13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Clara patris nostri
celebremus festa Piati,
Quae resonant toto
populis insignia mundo.
2. Regia coelestis
exsultans perstrepet omnis,
Ad superos sanctum
digne migrasse Piatum.
3. Est igitur dignum,
nos exorare Piatum,
Ut faciat Domino
condignos esse superno.
4. Ergo preces coelo
praesentans, martyr, in alto
Fac, ut in aeternum
valeamus vivere tecum.
5. Jam Domino vivens
et summa pace quiescens,
Ora pro famulis,
sancte Piate, tuis.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Insignis Beneventana
tellure Piatus
Claris effulsit
mundo natalibus ortus.
2. Felices sanctum
patres genuere Piatum,
Qui Christum corde
toto dilexit habere.
3. Crevit adolescens,
pueriles vicit et annos,
Moribus eximiis
totum se rite perornans.
Responsoria.
1. In tellure Beneventi
claris ortus patribus,
Insignis mundo Piatus
sacris fulsit moribus,
V. Mox puer Christum sequendo
admiraudis nisibus.
2. Post adultus vilipendit
vanam mundi gloriam,
De suis nihil reservans
praeter vestem simplicem
V. Et, quaecunque possidebat,
dans fomentis pauperum.
3. Romam pergit jam vir exstans
illic et conjungitur
Dionysio suisque
sanctis consodalibus
V. Et nitentium virorum
lumen auget additus.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Caesar ut audivit
populos divina docere,
Praecepit gladio
caput ejus ut amputaretur.
Responsoria.
1. His profectis praedicare
Christum genti Gallicae
Tornacum Piatus urbem
se direxit inclitus,
V. Cum Parisius beatus
iret Dionysius.
2. Ergo diffundendo late
sancta verbi semina
Christo convertit virorum
ter decena milia
V. Praeter parvos et secundi
sexus turbam maximam.
3. Gemmis inter haec corruscans
virtutum miraculis,
Edomabat parcitate
dura vires corporis.
V. Ut frangendo roboratus
hosti non succumberet,
Quem misellis incumbantem
debellare venerat.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Martyris ad sancti
veniunt quicunque sepul-
chrum,
Ipsius meritis
toto a languore levantur.
2. O martyr Domini
Christi, verande Piate,
Sis nobis clemens,
quamvisnon corporepraesens.
Responsoria.
1. At Caesar Maximianus,
virulentis auribus
Ut famam sancti Piati
hausit de magnalibus,
V. Comprehendi jussit eum
ad necandum protinus,
Si non vellet idolorum
applicari cultibus.
2. Ille militare promptus
atque vinci nescius,
Nexus vicit, flagra vicit,
vicit omnes impetus,
V. Decollatus namque tandem,
laeto coetu martyrum
Palmam gessit laureatus
ad coeli palatium.
3. Dumque gleba conderetur
pretiosi martyris,
Fusus est odor superni
circum crura nectaris,
V. Ne quid mundus haesitaret
de salute spiritus,
Cujus carni comprobaret
deserviri coelatus.