Nec obstat quod per totum corpus animal sentit sensu tactus: quia sicut alii sensus fiunt per medium extrinsecum, ita tactus et gustus per medium intrinsecum, quod est caro. Et sicut visivum principium non est in superficie oculi, sed intrinsecus; ita etiam principium tactivum est intrinsecus circa Cor. Cuius signum est quod laesio, si accidat in locis circa cor, est maxime dolorosa.