Augustinus de cons. Evang..
Post paralyticum sanatum, de conversione publicani subiungit, dicens et post haec exiit et vidit publicanum nomine levi, sedentem ad telonium. Ipse est matthaeus, qui et levi. Beda. Sed Lucas et marcus propter honorem evangelistae, nomen tacent vulgatum; matthaeus autem in sermonis principio accusator sui factus, matthaeum se et publicanum nominat, ne quis a salute desperet pro immanitate peccatorum, cum ipse de publicano in apostolum sit mutatus. Cyrillus. Publicanus enim fuerat levi, vir avarus, effrenis erga superflua, alieni amator, (hoc enim est publicanorum officium); sed ab ipsis officinis malitiae detrahitur, christo eum vocante; unde sequitur et ait illi: sequere me. Ambrosius. Sequi iubet, non corporis gressu, sed mentis affectu. Itaque ille verbo vocatus, propria dereliquit qui rapiebat aliena; unde sequitur et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Chrysostomus in matthaeum.
Ubi et vocantis virtutem et vocati obedientiam considera. Neque enim obstitit, neque vacillavit; sed protinus paruit, nec in propriam domum ire voluit ut suis hoc intimaret, sicut nec piscatores.
Basilius. Nec solum fenora telonii postposuit, sed etiam contempsit pericula quae sibi ac suis accidere poterant, dum calculos telonii dimitteret imperfectos.
Theophylactus. Et sic ab accipiente censum a transeuntibus, christus censum accepit: non quidem eius accipiens pecuniam, sed totaliter eum transferens ad suum consortium. Chrysostomus.
Vocatum autem levi dominus honoravit, dum cum eo confestim epulatus est: hoc enim maiorem praestabat fiduciam; unde sequitur et fecit ei convivium magnum levi in domo sua. Nec solum cum eo discumbit, immo cum pluribus; unde sequitur et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. Convenerant enim publicani ad eum sicut ad collegam, et hominem eiusdem officii, sed et ipse glorians de praesentia christi, convocavit omnes.
Christus etiam quodlibet genus remedii exhibebat, et non solum disputando et praestando sanitatis remedia, vel etiam redarguendo aemulos, sed etiam comedendo, nonnullos errantium corrigebat; inde nos instruens quod quodlibet opus et tempus potest nobis utilitatem afferre.
Sed nec publicanorum participationem vitavit propter utilitatem sequentem, more medici, qui nisi tangeret saniem, non liberaret a morbo. Ambrosius. Cum peccatoribus enim manducando, etiam cum gentibus non prohibet nos inire convivium.
Chrysostomus. Sed tamen dominus inculpatus est inde a Pharisaeis invidentibus et volentibus a christo discipulos separare; unde sequitur et murmurabant Pharisaei et Scribae dicentes ad discipulos eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Ambrosius. Serpentina vox est: hanc primam vocem serpens emisit dicens evae: quid dixit deus: nolite manducare, etc.? ergo patris sui venena diffundunt. Augustinus de cons.
Evang.. Videtur autem Lucas hoc aliquanto differentius ab aliis evangelistis commemorasse: non enim dicit tantum domino obiectum esse quod cum publicanis et Pharisaeis manducaret et biberet, sed discipulis; quod de ipso ac de ipsis acciperetur. Propterea enim matthaeus et marcus de christo discipulis obiectum narrant: quia quod discipuli cum publicanis et peccatoribus manducabant, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, tanto melius insinuata quanto quibusdam verbis, manente veritate variata.
Chrysostomus. Ipse autem dominus in contrarium eorum sermonem convertit, ostendens non esse culpam cum peccatoribus conversari, sed etiam consonum misericordiae propriae; unde sequitur et respondens iesus dixit ad illos: non egent medico qui sani sunt, sed qui male habent; in quo commonet eos communis infirmitatis, et de numero languentium eos esse ostendit; se vero medicum esse latenter subiungit non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Gregorius Nyssenus. Quasi dicat: adeo peccatores non abominor, quod eorum tantum gratia veni, non ut maneant peccatores, sed ut convertantur, et boni fiant. Augustinus de cons. Evang.. Unde addit in poenitentiam, quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi arbitretur a christo; cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet quid velit deus vocando peccatores, tamquam medicus aegrotos, ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salvi fiant. Ambrosius.
Sed quomodo dum iustitias dilexit, neque vidit David iustum derelictum, si iustus derelinquitur, peccator asciscitur? nisi intelligas quod eos iustos dicit qui ex lege praesumant, et evangelii gratiam non requirant. Nemo autem iustificatur ex lege, sed redimitur ex gratia.
Non vocat ergo eos qui se iustos dicunt: usurpatores enim iustitiae non vocantur ad gratiam: nam si gratia est ex poenitentia, utique qui fastidit poenitentiam, abdicat gratiam. Beda. Peccatores autem vocat eos qui sua mala attendentes, nec per legem iustificari se posse putantes, christi gratiae se poenitendo subiciunt.
Chrysostomus. Ironice autem dicit illos iustos, sicut quando dicitur: ecce Adam factus est quasi unus nostrum. Quod autem nullus erat iustus super terram, ostendit Paulus dicens: omnes peccaverunt et egent gratia dei. Gregorius Nyssenus.
Vel dicit non egere sanos et iustos medico, scilicet Angelos; sed male habentes et peccatores, idest nos: quia morbum peccati incurrimus, qui in caelis non est.
Beda. Per matthaei autem electionem fides gentium exprimitur, qui prius mundanis inhiabant, sed nunc christi corpus sedula devotione conficiunt. Theophylactus.
Vel publicanus est qui principi mundi servit, et debitum carni reddit; cui gulosus reddit escas, adulter voluptatem, et alius aliud. Cum autem viderit eum dominus sedentem in telonio, idest non moventem se ad maiorem nequitiam; tunc a malo erigetur et sequetur iesum, et suscipiet in domo animae dominum.
Ambrosius. Qui autem domicilio christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque libenter dominus ingreditur, et in eius recumbit affectu. Sed rursus accendit invidia perfidorum, et futurae poenae species praefiguratur: epulantibus enim fidelibus in regno caelorum, perfidia ieiuna torquebitur. Beda. Vel per hoc designatur Iudaeorum invidia, quae de gentium salute torquetur. Ambrosius. Simul etiam ostenditur quantum sit inter aemulos legis et gratiae: quod illi qui legem sequuntur, mentis famem patientur aeternam; qui vero verbum in interioribus animae receperunt, alimenti caelestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt.
Et ideo, qui animo ieiunabant, murmurabant.