Non est tamen per hoc intelligendum, quod de omnibus his sensibus in hoc libro determinare intendat; sed quod omnium horum sensibilium consideratio, necessaria sit ad propositam intentionem. Sed cum sensibilia tactus sint vel proprietates elementorum, idest calidum, frigidum, humidum et siccum, de quibus determinatum est in libro de generatione, vel sint proprietates corporum distinctorum, sicut durum et molle et alia huiusmodi, de quibus determinatum est in libro meteororum; unde nunc restat determinare de tribus, scilicet de colore, odore et sapore. De sono enim determinatum est in libro de anima, eo quod eadem est ratio generationis soni et immutationis auditus organi a sono. Qualiter autem immutentur organa sensuum a sensibilibus, pertinet ad considerationem libri de anima.