Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est, quod sequitur :
" Ille autem, " Dominus Jesus, " tacebat. " Ezechiel. III, 26 : Eris mutus, nec quasi vir objurgans : quia domus exasperans est,
" Et nihil respondit. "
" Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Chri stus, Filius Dei benedicti ? "
Secunda provocatio est quae, sicut dicitur, Matth. XXVI, 63, cum adjuratione fuit,
" Summus sacerdos interrogabat eum. " Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Taciturnitas autem Christi non fuit ex hoc quod veritatem confiteri non auderet, sed ut ex humilitate locum iniquitatis irae daret. Ad Romam xiii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae.
Tacuit etiam ne ad deteriora provocaret : quia sicut canis provocatur verbo, ita illi faciebant, Isai lvi, 11 : Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Tacuit quia tales indignos sua res pensione judicabat, Proverb. XXVI, 4 : Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
" Et dixit ei, ii Domino summus sacerdos : " Tu es, " hoc est. Tu ne es " Christus " Messias, " Filius, " naturalis et non adoptionis, " Dei benedicti ? " a quo descendit omnis benedictio spiritualis et temporalis. Matth. XXVI, 63 : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Luc. XXII, 66 : Si tu es Christus, dic nobis. Joan. x, 24 : Si tu es Christus, die nobis palam. Et praemiserunt : Quousque animam nostram tollis ?
" Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus coeli. "
Hic ponitur confessio veritatis.
Et tanguntur duo : scilicet, veritatis confessio, et majestatis professio et comminatio.
Dicit igitur : " Ego sum. " Matth. XXVI, 64 : Tu dixisti. Quod, sicut dicit Hieronymus idem est : et est sensus, Ego sum Filius Dei benedicti, sicut tu dixisti. Joan. xviii, 31 : Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati,
" Et videbitis. " Professio est majestatis. " Videbitis, " oculis corporeis, " Filium hominis, " In forma humanitatis in judicio, " a dextris, " hoc est, in aequalitate Patris sedentem ut judicem, " virtutis, " hoc est, majestatis " Dei " Patris. Joan. v, 22 et 23 : Omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Pa-trem. Apocal. I, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Joan. XIX, 37 : Videbunt in quem transfixerunt.
" Et venientem, " ad judicium, acum nubibus coeli. " Nubes autem illa densatum et conculcatum lumen est, resplendens a corpore Christi et corporibus Sanctorum. Daniel. vii, 13 et 14 : Cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum : et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Apocal. I, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, ei qui eum pupugerunt. Act. I, 14 : Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum.
"Summus autem sacerdos scindens vestimenta, sua, ait : Quid adhuc desideramus testes?
Audistis blasphemiam : quid vobis videtur? Qui omnes condemnarent eum esse reum mortis. "
Hic tangitur indignatio contra veritatis confessionem. Amos. v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
Dicuntur autem hic duo : scilicet, condemnatio ad mortem, et Illusio propter hoc quod dixit veritatem.
In priori horum quatuor dicuntur : signum indignationis, conclamatio convictionis, inquisitio consensus, et condemnatio communis ad mortis reatum.
Dicit igitur : " Summus autem sacerdos, " qui prae caeteris Instabat ad Christi mortem, " scindens vestimenta, " quasi ex indignatione auditus blasphemiae.. Act. VII, 57 : Exclamantes voce magna, continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Mos enim fuit antiquorum scindere vestem, quando aliquid molestum, maxime contra Deum audiebatur. Unde Paulus et Barnabas cum Lycaoniae pro diis venerarentur, sciderunt vestimenta sua . Haec autem vestis scissura, divisionem potestatis sacerdotii Judaici significabat : sicut, I Reg. xv, 28, cum scinderetur vestis Samuelis, dixit Samuel : Scidit Dominus regnum Israel a te. Milites autem gentiles non sciderunt tunicam Domini , quia potestas ecclesiastica in aeternum integra remanebit.
" Ait : Quid, " hoc est, ad quid, " adhuc desideramus testes, " qui deponant contra Christum ?
" Audistis blasphemiam, "
Quam ipse contra se sibi praejudicans in judicio protulit. Matth. XXVI, 65 : Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam,
" Quid vobis " nunc secundum legem de hoc " videtur?" Quaerit sententiam ab his qui se ultro obtulerunt ad falsum testimonium dicendo contra veritatis confessorem.
" Qui omnes, " sitientes sanguinem ipsius, " condemnaverunt eum, " per legem male intellectam, " esse reum mortis. " Levit. XXIV, 16 : Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Sed haec sententia contra eos est, quoniam ipsi blasphemantes hoc quod erat virtutis Dei, Beelzebub attribuerunt : et ideo in Spiritum sanctum blasphemaverunt : et ideo irremissibile est peccatum eorum. Matth. XII , 31 : Spiritus blasphemia non remittetur. Ibidem, v, 32 : Qui dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro .
" Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei : Pro- phetiza : et ministri alapis eum caedebant. "
Secundum est de illusione Christi quam sibi intulerunt propter auditam blasphemiam.
Dicuntur autem hic quinque quae patent in littera.
" Et coeperunt quidam, " exceptae malitiae, " conspuere eum, " tamquam immundum. Is a. L, 6 : Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Job, xxx, 10 : Faciem meam conspuere non verentur. Hieronymus : " Conspui voluit Dominus ut nos " lavaret. "
" Et velare faciem ejus. " Hieronymus : " Velari voluit ut nos ab operi-" mento culpae revelaret. " Non autem erat velanda facies speciosi prae filiis hominum, in quem desiderant Angeli prospicre : quia adspectu erat desiderabilis.c Significaverunt autem in hoc quod velamen erat positum super cor eorum : per quod in faciem Christi nudam videre non potuerunt. II ad Corinth. iii, 15 : Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Et hoc est secundum.
" Et colaphis eum caedere. " Et hoc est tertium. Isa. l, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Hieronymus : " Colaphis cae-" ditur, ut caput nostrum, hoc est, Adam " sanaret. "
" Et dicre ei : Prophetiza. " Hoc est quartum, improperium verborum. Matth. XXVI, 68 : Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit ? Et hoc irridendo fecrunt. Hieronymus : " Quia " a populis ut Propheta venerabatur. "
" Et ministri. " Quintum est, ministri autem famuli fuerunt Pontificum : et illi alapis eum caedebant. Job, XVI, 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam, Isa. l, 6, secundum. Septuagin- ta :" Dorsum meum dedi ad verbera, et maxillas ineas ad alapas . Micli. v, 1 : Percutient maxillam judicis Israel. Thren. III, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
" Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
Et cum vidisset Petrum calefacientem se, adspiciens illum , ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
At ille negavit, dicens : Neque scio neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
Rursus autem cum. vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro : Vere ex illis es, nam et Galilaeus es.
Ille autem coepifc anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum quem dicitis.
Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et caepit fiere. "
Hic tanguntur tria : Petri negatio, per quam Christus omnium amicorum auxilio destituitur. Eccli. li, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et nouerat.
Tangitur autem hic trina Petri negatio : et ideo habet prima pars partes tres, post quas sequitur reversio Petri ad cor ex misericordia Domini.
Attendendum autem hic videtur quod tres negationes factae sint in atrio Annae, et nulla in atrio Caiphae. Et hoc dicunt omnes Sancti praeter Augustinum, qui dicit unam factam in. domo Annae, et duas in domo Caiphae,
Dicit igitur : " Ei cum esset Petrus in atrio deorsum, " quia (sicut ante diximus) Christus erat in. domo superius, ubi examinabatur : ad quem locum Petrus non intrabat.
" Venit una, " exceptae industriae, " ex ancillis summi sacerdotis, " quae vilia officia habebat in curia, et fuit ostiaria.
" Et cum vidisset Petrum, "
Diligenter intuita, " calefacientem se, " cum ministris, " adspiciens illum, " discrete, et considerans, " ait, " dignosoens eum : " Et tu cum Jesu Nazareno cras, " Proverb. : Per odiosam
mulierem movetur terra. Proverb. vii, 10 et 11 : Mulier... vaga et garrula, quietis impatiens. Tamen Chrysostomus videtur velle, quod compatiens dixit.
" At ille, "
Petrus territus ad vocem mulieris, " negavit " Christum, dicens : " Neque scio, " scilicet hominem quem dicis, " neque novi quid dicas, " hoc est, neque conversationem ejus scio, neque personam novi. Matth. XXVI, 70 : Negavit coram omnibus,dioens : Nescio quid dicis.
" Et exivit foras, " timore perterritus, " ante atrium. " Isa. VII, 2 : Commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
" Et " statim " gallus cantavit, " hoc est, primam vocem gallicinio dedit : et hoc solus dicit Marcus. Job, xxxviii,
36 : Quis dedit gallo intelligentiam ? qui sic monuit Petrum.
" Rursus autem. "
Secunda negatio est. " Cum vidisset eum, " diligenti intuitu, alia " ancilla, " quia plures erant in atrio et in obsequio sacerdotis, " caepit dicere circumstantibus " ministris : " Quia hic ex illis est, " qui cum Jesu Nazareno fuerunt. Luc. XXII, 56 : Quem cum, vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita dixit : Et hic cum illo erat,
" At ille, "
Petrus, " iterum negavit, " Luc. XXII, 57 : At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum,
" Et post pusillum, "
Scilicet post spatium unius horae, " rursus, " in tertia negatione, " qui adstabant, " concitati ab ancillis, " dicebant Petro, " Luc. xxii, 59 :Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est.
Et hoc est : " Vere ex illis es, nam et Galilaeus es : " quia multi Galilaeorum tunc credebant in Christum.
" Ille autem, "
Petrus tunc tertio " coepit anathematizare, " per juramenta execrationis, ei jurare, " per Deum : " Quia nescio hominem " istum. Non nominat eum, ut magis sibi videatur ignotus.
" Quem dicitis. " Sic in malum paulatim profecit. Primo enim dixit se Christum non noscere, secundo, negavit eum, et tertio, abjurat. II ad Timoth, iii, 13 : Mali homines proficient in pejus. Gregorius : " Quod per paenitentiam citius " non deletur, suo pondere ad aliud tract hit. "
" Et statim iterum, "
Post tertiam negationem, " gallus cantavit, " ad verificationem verborum Christi. Duplex autem galli cantus ab aliis Evangelistis non scribitur : et ideo Marcus in hoc loco perfecte scribit rei gestae veritatem.
Haec autem Petri negatio docet nos quod dicit Apostolus, II ad. Corinth. I, 9 : Ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos. Ad Romam XI, 20 : Noli altum sapere, sed time. Si enim ipse quem Deus principem constituit et Ecclesiae fundamentum, sic ad vocem ancillae negavit, quid tu facturus eris si te similis inveniat tentatio? Luc, xxiii, 31 : Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ?
Negatio autem trina Petri est quod, negat notitiam, abnegat Christum et discipulatum, et aeternam per juramentum abnegat veritatem. Minus enim nosse est, quam discipulum esse : et minus est esse discipulum, quam aeternae veritati immobiliter esse conjunctum : et ideo privatio notitiae facit ignorantiam. I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi, ignorantiam enim quidam Dei habent, scilicet osque adhuc.
Abnegatio autem Christi est abnegatio discipulatus, et hoc facit erroneum. Joan. IX, 28 et 29 : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit.
Abnegatio autem aeternae veritatis facit esse Ulium diaboli. Joan. VIII, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, ei in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : ... mendax est, et pater ejus. Et sic Petrus paulatim proficit ad impietatem. II ad Timoth. ii, 16 et 17 : Multum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit,
" Et recordatus est Petrus."
Quia tunc tempus fuit de misericordia Petrum respicere, et ideo, Luc. XXII, 61, dicitur quod conversus Dominus respexit Petrum respectu suae misericordiae. Eccli. XXXVI, 1 : Miserere nostri, Deus omnium, ei respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum. Et ad respectum divinae misericordiae, " recordatus est Petrus, " Haec enim recordatio veritatis significatur, Job, I, 15, 16 et 17 : Evasi ego solus ut nuntiarem tibi.
" Verbi quod dixerat ei Jesus, " futurorum praescius. Deus qui in. malis sic praescit et praedicit, ut non causet malum quod scit, sed admonitio est ad cavendum. Sapient. xii, 2 : Admones, ut relicta malitia, credant in te, Domine." Prius quam gallus cantet bis, " hoc enim verbum fuit ad refraenandam prae-
sumptionem Petri, " ier me negabis. " Daniel. IX, 29 : Et non erit ejus populus qui eum negaturus est.
" Et coepit fiere, "
Ut flendo dilueret maculas quas negando contraxit. Psal, VI, 7 : Lacrymis meis stratum meum rigabo. Luc. xxii,62 : Egressus foras flevit amare. Ut amaritudo referatur ad cordis compunctionem : fletus autem ad. commissi delicti verecundam recognitionem, et egressus ad operis mali et pravae societatis derelictionem. Jerem, VI, 26, 2 : Lucium unigeniti fac tibi planctum amarum. Haec autem omnia moraliter exponi possunt: sed mihi videtur quod animum a pietate fidei abstrahere non sit utile: et ideo tales praeterimus expositiones.