TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Nunc autem ea quae tangi possunt quae tangibilia vocamus differentiae corporis physici secundum quod est corpus physicum : dico autem illas esse differentias tales quales eas qualitates quae elementa ad invicem distinguunt et determinant, scilicet calidum, et frigidum, et humidum, et siccum, de quibus prius in secundo Peri geneseos diximus, ubi tractatum est de elementis. Id autem quo sentimus sicut organa in quo situs est sensus qui vocatur tactus, primo est poten- tia hujusmodi pars : post alterationem autem a sensibili factam est actu hujusmodi.
Sentire est enim quoddam pati: et ideo faciens et agens sensum ad similitudinem suae speciei est actu, et patiens est potentia habens formam agentis : et cum oporteat omnes partes animati corporis esse mixta ex tangibilibus differentiis, necesse est quod organum et medium in tactu aliquo modo habeant istas qualitates, et secundum quod habet eas non suscepit eas : quia nihil suscipit id quod jam habet. Cauti igitur habet eas ad aequalitatem medii reductas : hoc modo non suscipit eas : et ideo nullus omnino tactus sentit qualitates sibi per omnia similes : sed tactus privatus est excellentia illarum qualitatum, ideoque in potentia est ad illas excellentias et illis immutatur a tangibilibus : et ideo tactus simile sibi calidum et frigidum et durum et molle et reliqua non sentit, sed excellentias tanquam ipse sensus existat in medietate quadam complexionis inter sensibiles contrarietates, et ideo non discernit sensibilia tactus : quia medium neutrum est extremorum, et cum privatum sit, utroque modo potentia est utrumque: et ideo discretivum est ipsorum : ad utrumque enim ipsorum comparatum est sicut alterum, quia medium comparatum extremo, est extremum etiam :cum extremo fit privatio quae potest immutari ad sum oppositum hoc modo considerarum, id quo tangimus, potest immutari ad. sensum ab extremorum utroque.
Et oportet esse in tactu sicut et in visu. Id enim quo sentimus in visu album et nigrum, nec album nec nigrum est in actu, sed utrumque potentia, et similiter est in omnibus aliis sensibus : et ita est in tactu, quod id quo sentimus, nec frigidum, nec calidum est excellenter, sed medium quod est in potentia utrumque et actu neutrum.
Amplius autem sicut visibilis et invisibilis erat visus modo quodam diverso, sic facit in omnibus sensibus sicut determinatum est: ita etiam tangibilis et non tangibilis est tactus. Non tangibile autem dicitur multipliciter, quod scilicet habet parvam differentiam et minorem quam sensum movere possit, sicut passus est aor, quia non sentitur tactu. Dicitur etiam non tangibile excellens quod corrumpit tactum, sicut ignis. Non tangibile autem quod nullam habet tactus differentiam, nullum omnino est corpus: quia, sicut diximus, tactus differentiae corpora physica determinant : quia ex solis qualitatibus tactus corpus animatum constituitur : ideo sola illa quae per se corpori animato conveniunt, contrariantur : et ideo sensibilis delectatio et sensibilis tristitia non est nisi in tactu : in aliis autem sunt in quantum vicinius vel distantius tactus indicant delectationes. Hoc autem in libro de sensu et sensato certificabitur. Sic igitur dictum sit figuraliter, hoc est, superficietenus de unoquoque propriorum sensuum.