Chrysostomus super Matth..
Quia multa magnifica supra mandavit hominibus, ut deum patrem suum dicant, ut regnum dei petant venire, ideo nunc additur humilitatis doctrina, cum dicitur et ne nos inducas in tentationem. Augustinus de serm. Dom..
Nonnulli codices habent et ne nos inferas in tentationem, quod tantumdem valere arbitror: nam ex uno Graeco verbo isenenkis, utrumque est translatum. Multi autem interpretando ita dicunt: ne nos patiaris induci in tentationem, exponentes quomodo dictum sit inducas. Nec enim per seipsum inducit deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit. Cyprianus de orat. Domin..
Qua in parte ostenditur, contra nos nihil adversarium posse, nisi deus ante permiserit: ut omnis timor noster et devotio convertatur ad deum Augustinus.
Aliud est autem induci in tentationem, aliud tentari: nam sine tentatione probatus esse nemo potest, sive sibi ipsi, sive alii; deo autem ante omnes tentationes quisque notissimus est. Non ergo hic oratur ut non tentemur, sed ut non inferamur in tentationem; tamquam si quispiam cui necesse est igne examinari, non orat ut igne non contingatur, sed ut non exuratur.
Inducimur enim, si tales inciderint quas ferre non possumus. Augustinus ad probam.
Cum ergo dicimus ne nos inducas in tentationem, nos admonemur hoc petere, ne deserti eius adiutorio, alicui tentationi vel consentiamus decepti vel cedamus afflicti. Cyprianus de orat.
Domin.. In quo admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, ne quis se insolenter extollat: ut dum procedit humilis et submissa confessio, et datur totum deo quicquid suppliciter petitur, ipsius pietate praestetur. Augustinus de bono persev..
Cum autem sancti petunt ne nos inferas in tentationem, quid aliud quam ut in sanctitate perseverent orant? hoc autem sibi concesso (quod esse de dei dono, cum ab illo poscitur, demonstratur), nemo sanctorum non tenet usque in finem perseverantiam sanctitatis; neque enim quisquam in proposito christiano perseverare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Ideo ergo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat; et si non fit, deus non permittit ut fiat: nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri permittit. Potens est ergo a malo in bonum flectere voluntates, et lapsum convertere, ac dirigere in sibi placitum gressum, cui non frustra dicitur ne nos inferas in tentationem: nam qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur: unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua. Voluit ergo deus a se posci ne inferamur in tentationem, quod poterat nobis et non orantibus dari, quia voluit nos admoneri, a quo beneficia accipiamus.
Attendat ergo ecclesia quotidianas orationes suas: orat ut increduli credant; deus ergo convertit ad fidem; orat ut credentes perseverent; deus ergo dat perseverantiam usque in finem.