LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod primum est semper regitivum sequentis et retentivum et formativum.
Cum autem ordo sit in causis, verbi gratia prima causa, intelligentia, anima nobili, natura, erit semper prima regens et continens et formans sequentem, et sequens erit determinans et contrahens praecedentem. Hujus simile est in corde et in membris mobilibus hominis. Sicut enim vult Aristoteles, in motu nutrimenti quod universaliter ad membra corporis movetur, sursum et deorsum, et dextrorsum et sinistrorsum, et ante et retro, oportet generans aliquod causam esse : talis enim motus a generante est : generans autem esse non potest, nisi virtus medii thalami cordis. Medius enim thalamus solus influentiam suam virtutis habet in omnia membra corporis ubicumque sita. Haec autem virtus determinationem accipit in virtute hepatis ut ad sanguinem determinetur nutrimentum, et ad membrum dirigatur et moveatur. In membro autem particulari sive in fonte membri determinationem accipit ad hoc per virtutem membro propriam. Quas tamen omnes virtutes comprehendit et tenet et format virtus medii thalami cordis : quia aliter ad actum vitae motus nutrimenti non terminaretur.
Similiter virtus hepatis comprehendit et tenet et regit virtutes determinatas membrorum : quia aliter purum ab impuro non separaretur : virtutis enim hepatis proprium est separare substantias heterogenias corpori nutrito ab his quae homogeniae sunt eidem, et congregare homogenias et dirigere ad membra.
Similiter exemplum est in arte, ubi prima forma artis comprehendit et regit et format motum manus : et manus sic formata, format motum dolabri : et motus dolabri sic formatus, format lapides et ligna, ut ad primam formam artis quantum possibile est motus terminentur. Patet ergo quod intelligentia agens intelligit ea quae sub ipsa sunt secundum naturae et causalitatis consequentiam, et per virtutem divina , bonitatis quae in ea est, et a prima causa sibi influxa, regit et retinet et format omnia quae sub ea sunt, comprehendens sequentia, et ad formam suam reducens quantum unicuique possibile est. Et sic est in omni ordine causarum se invicem secundum ordinem causalitatis consequentium, ita quod semper virtus prioris princeps est et regitiva animae nobilis : quia intelligentia sicut desideratum movet animam nobilem, sicut motor immobilis qui per solam suam scientiam motor est : hoc enim modo omnis intellectus activus motor est. Anima autem nobilis per influentiam concipiens hunc intellectum, movet per caeli motum naturam. Natura autem sic formata, movet generata et corrupta, ut ad formam primam unumquodque quantum possibile est secundum analogiam terminetur. Et hoc est quod dicit Aristoteles, quod omnia appetunt esse
divinum, et propter illud agunt quidquid agunt.
Ex omnibus his patet, quod intelligentia in tali ordine ut causa accepta, non tantum est virtus substantialis rerum, sed est virtus virtutum substantialium, sine qua virtutes sequentes nihil virtutis habent : et quod virtutes rerum non sunt proprie virtutes earum : ex se enim non sunt virtutes, sed ex intelligentia, sicut virtus manus vel dolabri in tectoni-. cis ex se non est virtus aedificandi, sed ex virtute artis habet quod virtus est. Hoc ergo modo intelligentia agens in suo ordine comprehendit generata et naturas generatorum et animam quam horizontem vere diximus, eo quod intelligentia est supra naturam. Natura enim continet generationem, et anima nobilis continet materiam, per hoc quod format et eam praeparat. Sequitur ergo, quod intelligentia continet omnes res secundum naturae ordinem sequentes eam.