LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod intelligentia omnem suam virtutem recipit a causa prima.
Secundum autem eumdem ordinem satis facile est videre, quod intelligentia omnem suam virtutem qua movet et comprehendit sequentia, accipit a causa prima : causae enim primae virtus causativa est et praeparativa omnium : virtus autem intelligentiae in quantum est intelligentia, non est creativa, sed potius creati formativa et determinativa : et similiter virtutes omnium sequentium : nihil enim sequentium virtutem creativam habere potest. Omnia enim sequentia causant causante quodam alio praesupposito ordine causalitatis. Causant ergo ex aliquo et non ex nihilo. Talis autem motus causalitatis non est creativae virtutis.
Adhuc virtus causalitatis per formationem minor est quam sit virtus causalitatis per creationem, et est casus ab illa : virtus autem creativa non nisi primae causae est: patet ergo, quod primae causae virtus eminet super omnem virtutem, quam nihil secundorum attingere potest, et habet hanc virtutem in omnibus sequentibus, et est divina, non intellectua-
Iis, neque naturalis, nequo animalis. Et cum prima causa per scientiam suam causa sit, patet quod scientia primi quae est divina, nec intellectualis est, nec animalis, nec naturalis. Scientiam autem dico formam scientiae practicae quae est intellectus universaliter agentis, ut probatum est in ante habitis, quod primum agens est agens per intellectum. Non enim propria verba de primo agente habere possumus propter excellentiam ipsius. Jam enim habitum est, quod est supra sermonem et supra linguam : et propter hoc a secundis nominatur, cum tamen nihil secundorum sibi conveniat nisi secundum excellentiam. Talis etiam modus in omnibus est. Impossibile ergo est, quod causae non recurrant usque in primam, sicut probat Aristoteles in principio secundi primae philosophiae , et in omnibus illis primum in quo stat resolutio, seipso causa est. Secundum autem virtute primi causa est, et tertium virtute secundi et primi, et sic deinceps : et hoc est in efficientibus et formalibus et finalibus et etiam materialibus secundum suum modum. Et in his omnibus semper praecedens non tantum virtus substantialis est causata, sed. etiam princeps virtutum substantialium. Et in artificialibus similiter est, eo quod ars quantum potest, naturam imitatur : et hoc modo primum principium est creans intelligentiam , et est creans animam et formans ad intelligentiam : propter quod dicitur creare naturam per intelligentiam et animam, et sic descendendo creans et formans est usque ad ultimum.
Sunt autem quidam mirabiles homines, qui hunc ordinem negant, dicentes omnia immediate fieri divina virtute : quorum Alpetragius princeps esse videtur, qui dicit omnes sphaeras caelestes moveri a prima causa. Et contra hunc sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod bonitas quae fluit a primo, omnibus sequentibus aeque proportionata sit: quod valde inconveniens est : tertium enim et secundum non unam possunt habere proportionem capacitatis ad simplices bonitates a primo procedentes. Et similiter est de quarto et quinto et sic deinceps. Quod autem actum et factum in forma aliqua, proprium non habeat actorem et factorem, penitus absurdum est: actum enim et factum tunc actum et factum est, quando ad formam actoris et factoris est determinatum : aliter enim nihil esset agens vel generans univoce.
Secundum inconveniens est, quod mobile proprium ruo tum habens, non habeat motorem conjunctum sibi : Deus enim qui est prima causa, non est motor conjunctus alicui : propter nimiam enim sui excellentiam nulli proportionatus, est infinite distans ab omnibus. Motor autem hujus vel illius mobilis virtutem proportionatam habet ad mobilem sibi conjunctum, ut tanta sit virtus motoris ad movere, quanta est virtus mobilis ad moveri. Patet ergo, quod haec positio falsa est. Non enim negatur, quod Deus non operetur in anima vel natura quae plus distant ab eo quam intelligentia. Quod autem conceditur Deum operari in plus distante, et non in minus distante, valde irrationabile est.