia autem, qualiter Dominus per inquisitionem Pontificum est examinatus, ibi, v. 55 : " Summi vero sacerdotes, etc. " In quarta vero, describitur qualiter Dominus a Petro est negatus, ibi, v. 66 : v Et cum esset Petrus in atrio, etc. "
In prima duo dicuntur : scilicet, coram quo, et quibus testibus audientibus examinatus est Dominus.
Dicit igitur : " Et, " ministri sacerdotum capientes Jesum, " adduxerunt Jesum " captivum, " ad summum sacerdotem, " scilicet Annam, qui fuit so- cet Caiphae (qui duo a Romanis emerant summum sacerdotium) quia domus Annae primo occurrit in via eis qui. duxerunt eum ad Annam primum.
" Et convenerunt, "
Mala conventione in consensu malitiae. Psal. lxvii, 31 : Congregatio taurorum in vaccis populorum. Psal. II, 2 : Convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus,
" Omnes sacerdotes, " qui principes aliorum esse videbantur, " et Scribae, " in quibus erat scientia litteraturae, " et seniores, " habentes astutiam longae experientiae, ut nullus deesset qui in Dominum non proferret malitiam. Is a. III, 8 : Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus,
" Petros autem a longe secutus est cum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. "
Secundum est, in quo qualiter aliis diutius secutus est Petrus determinatur.
Tanguntur autem tria : scilicet Petri insecutio, terminus insecutionis, et Petri figuralis et significativa dispositio.
Dicit igitur : " Petrus autem, " prae caeteris praesumens : nunc " a longe., " quia cordis timore jam incepit alienari, " secutus est eum. " Psal. XXXVII, 12 et 13 : Qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quaerebant animam ineam. cc Secutus tamen est, " et hoc fuit amoris : quia quem dilexerat liberum, etiam captivum relinquere nolebat. Ad Philip. III, 12.: Sequor si quomodo
comprehendam, in quo ei comprehensus sum. In aliquo vel in modico voluit verificare quod dixerat : Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire .''
" Usque in atrium summi sacerdotis. "
Terminus est insecutionis, quia ibi negavit Christum : et sic Christus auxilio ipsius est destitutus. Atrium autem hoc per modum curiae dispositum fuit, et domum summi sacerdotis circumcinxit : in quo Petrus cum ministris remansit, qui Dominum captivum adduxerant. Sed ipse Dominus Jesus a ministris traditus manibus sacerdotum, ductus est in domum in superius coenaculum, in quo clausus examinatus fuit : et ideo dicit quod a longe Petrus secutus fuit. Psal. XXXVII, 1.2 et 13 : Qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Job, XXXVI, 25 : Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
" Et sedebat, "
Lassus labore et vigiliis noctis, et ex tristitia cordis, " cum ministris " qui captivum adduxerant Dominum : ut societate illorum dissimularet quod discipulus Christi non putaretur. Jam enim de discipulatu Christi coepit verecundari et timere : non attendens ad hoc quod Christus dixerat, Matth. x, 32 : Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est . Luc. XII, 4 : Ne terreamini ab his citii occidunt corpus et post haec non habent amplius quid faciant.
" Et calefaciebat se, " destitutus fervore pristinae devotionis. Matth. XXIV,
12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
" Ad ignem, " in atrio, juxta quem ministri propter frigus noctis se calefaciebant : et sicut dicitur in aliis Evangelistis, Joan. xviii, 18 : Stabant servi et ministri ad prunas, etc. : prunae erant effusae et accensae in atrio. Quae dispositio Petri figuralis fuit, quia jam refriguit a devotionis et charitatis fervore, ut dicit beatus Bernardus, " magis algens mente quam corpore. " "Ignis au-" tem qui in domibus et atriis summorum " Pontificum numquam exstinguitur (ut " dicit Hieronymus) est ignis irae in " Christum et discipulos ejus, et ignis " cupiditatis in acceptione munerum ad " justitiae subversionem, et ignis carna-" lis concupiscentiae in consumptionem " castitatis. " De primo dicitur In Psalmo lvii, 9 : Supercecidit ignis, et non viderunt solem, hoc est, lucem rationis ad recta judicia. De secundo dicitur, Job, xv, 34 : Ignis devorabit tabernaculum eorum qui munera libenter accipiunt. Michaeae, VI, 10 : Adhuc ignis in domo impii thesauri impietatis. Quia cum etiam a Domino nihil aliud accipere possent, ne omnino vacuis manibus Dominum condemnarent, vestimenta sua sibi diviserunt. De tertio dicitur, Job, XXXI, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Haec est olla succensa a facie et a facie Aquilonis, qui malo igne numquam destituitur . Iste est Ignis alienus, quem pessimi sacerdotes offerunt in conspectu Domini .
" Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. "
Secunda pars hic incipit de examinatione Domini.
Habet autem tres paragraphos : in quorum primo studium et diligentia malignitatis describitur accusatorum : in secundo, ostenditur inconvenientia testimoniorum : in tertio, instantia Pontificis ad confessionem Christi, In qua si praejudicaret condemnaretur.
In primo Importatur accusantium auctoritas, generalitas, studium, malignitas, et super omnia vincens veritas.
Dicit igitur : " Summi vero sacerdotes, " in quibus erat potestatis publicae auctoritas : hi sunt sacerdotes de quibus dicitur, II Machab. IV, 14, quod sacerdotes non erant occupati circa templum et altare, sed festinabant participes fieri palestrae et praebitionis ejus injustae.
" Et omne concilium, " in quo notatur generalitas. Joan. XI, 47 : Collegerunt Pontifices et Pharisaei concilium. Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea, et in caetu illorum non sit gloria mea. Eccli, XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium.
" Quaerebant. " Ecce studium. Jerem. IX, 5 : Ut inique agerent, laboraverunt.
" Adversus Jesum. " Ecce malignitas. Psal. II, 2 : Adversus Dominum, ei adversus Christum ejus.
" Testimonium, " quo convinoerent ad mortis condemnationem coram praetorio Pilati. Exod. xx, 16 : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
" Ut eum morti traderent, " qui nec verbera promeruit. Sicut Jezabel contra Naboth innocentem quaesivit falsum testimonium . Sicut iniqui senes contra Susannam tulerunt falsum testimonium . Sicut iniqua et lasciva mulier contra Joseph falsum dixit testimonium Matth.
XXVI, 59 : Principes sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum, testimonium contra Jesum.
" Nec inveniebant. " Ecce super omnia vincens veritas : tam clarae enim erat doctrinae et vitae, quod etiam a fingentibus nihil poterat contra eum inveniri. Job. VI, 30 : Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. In apocrypho, scilicet in III Esdrae IV, 38 : Veritas manet et invalescit in aeternum et vivit et obtinet in saecula saeculorum.
" Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. "
Ostendit inconvenientiam testimoniorum.
Dicit autem duo : scilicet, generaliter inconvenientia, et specialiter ea quae a quibusdam erant conficta.
Generaliter loquens dicit : " Multi enim. " Eccle. I, 15 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
" Testimonium, falsum dicebant, " quod testificari non poterat nisi per falsos testes. Proverb. XIX, 9 : Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
" Adversus eum, " scilicet Christum veritatem. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita,
" Ei convenientia testimonia, " contra ipsam veritatem dicta, " non erant. " Testes enim rogati, jurati, volentes, et scientes, deponere debent. Isti autem ingesserunt se nullo rogante, nec jurati fuerunt, nec volentes, sed coacti et inducti, nec sciverunt quod dixerunt, quia falsum nescitur. Isa. lvii, 4 : Super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? numquid, non vos, filii scelesti, semen mendax.
" Et convenientia testimonia nonerant. " Hieronymus in glossa : " Quia " quod variatur, incertum est: et quod vati rium est, verum esse non potest. " Psal. XI, 3 : In corde et corde locuti sunt.
" Et quidam surgentes, falsum testi monium ferebant adversus eum, dicentes :
Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manufactum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo..
Et non erat conveniens testimonium illorum. "
" Et quidam surgentes. " Hi specialiter prae aliis fingere et mentiri consueverunt.
Dicuntur autem hic quatuor : excipiuntur enim isti in malitia, et de falsitate et mendacio commendantur inter suos, et modus asertionis eorum inducitur, et testimonium quod dixerunt inconveniens in medium producitur.
Dicit ergo: " Et quidam, " specialis malitiae, " surgentes, " quos furor ad surgendum incitavit, ita quod sedendo dicere non poterant, " falsum testimonium ferebant, " quod judicio etiam inimicorum falsum fuit, Isa. xxviii, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, ei mendacio protecti sumus.
" Adversus eum, " qui simplex veritas fuit. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.
Dicentes :
" Quoniam nos audivimus, etc. "
Ecce modos assertionis.
" Quoniam nos audivimus eum dicentem. " In contrarium dicunt Samaritani, Joan. IV, 42 : Ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
" Ego dissolvam, " Joan. II, 19 , " templum, hoc manu factum. "
Hoc addiderunt, et alia mutaverunt. Dixit enim Dominus : Solvite templum hoc, etc.
" Et per triduum aedificabo aliud, " licet mentiti sint, quia non dixit de alio, sed de eodem, " non manu factum. " Hoc addiderunt: " aedificabo : " ad idem etiam intellectum non retulerunt, quia dicitur, Joan. ii, 21, quod dicebat de templo corporis sui: et ipsi intellexerunt quod de templo materiali loqueretur, de quo dixit, Matth. XXIV, 2 : Non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur.