Hic ponit processum impiorum. Et primo ponit causam nequitiae eorum. Secundo describit nequitiam, ibi, cujus maledictione etc.. Tertio contra eam implorat divinum auxilium, ibi, exurge domine deus. Causa nequitiae est duplex: scilicet permissiva et inductiva. Secunda, ibi, quoniam laudatur peccator. Circa primum tria facit. Primo ponit divinam dissimulationem, quae videtur causa male agendi malis. Eccl. 8: quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore filii hominum perpetrant mala; unde subdit: ut quid domine recessisti longe a nobis? inquantum non punis affligentes nos, et in hoc videris nos despicere, in opportunitatibus, idest tempore in quo deberes ferre auxilium. Vel in opportunitatibus, idest opportune hoc facis: quia sancti inde proficiunt ad meritum vitae aeternae. Secundo ponit dissimulationis effectum, dum superbit impius.
Et ponit duplicem effectum in malis. Superbiam, eo quod non statim puniuntur a deo; et ideo dicit: superbit impius, in potestatibus, incenditur pauper, idest affligitur. Vel incenditur spiritualiter ex consideratione superbiae impiorum et eorum peccatis: Psal. 68: zelus domus tuae comedit me. Tertius effectus est, quia comprehenduntur in consiliis quibus cogitant, quia consilia eorum finaliter destruent eos: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.