Convertantur. Supra Psalmista prosecutus est de judicio dei quantum ad suos adversarios: hic prosequitur quantum ad totum humanum genus, et quantum ad mala quae ubique per peccatores aguntur: et circa hoc duo facit. Primo per modum orationis praenuntiat dei judicium contra malos. Secundo ponit malorum progressum. Ut quid domine etc.. Circa primum duo facit. Primo praenuntiat peccatorum poenam secundo exposcit divinum judicium puniens, ibi, exurge domine. Circa primum tria facit. Primo praenuntiat optandam poenam. Secundo ponit causam poenae ex parte peccatorum, ibi, omnes gentes. Tertio ex parte justorum, quoniam non in finem. Dicit ergo, convertantur. Haec petitio dupliciter potest intelligi. Uno modo de punitione malorum in praesenti per mortem. Alio modo in futuro per poenam aeternam. Et dicit, convertantur peccatores, idest puniantur. Sed numquid hoc est petendum? dicendum est, quod propheta dicit hoc per modum praenuntiationis, et non petitionis, vel conformando se divinae voluntati: Ps. 62: introibunt in inferiora terrae. Isa. 14: verumtamen in infernum detraheris, idest profundum laci. Vel per infernum intelligitur obstinatio mentis in peccato etc.. Etiam vivus in inferno convertitur peccator, quando innititur in obstinationem: Rom. 1: tradidit deos in reprobum sensum; quasi dicat: in hac vita dejiciantur. Est ergo poena conversio in infernum, ut dictum est. Causa poenae est oblivio dei: qui enim recedit ab uno termino, disponit se ad tendendum in alium. Duo termini hominis sunt dei fruitio: et Gehenna: et hoc est quod dicit, convertantur etc. Scilicet illi peccatores qui obliviscuntur dei mandatorum et beneficiorum ejus. Ps. 77: obliti sunt beneficiorum et mirabilium ejus quae ostendit eis: Deut. 32: deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui. Ex parte justorum est alia causa, quae petit vindictam de peccatoribus.
Sunt autem in justis duo quae exigunt vindictam: scilicet abjectio temporalis, et virtus spiritualis. Quantum ad primum dicit: quoniam non in finem oblivio erit pauperis. Res viles habentur despectui, sermo traditur oblivioni; sed non sic traduntur oblivioni justi apud deum: jac. 2: deus elegit pauperes divites in fide, heredes regni quod repromisit deus diligentibus se.
Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ergo licet hic videantur oblivioni traditi, hoc tamen non est in finem, scilicet finaliter: isa. 54: punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Et sequitur: et in misericordia sempiterna misertus sum tui.
Quando enim recordabitur, tunc puniet opprimentes: Ps. 76: non obliviscetur misereri deus, neque continebit in ira sua misericordias suas. Quantum ad secundum, patientia pauperum etc.. Vel expectatio secundum Hieronymum. Cum enim hic sustineant oppressionem patienter et paupertatem, ex patientia merentur vindictam: nec expectatio peribit in finem, quia consequentur bonum quod expectant. Aliter et in finem, qui scilicet est vita aeterna. Sed numquid patientia est in patria? dicendum, quod non secundum essentiam, sed secundum fructum: secus de caritate et justitia, quae erunt etiam secundum essentiam. Consequenter cum dicit, exurge, praenuntiat divinum judicium: et circa hoc tria facit. Primo excitat judicem. Secundo implorat judicium.
Tertio ostendit judicii fructus. Dicit quod non est oblitus in finem pauperum: unde ipse quasi unus de pauperibus dicit, rogo ut non differas usque in finem praemiare; sed exurge. Et circa hoc tria facit.
Primo repudiat pravum sive humanum judicium.
Homo enim humanitus absque ratione opprimens non confortetur, idest non valeat facere quod vult: Prov. 29: cum impii sument principatum, gemet populus. Secundo exposcit judicium alterius: judicentur gentes, non secundum voluntatem humanam, sed in conspectu tuo, scilicet tuo judicio, quasi, appello ad te. Act. 25: ante tribunal caesaris sto, ibi oportet me judicari. Ps. 23: judica me domine quoniam etc.. Tertio petit adjutorem: constitue legislatorem, scilicet filium tuum: isa. 23: dominus legifer noster.
Vel aliter constitue legislatorem, idest punitorem secundum legem tuam; secundum enim legem poena infertur. Hieronymus habet: pone eis terrorem; alia translatio: mitte eis amaritudinem. Glossa: non confortetur homo, idest Antichristus: judicentur, idest puniantur. Fructus judicii, quia recognoscunt se esse homines: sciant gentes quoniam homines sunt, fragiles, peccatores et mortales. Isa. 28: vexatio dat intellectum. Sic Alexander quando fuit percussus, recognovit se non filium jovis, sed mortalem, ut ipse ait suis militibus.