Quia uno modo secundum quod positionem significat, ideo consequenter philosophus prosequitur de nomine dispositionis; et ponit rationem communem huius nominis dispositio, dicens, quod dispositio nihil est aliud quam ordo partium in habente partes. Ponit autem modos quibus dicitur dispositio: qui sunt tres.
Quorum primus est secundum ordinem partium in loco. Et sic dispositio sive situs est quoddam praedicamentum.
Secundus modus est, prout ordo partium attenditur secundum potentiam sive virtutem; et sic dispositio ponitur in prima specie qualitatis. Dicitur enim aliquid hoc modo esse dispositum, utputa secundum sanitatem vel aegritudinem, ex eo quod partes eius habent ordinem in virtute activa vel passiva.
Tertius modus est, prout ordo partium attenditur secundum speciem et figuram totius; et sic dispositio sive situs ponitur differentia in genere quantitatis.
Dicitur enim quod quantitas alia est habens positionem, ut linea, superficies, corpus et locus; alia non habens, ut numerus et tempus.
Ostendit etiam quod hoc nomen dispositio, ordinem significet. Significat enim positionem, sicut ipsa nominis impositio demonstrat: de ratione autem positionis est ordo.
Habitus vero hic prosequitur de nomine habitus; et primo distinguit ipsum nomen habitus.
Secundo quaedam nomina quae habent propinquam considerationem ad hoc nomen, ibi, passio dicitur.
Ponit ergo primo duos modos, quibus hoc nomen dicitur. Quorum primus est aliquid medium inter habentem et habitum.
Habere enim, licet non sit actio, significat tamen per modum actionis. Et ideo inter habentem et habitum intelligitur habitus esse medius, et quasi actio quaedam; sicut calefactio intelligitur esse media inter calefactum et calefaciens; sive illud medium accipiatur ut actus, sicut quando calefactio accipitur active; sive ut motus, sicut quando calefactio accipitur passive.
Quando enim hoc facit, et illud fit, est media factio. In Graeco habetur poiesis, quod factionem significat. Et siquidem ulterius procedatur ab agente in patiens, est medium factio activa, quae est actus facientis.
Si vero procedatur a facto in facientem, sic est medium factio passiva, quae est motus facti. Ita etiam inter hominem habentem vestem, et vestem habitam, est medius habitus; quia si consideretur procedendo ab homine ad vestem, erit ut actio, prout significatur in hoc quod dicitur habere: si vero e converso, erit ut passio motus, prout significatur in hoc quod dicitur haberi.
Quamvis autem habitus intelligatur esse medius inter hominem et vestem, inquantum habet eam; tamen manifestum est, quod non contingit inter ipsum habitum et habentem esse aliud medium, quasi adhuc sit alius habitus medius inter habentem et ipsum medium habitum. Sic enim procederetur in infinitum, si dicatur quod convenit habere habitum habiti, idest rei habitae. Homo enim habet rem habitam, idest vestem. Sed illum habitum rei habitae non habet homo, alio medio habitu, sicut homo faciens facit factum factione media; sed ipsam mediam factionem non facit aliqua alia factione media. Et propter hoc etiam relationes, quibus subiectum refertur ad aliud, non referuntur ad subiectum aliqua alia relatione media, nec etiam ad oppositum; sicut paternitas neque ad patrem neque ad filium refertur aliqua alia relatione media: et si aliquae relationes mediae dicantur, sunt rationis tantum, et non rei. Habitus autem sic acceptus est unum praedicamentum.
Secundo modo dicitur habitus dispositio, secundum quam aliquid disponitur bene et male; sicut sanitate aliquid disponitur bene, aegritudine male. Utroque autem, scilicet aegritudine et sanitate, aliquid disponitur bene vel male dupliciter; scilicet aut secundum se aut per respectum ad aliquid. Sicut sanum est quod est bene dispositum secundum se; robustum autem quod est bene dispositum ad aliquid agendum.
Et ideo sanitas est habitus quidam, quia est talis dispositio qualis dicta est.
Et non solum habitus dicitur dispositio totius, sed etiam dispositio partis, quae est pars dispositionis totius; sicuti bonae dispositiones partium animalis, sunt partes bonae habitudinis in toto animali. Et virtutes etiam partium animae, sunt quidam habitus; sicut temperantia concupiscibilis, et fortitudo irascibilis, et prudentia rationalis.
Deinde cum dicit passio dicitur hic prosequitur de illis quae consequuntur ad habitum; et primo de his quae se habent ad ipsum per modum oppositionis. Secundo de eo quod se habet ad ipsum per modum effectus, scilicet de habere, quod ab habitu denominatur, ibi, habere multipliciter dicitur.
Habitui autem opponitur aliquid, scilicet passio, sicut imperfectum perfecto. Privatio autem oppositione directa. Unde primo determinat de passione. Secundo de privatione, ibi, privatio dicitur.
Ponit ergo primo, quatuor modos, quibus passio dicitur. Uno modo dicitur qualitas, secundum quam fit alteratio, sicut album et nigrum et huiusmodi. Et haec est tertia species qualitatis. Probatum enim est in septimo physicorum, quod in sola tertia specie qualitatis potest esse alteratio.
Secundus modus est, secundum quod huiusmodi actiones qualitatis et alterationis, quae fiunt secundum eas, dicuntur passiones; et sic passio est unum praedicamentum, ut calefieri et infrigidari et huiusmodi.
Tertio modo dicuntur passiones, non quaelibet alterationes, sed quae sunt nocivae, et ad malum terminatae, et quae sunt lamentabiles, sive tristes: non enim dicitur aliquid pati secundum hunc modum quod sanatur, sed quod infirmatur; vel etiam cuicumque aliquod nocumentum accidit: et hoc rationabiliter. Patiens enim per actionem agentis sibi contrarii, trahitur a sua dispositione naturali in dispositionem similem agenti. Et ideo magis proprie dicitur pati, cum subtrahitur aliquid de eo quod sibi congruebat, et dum agitur in ipso contraria dispositio, quam quando fit e contrario. Tunc enim magis dicitur perfici.
Et quia illa, quae sunt modica, quasi nulla reputantur, ideo quarto modo dicuntur passiones, non quaecumque nocivae alterationes, sed quae habent magnitudinem nocumenti, sicut magnae calamitates et magnae tristitiae. Quia etiam excedens laetitia fit nociva, cum quandocumque propter excessum laetitiae aliqui mortui sint et infirmati; et similiter superabundantia prosperitatis in nocumentum vertitur his qui ea bene uti nesciunt: ideo alia litera habet magnitudines lamentationum et exultationum passiones dicuntur. Cui concordat alia litera, quae dicit magnitudines dolorum et prosperorum.
Sciendum est autem, quod quia haec tria, scilicet dispositio, habitus, et passio, non significant genus praedicamenti, nisi secundum unum modum significationis, ut ex praehabitis patet, ideo non posuit ea cum aliis partibus entis, scilicet quantitate, qualitate et ad aliquid. In illis enim vel omnes vel plures modi ad genera praedicamenti, significata per illa nomina, pertinebant.
Privatio dicitur hic distinguit modos, quibus dicitur privatio; et quia privatio includit in sua ratione negationem et aptitudinem subiecti, ideo primo distinguit modos privationis ex parte aptitudinis. Secundo ex parte negationis, ibi, et quoties.
Et circa primum ponit quatuor modos.
Primus modus est, secundum quod aptitudo consideratur ex parte rei privatae, non ex parte subiecti. Dicitur enim hoc modo privatio, quando ab aliquo non habetur id quod natum est haberi, licet hoc quod ipso caret non sit natum habere; sicut planta dicitur privari oculis, quia oculi nati sunt haberi, licet non a planta. In his vero, quae a nullo nata sunt haberi, non potest dici aliquid privari, sicut oculus visu penetrante per corpora opaca.
Secundus modus attenditur secundum aptitudinem subiecti. Hoc enim modo dicitur privari hoc solum quod natum est illud habere, aut secundum se, aut secundum genus suum: secundum se, sicut homo caecus dicitur privari visu, quem natus est habere secundum se. Talpa autem dicitur privari visu, non quia ipsa secundum se sit nata habere visum; sed quia genus eius, scilicet animal, natum est habere visum. Multa enim sunt a quibus aliquid non impeditur ratione generis, sed ratione differentiae; sicut homo non impeditur quin habeat alas ratione generis, sed ratione differentiae.
Tertius modus attenditur ex parte circumstantiarum. Unde hoc modo dicitur aliquid privari aliquo, si non habet ipsum habitum cum natum sit habere.
Sicut caecitas, quae est quaedam privatio, et tamen animal non dicitur caecum secundum omnem aetatem, sed solum si non habeat visum in illa aetate in qua natum est habere; unde canis non dicitur caecus ante nonum diem. Et sicut est de hac circumstantia quando, ita est et de aliis circumstantiis, scilicet in quo, ut in loco; sicut nox dicitur privatio lucis in loco ubi nata est esse lux, non in cavernis, ad quas lumen solis pervenire non potest; et secundum quid, sicut homo non dicitur edentulus, si non habet dentes in manu; sed si non habet secundum illam partem, secundum quam natus est habere; et ad quod, sicut homo non dicitur parvus, vel deficientis staturae si non est magnus respectu montis, vel respectu cuiuscumque alterius rei, ad cuius comparationem non est natus habere magnitudinem: et sic homo non dicitur tardus esse motu, si non currat ita velociter sicut lepus vel ventus; vel ignorans, si non intelligit sicut deus.
Quartus modus est secundum quod ablatio cuiuslibet rei per violentiam, dicitur privatio. Violentum enim est contra impetum naturalem, ut habitum est supra.
Et ita ablatio per violentiam est respectu eius quod quis natus est habere.
Deinde cum dicit et quoties distinguit modos privationis ex parte negationis.
Graeci enim utuntur hac praepositione a in compositionibus ad designandas negationes et privationes, sicut nos utimur hac praepositione in. Dicit ergo quod quoties dicuntur negationes designatae ab hac praepositione a posita in principio dictionis per compositionem, toties dicuntur etiam privationes. Dicitur enim inaequale uno modo, quod non habet aequalitatem, si aptum natum est habere; et invisibile, quod non habet colorem; et sine pede, quod non habet pedes.
Secundo modo dicuntur huiusmodi negationes non per hoc quod est omnino non habere; sed per hoc quod est prave vel turpiter habere; sicut dicitur non habere colorem, quia habet malum colorem vel turpem; et non habere pedes, quia habet parvos vel turpes.
Tertio modo significatur aliquid privative vel negative ex hoc, quod est parum habere; sicut dicitur in Graeco apirenon, idest non ignitum, ubi est modicum de igne: et hic modus quodammodo continetur sub secundo, quia parum habere est quodammodo prave et turpiter habere.
Quarto modo dicitur aliquid privative vel negative, ex eo quod non est facile, vel non bene; sicut aliquid dicitur insecabile, non solum quia non secatur, sed quia non facile, aut non bene.
Quinto modo dicitur aliquid negative vel privative, ex eo quod est omnino non habere. Unde monoculus non dicitur caecus, sed ille qui in ambobus oculis caret visu.
Ex hoc inducit quoddam corollarium; scilicet quod inter bonum et malum, iustum et iniustum, est aliquid medium. Non enim ex quocumque defectu bonitatis efficitur aliquis malus, sicut stoici dicebant ponentes omnia peccata esse paria; sed quando multum a virtute recedit, et in contrarium habitum inducitur.
Unde in secundo ethicorum dicitur: ex eo quod homo recedit parum a medio virtutis, non vituperatur.
Deinde cum dicit habere multipliciter hic ponit quatuor modos eius, quod est habere: quorum primus est, secundum quod habere aliquid est ducere illud secundum suam naturam in rebus naturalibus, aut secundum suum impetum in rebus voluntariis.
Et hoc modo febris dicitur habere hominem, quia homo traducitur a naturali dispositione in dispositionem febrilem. Et hoc modo habent tyranni civitates, quia secundum voluntatem et impetum tyrannorum res civitatum aguntur. Et hoc etiam modo induti dicuntur habere vestimentum, quia vestimentum coaptatur induto ut accipiat figuram eius. Et ad hunc modum reducitur etiam habere possessionem, quia homo re possessa utitur secundum suam voluntatem.
Secundus modus est, prout illud, in quo existit aliquid ut in proprio susceptibili, dicitur habere illud; sicut aes habet speciem statuae, et corpus habet infirmitatem.
Et sub hoc modo comprehenditur habere scientiam, quantitatem, et quodcumque accidens, vel quamcumque formam.
Tertius modus est, secundum quod continens dicitur habere contentum, et contentum haberi a continente; sicut dicimus quod lagena habet humidum, idest humorem aliquem, ut aquam vel vinum; et quod civitas habet homines, et navis nautas. Et secundum hunc modum etiam dicitur quod totum habet partes.
Totum enim continet partem, sicut et locus locatum. In hoc enim differt locus a toto, quia locus est divisus a locato, non autem totum a partibus. Unde locatum est sicut pars divisa, ut habetur in quarto physicorum.
Quartus modus est secundum quod aliquid dicitur habere alterum, ex eo, quod prohibet ipsum operari vel moveri secundum suum impetum; sicut columnae dicuntur habere corpora ponderosa imposita super eas, quia prohibent ea descendere deorsum secundum inclinationem.
Et hoc etiam modo poetae dixerunt quod Atlas habet caelum. Fingunt enim poetae quod Atlas est quidam gigas qui sustinet caelum ne cadat super terram. Quod etiam quidam naturales dicunt, qui ponebant quod caelum quandoque corrumpetur et resolutum cadet super terram. Quod patet praecipue ex opinione empedoclis, qui posuit mundum infinities corrumpi et infinities generari. Habuit autem poetica fictio ex veritate originem. Atlas quidem magnus astrologus, subtiliter motus caelestium corporum perscrutatus est, ex quo fictio processit quod ipse caelum sustineret.
Differt autem hic modus a primo.
Nam in primo habens, habitum cogebat sequi secundum suum impetum, et sic erat causa motus violenti. Hic autem habens, prohibet habitum moveri motu naturali, unde est causa quietis violentae. Ad hunc autem modum reducitur tertius modus quo continens dicitur habere contenta; ea ratione quia aliter contenta suo proprio impetu singula separarentur abinvicem, nisi continens prohiberet; sicut patet in lagena continente aquam, quae prohibet partes abinvicem separari.
Dicit autem in fine, quod esse in aliquo similiter dicitur sicut et habere; et modi essendi in aliquo consequuntur ad modos habendi. Octo autem modi essendi in aliquo in quarto physicorum positi sunt: quorum duo, scilicet secundum quod totum integrale est in partibus et e converso: duo etiam, scilicet secundum quod totum universale est in partibus, et e converso, et alius modus secundum quod locatum est in loco, consequuntur ad tertium modum habendi, secundum quod totum habet partes, et locus locatum. Modus autem secundum quod aliquid dicitur esse in aliquo, ut in efficiente vel movente, sicut quae sunt regni in rege, consequitur primum modum habendi hic positum. Modus autem essendi in, secundum quod forma est in materia, reducitur ad secundum modum habendi hic positum. Modus autem quo aliquid est in fine, reducitur ad modum habendi quartum hic positum; vel etiam ad primum, quia secundum finem moventur et quiescunt ea quae sunt ad finem.