IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XIX JOANNIS

ENARRATIO,

" Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.

Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum.

Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judaeorum : et dabant ei alapas.

Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.

Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum, Et dicit eis : Ecce homo.

Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam. "

Hic incipit pars in qua Pilatus laborat ad liberandum Dominum Jesum cum aliqua mitigatione furoris Judaeorum per severitatem quam fecit circa Dominum.

Habet autem quatuor partes : in quarum prima afflictum flagellis, et illusum opprobriis ad voluntatem Judaeorum, innititur liberare. In secunda, audiens accusationem, quod Filium Dei se faceret, timens magis per rumorem illum, nititur liberare, ibi, v. 7 : " Responderunt ergo Judaei: Nos legem, etc. " In tertia, cogitur per accusationem romanae potestatis, quod si hunc dimittit, Caesari se opponit, ibi, v. 12 : "Judaei autem clamabant, dicentes : Si hunc di-mittis, etc. " In quarta autem, adjudicans petitionem fieri eorum, sedet pro tribunali, ibi, v. 13 : " Pilatus autem cum audisset, etc." Primum horum est districtae severitatis. Secundum autem, divinae discretionis. Tertium, humani timoris. Quartum autem, apertae iniquitatis. Propter quod etiam culpabilis in morte Domini dicitur Pilatus.

In prima harum partium dicuntur quinque, scilicet, Domini flagellatio, Domini illusio, flagellati et illusi demonstratio, Judaeorum clamatio, Pilati ad liberationem Domini quantum valuit persuasio. Dicit ergo :

" Tunc ergo, " quando nec solemnitas festi, nec comparatio latronis et homicidae valuit apud eos, quin eligerent eum mori, contra festi pietatem : et praeponerent mortem ejus malefactori et homicidae : " tunc " cogitans satiare eos paenis suis, " apprehendit Pilatus Jesum, " coram eis, " et flagellavit " eum per manus militum ad columnam publice : ut undique laceratis carnibus ejus et in livorem redactis, paenis ejus crudelitas eorum satiaretur. Isa. l, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genos meas vellentibus : faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me, Quod autem hoc faceret ad liberationem Domini, dicitur, Luc. xxiii, 22, ubi dicit Pilatus : Corripiam ergo illum, et dimittam.

" Et milites plectentes coronam de spinis, etc. "

Secundum est de illusione. " Et milites plectentes, " complicando " coronam, " id est, serium ad modum coronae capitis, " de spinis, " hoc est, de juncis spinosis et aculeatis, versis aculeis ad caput : " imposuerunt capiti ejus, " ut paena punctionis cumularetur probro irrisionis. Cantic. III, 11 : Egredimini et videte, filiae Sion, hoc est, fideles animae, regem Salomonem, vestrum pacifi-

cum, in diademate, quo coronavit illum mater sua, hoc est, Synagoga. Hoc autem fecerunt in irrisionem ejus : quia a fidelibus rex Israel dicebatur. Luc. XIX, 38 : Benedictus qui venit rex in nomine Domini.! Pax in caelo, et gloria in excelsis ! a Et veste purpurea circumdederunt eum. " In signum regale, hoc est, colore purpureo, hoc est, sanguine rubeo colorata : quae de sanguine ostrei, quod purpur vel murex vocatur, colorata fuit. Hoc enim signum fuit quod rex justitiae esset, qui victor, sanguine hostium super quos triumphavit, vestem triumphalem sanguinolentam haberet. Tsa. lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum ? Et respondet infra parum, v. 3 : Aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, hoc est, fecerunt in derisionem : quod tamen Spiritus ordinavit in prophetiae impletionem. Ipse enim est rex justitiae, de quo dicitur, Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Et hoc fuit illusio sive poena. Et sicut fecerunt in factis, et in signis : ita etiam fecerunt in verbis.

Et hoc est :

" Et veniebant ad eum, etc. "

" Veniebant ad eum, " quasi facientes ei regalem frequentiam, " et dicebant, " irridentes : a Ave, rex Judaeorum. " Eliam nolentes et irridentes verum dicunt. Daniel. VII, 14 : Dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

" Et dabant ei alapas, " quod iterum probrum fuit cum poena.

Et est hic quaestio, Quare Christus secundum doctrinam suam, Matth. v, 39 : Si quis percusserit in dexteram maxillam, praebe illi est alteram. Quare ergo non porrexit alteram ?

Sed ad hoc saepe responsum est, quia quando dicitur : Porrige alteram, vel praebe et alteram, hoc est dictu : Esto paratus ad hoc, quod praebeas coram iniquo judice et praevalente iniquitate : quia ibi non valet expostulatio justitiae, et ibi nihil prodest nisi patientia. Jacobi, I, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. II ad Corinth. XI, 20 : Sustinetis si quis in faciem vos caedit.

Transit autem hic Joannes, qualiter Pilatus ad Herodem misit Christum : qui et remisit eum ad Pilatum, illusum veste alba et arundine : quia sciebat Lucam, xxiii, 11 et seq:, satis pleno posuisse :

" Exivit ergo iterum Pilatus, etc. "

Tertium est hujus partis : et tangitur qualiter flagellatus et illusus Dominus Judaeis demonstratur.

" Exivit ergo Pilatus iterum " de praetorio, in quod non intrabant Judaei ne contaminarentur, " foras " praetorium ad locum in quo stabant Judaei, a et dixit eis, " scilicet Judaeis : " Ecce adduco vobis eum, " Jesum, " foras, " flagellatum et illusum, " ut cognoscatis " eum satietate furoris vestri, a quia nullam in eo causam " mortis " invenio, " licet tamen et flagellatus est. et laceratus flagellis : et illusus est, in signum fatuitatis : et hoc sufficit fecisse ad voluntatem vestram innocenti. Psal. xxiii, 4 : Innocens manibus et mundo corde, etc. Job, XVI, 11 et 12 : Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt paenis meis. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit." Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, etc. "

" Exivit Jesus " populo Judaeorum demonstrandus, sicut dicit Augustinus, non

clarus imperio, sed plenus opprobrio. " Portans spineam coronam, " in signum quod spinae erant quae cinxerant eum. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, pungentes undique : sic amica mea, scilicet Christi anima, inter filias, effeminatas synagogae animas. Psal. cxvii, 12 : Exarserunt in me sicut ignis in spinis. I sa. IX, 18 : In spinas et in vepres erunt." Et purpureum vestimentum : " in signum quod aliquando vestiens eum Synagoga, sanguinaria effecta, sanguinem innocentem interficiendo fudit. Osee, IV, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Quia sanguis Christi tetigit sanguinem Prophetarum a Patribus istorum effusum. Matth. xxiii, 35 : Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem, etc.

" Et dicit eis " Pilatus, ut eos ad misericordiam provocaret: " Ecce homo, " de quo ad minus humana sunt sentienda : et sic ab homine livido viso, et tantum punito, est abhorrendum : et contra totam naturam hominis est, homini non misereri. Luc. VI, 30 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.

" Cum ergo vidissent eum pontifices, etc. "

Quartum est, quod est induratio Judaeorum : ut afflicto et exprobrato adderetur afflictio et confusio.

" Et ministri " sceleris, qui eum comprehenderant, " clamaverunt, dicentes. " Nimius enim furor malitiae non sinebat eos quieto loqui spiritu. Genes. xxxvii, 4 : Oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Tunc impleta est prophetia Isaiae, de vinea quam dextera sua in pinguedine omnis ubertatis plantaverat, ut dicitur: Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas . Et infra,

Isa. v, 7 : Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas : et justitiam, et ecce clamor.

" Crucifige, crucifige eum. "

Bis dicunt : ut horrore mortis accumularetur probrum crucifixionis. Crucifixio, ut dicit Chrysostomus, tanta confusio tunc temporis fuit, ut nullus de crucifixo memoriam nisi in maledicto haberet. Et ideo hanc paenam sibi inferri petebant, quod de caetero nominis ejus nemo nisi in maledictione recordaretur. Pro blasphemia enim quam sibi imponebant, lapidandus et non crucifigendus erat, si vera fuisset blasphemia : sicut legitur, Levit. XXIV, 14 : Educ blasphemum extra castra : et lapidei eum populus universus. Cum poena ergo et exprobratione volebant memoriam sub maledicto ponere: sicut scriptum est, Deuter. XXI, 23 : Maledictus a Deo qui pendet in ligno. Sed Christus hoc elegit ut nos a maledicto legis absolveret. Et sic mala nobis sua voluntate profuerunt : sicut princeps eorum Caiphas nobis profuit consilio suae iniquitatis. Ad Galat. III, 13 : Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno. Et ideo dicit Pater Filio, Genes. xxvii, 29 : Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus : et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Sic ergo nescientes pro nobis clamaverunt.

" Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, etc. "

Quintum est, in quo ad liberandum Christum nititur eis obviare Pilatus.

" Accipite eum vos, " qui sine causa consuevistis innocentes damnare : " et crucifigite " eum vos absque causae cognitione : quia sic contra legem vestram

etiam facietis, quae, Joan. vii, 51, a vobis dicta sunt : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ?

Et hoc est quod subdit: " Ego non invenio in eo causam, condemnationis scilicet mortis. I Petri, II, 22 : Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

" Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.

Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. . Et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.

Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?

Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.

Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. "

Haec est secunda pars istius partis : in qua ponitur accusatio Judaeorum, propter quam incepit timere Pilatus.

Et dicuntur hic tria : accusatio, judicis timor, et discussio facta de novo propter accusationem positam.

Dicit ergo : " Nos, " Judaei, " leyem habemus, " a Deo per Moysen nobis datam sive positam. Et quamvis legem hanc haberent, non tamen custodierunt eam. Act. VII, 53 : Accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. Tamen dicunt se legem hanc non habere in judiciis et condemnationibus paenarum. Et haec est lex blasphemiae, Levit. XXIV, 16, quam paulo ante induximus.

" Et secundum hanc legem debet mori. " Et causam blasphemiae subiferunt : " Quia Filium Dei se fecit. " Jam autem in antehabitis ostensum est, quod Christus se Filium Dei non fecit : sed Pater Deus eum Filium Dei genuit. Et hoc Christus, et voce Patris de caelo, et testimonio operum, et Scripturae auctoritate probavit. Et ideo lex blasphemiae in eo locum non habuit.

Est autem advertenda malitia eorum qui de lege nihil curaverunt, nisi in quantum videbatur contra Christum facere. Datur enim lex, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere : et tamen ipsi maleficum Barabbam vivificaverunt. Si dicas, quod pietas et religio festi tanti rigorem mitigavit legis. Hoc quidem verum est. Et ideo dicit Augustinus : " Non peccaverunt tunc nocentem absolvendo. " Si hoc, inquam, concedatur, quaeritur, Quare pietas et religio non mitigavit legem et absolutionem Christi? Si forte dicis, quod unus tantum in festo absolvi debuit et consuevit. Quid dicis, quod nocens in festo praeelectus est innocenti? Hoc enim nulla ratione poterat excusari. Adhuc autem, Quare religioni et festo non detulerunt, ut saltem detulissent post festum sententiam : sicut, Act. XII, 4, legitur de Herode, qui captum Petrum, noluit producere nisi post Pascha. Accusabiles ergo sunt de lege quam pro se induxerunt.

" Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, "

Scilicet istius novae accusationis, " magis timuit, " et perplexus sibi videbatur. Quia dimittendo eum, videretur facere contra legem Judaeorum, quos propter ambitionem potestatis, quam habuit super eos, venerabatur. Et occidendo eum, timuit Filium Dei occidere, quem

factis saepe audivit probatum in Jerusalem. Daniel. XIII, 22 : Angustiae sunt mihi undique, etc. : et quid eligam ignoro. Quia nullam aliam accusationem audiverat, propter quam secundum legem debuit mori.

" Et ingressus est praetorium iterum, etc. "

" Et " ideo " ingressus est, " Judaeos relinquens, " praetorium, " cum Jesu, " iterum " examinando eum de ista accusatione.

Et dicuntur tria : examinatio Pilati, mansuetissima taciturnitas Christi, et iterata provocatio Pilati, qua Christum provocare voluit ad respondendum, per quod posset, non obstante tali occasione liberari.

" Et dicit ad Jesum : Unde es tu ? " Cujus originis : divinae, an humanae ? Christus autem ad hoc responderat. Joan. VIII, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Joan. III, 31 : Qui de caelo venit, super omnes est.

" Jesus autem responsum non dedit ei. "

Hujus autem taciturnitatis triplex a Sanctis assignatur ratio, quarum una est in Glossa quae sic dicit : " Hic et in aliis locis legitur siluisse Jesus, ut prophetia impleretur : Quasi agnus coram tondente se obmutescet, scilicet sine voce : et non aperiet os suum . Quae similitudo data est de agno : ut in suo silentio, non ut reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius, sed ut mansuetus pro aliis immolatur. Agninam enim in Passione demonstravit naturam. "

Secunda causa est, quia erat tempus Passionis in quo infirmitas humanitatis et non potentia divinitatis erat demon- stranda : quando etiam deitas humanitatem a Deo a Propheta dereliquisse legitur : eo quod eam passionibus exposuit, et a paenis non defendit. Si ergo respondisset se esse Filium Dei, statim per infirmitatem in conspectu infidelium, responsio falsa judicata fuisset.

Tertia causa est, quia tanta responsione et tam profunda impii indigni fuerunt. Math. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos,

" Dicit ergo ei Pilatus, "

Provocans ad responsum, per quod illa accusatio excluderetur : " Mihi non loqueris? " Ac si dicat : Loquendo mihi deberes captare benevolentiam meam, ut amica de te sentiendo dimitterem : praecipue cum videaris me instare modis omnibus quibus possum, ad tuam dimissionem. Sed de hoc redditur ratio, Lucae, XXII, 67 et 68, ubi sic dicitur : Et ait illis Jesus : Si vobis dixero, non credetis mihi, si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

Provocat ulterius ad responsum : " Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo " publicam, quia praeses sum, " dimittere te ? " si volo. In hoc Pilatus seipsum condemnat. Si enim causam in eo non invenit, et potestatem dimittendi habuit, quare non dimisit ? Sed hujus causa fuit, quia propter ambitionem potestatis, favorem Judaeorum quibus praefuit, quaesivit. Psal. LII, 6 : Deus dissipavit ossa corum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos." Respondit Jesus : Non haberes potestatem, etc. "

" Respondit Jesus, " non de quaestione originis suae, sed ad hoc quod dicit de potestate : " Non haberes potestatem ad-

versus me ullam. " Hoc considera in tua voluntate, quod potestas tua non esset contra me : quia ex affectu non facis, quod facere cogeris ex timore. " Nisi tibi datum esset desuper, " hoc est, a Caesare. Unde tu es homo sub potestate constitutus : et si haberes potestatem liberam, non sub alio, bene considero quod non haberes illam adversum me, sed potius pro me tunc haberes potestatem. Nunc autem sub altiore potestate constitutus, Judaeorum apud Caesarem times accusationem : et ideo tuam adversum me et non pro me habes potestatem.

" Propterea qui me tradidit tibi, " quia hoc fecit ille ex libera voluntate et malitia, nullo timore coactus : ut Judas, et Judaeorum pontifices : " majus, " quam tu, " peccatum habet, " quia illius peccatum nullum habet pallium excusationis per timorem. Iste est sensus litterae : et expositio est Victoris super hunc locum.

Sed secundum hoc objicitur, Quia sic Pilatus a peccato videretur excusatus, praecipue cum vinctus sit assignatus Jesus, et secundum allegata judicare tenetur. Judaei autem allegaverunt legem blasphemiae, et blasphemiam ipsam : Quia Filium Dei se fecit .

Ad hoc dicendum, quod pro certo Pilatus excusatur a tanto, sed non a toto : quia ipse satis percepit quod allegatio legis nulla fuit. Et ideo dicitur, Matth. xxvii, 18, quod sciebat quod per inuidiam tradidissent eum. Et ideo de officio suo eum liberare debuit, sed propter mundanum timorem et favorem hominum non feoit hoc. Glossa tamen hic sic non exponit litteram hanc, neque Chrysostomus, sed dicit sic : " Nisi tibi datum esset desuper, " hoc est, a Deo : quia non est potestas nisi a Deo : et ''qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt . Eccli. x, 4 :

In manu Dei potestas terrae. " Unde Glossa : " Tamen tibi talis potestas data est ut sis sub alterius potestate. Et ideo majus peccatum est ei qui me tibi tradidit invidendo, quam tibi qui potestatem exerces metuendo: non tamen Pilatus est sine peccato : et ideo addit " majus. " Et hoc in idem revertitur quod prius dictum est.

a Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. "

" Et " ideo, quia hoc dixit Jesus, " exinde, " hoc est, propter hoc " quaerebat Pilatus, " intelligens quod per invidiam tradiderant, " dimittere eum " absolutum. Isa. lviii, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt liberos. Proverb. XXIV, 11 et 12 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberarcne cesses. Si dixeris : Vires non suppetunt: qui inspector est cordis ipse intelligit : et seruatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

" Judaei autem clamabant, dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris : omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari.

Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.

Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta. Et dicit Judaeis : Ecce rex vester.

Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam? Responde-

runt pontifices : Non habemus regem nisi Caesarem.

Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. "

Hic inducitur allegatio, simul et accusatio propter quod Pilatus mundano timore condemnat Dominum.

Et ideo hic quinque dicuntur : in quorum primo ponitur comminationis allegatio : in secundo, accusatio : in tertio, Domini ad judicium productio : in quarto, judicis pro tribunali sessio : in quinto, condemnatio.

In primo ostenduntur duo : clamor ex importunitate et rancore, et comminatio ex superiori potestate.

Dicit ergo : " Judaei, " invidi et caeci, " clamabant, " spiritu concitato, ordinem allegantium corrumpentes. Jerem. XII, 8 : Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem. Psal. XXI, 14 : Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

" Dicentes : Si hunc dimittis, " hunc modo manu praesentatum propter alienae usurpationem potestatis, " non es amicus Caesaris, " hoc est, non es fidelis amicus et minister Caesaris, qui interpretatur possidens potestatem sive principatum : quia tu parcis ei qui se in suum principatum vult intrudere : quod non est fidelis amici et ministri. Ille enim debet custodire honorem domini sui.

Et allegant rationem : " Omnis enim qui se regem facit, " usurpata potestate, " contradicit Caesari, " cujus solius est dare praelationes, regna, et dominatus. Joan. VI, 15, palet quod haec allegatio nulla fuit : quia cum Jesus cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit, et abscondit se. Et ideo ante Pilatum respondit, quod regnum suum non esset de hoc mundo.

" Pilatus autem, cum audisset hos sermones, etc. "

Ex timore accusationis apud Caesarem. Psal. XIII, 3 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Proverb. XXIX, 25 : Qui timet hominem cito corruet.

" Adduxit foras Jesum, " extra praetorium, in quod Judaei pro religione festi non intrabant : " et sedit pro tribunali, " non postulante justitia, sed timore compulsus mundano. Tribunal antiquitus dicebatur sinus muri, ad modum semicirculi factus : in quo sine pressura circumstantium, sedes judicis collocata fuit: et omnes necesse fuit ante ipsum stare : quia retro, muro semicirculari cinctus fuit : ut nemo accedere posset qui violentiam inferret, vel occulta delatione aliquid susurraret judici. In tali ergo tribunali praesedit judicio.

Et describitur locus sessionis, et tempus.

De loco quidem dicit: " In loco "judicii " qui, " Graece, " dicitur Lithostrotos ". A AdminBookmark quod est lapis, et AdminBookmark , sterno, scilicet pavimentum tessellatum, varietate politorum marmorum picturatum, et variatum, et stratum : in quo tota curia posset assistere : " Hebraice autem, " idem locus sic dad sedendum icitur " Gabbatha, " quod Latine sonat collis sive sublimitas : eo quod sedes praesidis exaltabatur in sublime, in quibusdam altis basibus subvecta, ac si staret in colle. Dicit tamen Victor, quod gabath, interpretatur picturatio vel politio. Et sic signat idem quod Lithostrotos. Et in talibus sedibus altis delectatur sedere ambitio.

" Erat autem parasceve, etc. "

Hoc est, praeparatio, " Paschae, " hoc est, ad magnam diem sabbati. Et tunc Judaei parabant se mundando, et ab immunditiis se custodiendo. Pascha autem dicitur hoc totum tempus azymorum, in quo se maxime ab immunditiis custodiebant. Joan. XIX, 31 : Erat enim magnus dies ille sabbati: quia et sabbatum

erat et Pascha : duo festa conjuncta. Et erat miserabilis caecitas quod cavebant immunditias praetorii, et non curabant vel potius procurabant immunditias homicidii. Matth. XXIII, 24 : Excolantes culicem, camelum autem gluttientes. Parasceves autem erat sexta feria in qua se parabant ad sabbatum celebrandum. Unde et Moyses, Exod. XVI, 23, praecepit manna colligere dupla ad praeparationem sequentis sabbati, in quo colligi non licebat.

" Hora quasi sexta. " Marc. XVI, 13, dicitur quod hora tertia Dominus linguis Judaeorum est crucifixus, quando clamabant : Crucifige, crucifige eum. Sed ut dicit ibidem Augustinus, quod hora sexta Pilatus sedit pro tribunali, et dedit sententiam : et dum crucifixio ageretur, factae sunt tenebrae usque ad horam nonam qua perficiebatur crucifixionis mysterium. Et ideo Evangelistae diversimode nominant hanc horam : quidam nominantes extremas horas, quidam autem mediam. Et hoc est probabilius : quia Dionysius dicit, quod hora quasi sexta vidit tenebras apud Heliopolim. Illa enim hora Adam cecidit: et Deus deambulans in paradiso ad auram post meridiem,... vocavit eum, et dixit ei Adam, ubi es ? Et ideo probabile est quod eadem hora Christus Deus clamavit in cruce, solvens Adae debitum.

" Et dicit Judaeis, " Pilatus : " Ecce rex vester. " Allegabat enim eum esse regem : ut magis perterrerentur quod nihil habebant objicere contra eum. Et videtur quod irrisione dixit Pilatus. Ac si diceret : De regno eum accusatis, et ecce videtis quod nec cultus regius, nec defensio regalis militiae, nec potestas regia apparet in ipso. Et ideo cessate ab accusatione. Psal. XXI, 7 et 8 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes videntes me diriserunt me : locuti sunt labiis, etmoverunt caput. Et ideo miserandum erat et parcendum.

" Illi autem clamabant: Tolle, etc. "

" Illi autem, " obstinati in malitia, " clamabant, " furore concitati : " Tolle, " per sententiam : " tolle, " per finem exsecutionis : " crucifige eum. " Jerem. XXVI, 11 : Loculi sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum, dicentes : Judicium mortis est viro huic. Sic ergo linguis populi judaici tunc Dominus est condemnatus. Quae sententia ad plurimorum dictum dabatur, contra dictum Domini, Exod. xxiii, 23, qui dixit: Nec plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.

" Dicit eis Pilatus, " adhuc quantum potuit, volens eum liberare : " Regem vestrum, " qui se verbo justitiae regem exhibuit, et potestate miraculorum regem probavit, " crucifigam, " in vestram ignominiam. Confusio enim fuit regem crucifigi. I Petri, II, 17 : Regem honorificate. Ad Roman. XIII, 7 : Cui honorem, honorem.

" Responderunt pontifices, etc. "

II Machab. IV, 25, dicitur de Menelao summo pontifice : Nihil habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni, et ferae belluae iram gerens. a Non habemus regem. " Ecce negant Christum regem, et verificant Prophetam, Daniel. IX, 26 : Non erit ejus populus qui eum negaturus est.

" Nisi Caesarem, " qui erat alienigena principatum mundi possidens : et sic regnum eorum confitentur esse translatum. Matth. XXI, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

" Tunc ergo tradidit eis illum, etc. "

" Tunc ergo, " ex hac causa : quia Caesarem, regem et dominum professi sunt, " tradidit eis illum, ut crucifigeretur : " quia ex sententia extunc . quasi usurpantem potestatem Caesaris condemnavit eum. Act. III, 13 : Jesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. Quare autem tam vehementer instabant ut crucifigeretur, jam in praemissis dictum est.

Hoc est ergo quod dictum est, ad Domini accusationem et condemnationem.

" Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.

Et bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha,

Ubi crucifixerunt eum, et cum eo allos duos, hinc et hinc, medium autem Jesum. "

Agitur de Passione Christi.

Et haec pars dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de processu passionis : in secunda autem, de consummatione Passionis, ibi, v. 28 : "Postea sciens Jesus, etc. "

In priori harum partium quatuor tanguntur, scilicet, Passionis ignominiosa vilitas : in secunda, patientis dignitas, ibi, v. 19 : " Scripsit autem et titulum Pilatus. " In tertia, describitur crucifigentium crudelitas, ibi, v. 23 : " Milites ergo cum crucifixissent eum, etc. " In quarta, assistentium Christo paucitas, ibi, v. 25 : " Stabant autem juxta crucem, etc. "

Adhuc autem, Passionis vilitas describitur in quatuor : in antecedentibus crucifixionem, in ductu ad crucem, in loco, et in societate.

De primo dicit:

" Susceperunt ergo, " viles sacerdotum ministri et conducti Gentiles. Sus- ceperunt ergo " Jesum, " auctorem salutis a judice, quasi per sententiam condemnatum. Manibus autem sacrilegis susceperunt. Psal. XVI, 12 : Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Sic autem suscipere a judice traditum, potius fuit voluntati malignantium tradere, quam per sententiam condemnare. Lucae, xxiii, 25 : Jesum tradidit voluntati eorum. Matth. xxvii, 26 : Jesum flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Si enim per sententiam factum fuisset, crimen quod commisit, debebat poni in sententia. Nunc autem ordo judiciarius in Domino non est servatus. Sicut enim in causa non fuit justitia, ita nec in judicio servatus fuit ordo. Unde, Matth.XXVII, 24: Videns Pilatus quianihil proficeret, sed magis tumultus fieret, etc. Sic ergo " susceperunt Jesum. " " Et eduxerunt, " tamquam latronem viliter. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Sic ergo tamquam immundum duxerunt extra civitatem : ut impleretur quod dixit, Matth. XXI, 38 : Hic est haeres, venite, occidamus eum, etc. Hoc tamen ad impletionem sacramenti operabatur. Levit. XVI, 27, sacrificium, cujus sanguis in sancta portabatur, et cujus sanguis totum sanctificavit et populum et templum, extra castra praecipitur occidi. Unde, ad Hebr. XIII, 11 et seq. : Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

" Et bajulans sibi crucem, etc. "

Crucem quam adeo reputabant immundam, quod nullus eam tangere voluit, sed ipsum majestatis Dominum por-

tare suum supplicium oportuit : quod tamen et ipsum dignum fuit (ut dicit Augustinus) spectaculum : quod si spectat impietas, grande ludibrium :si autem spectat hoc pietas, grande est mysterium et fidei munimentum. Si spectat impietas, videt Regem pro sceptro regni sui lignum portare supplicii. Si spectat pietas, videt Regem bajulantem lignum, signum quod fixum erat in frontibus regum, et hoc in quo gloriatura erant omnium Sanctorum corda. Unde, ad Galat. VI, 14 : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, etc. ! Unde iterum per haec, quamvis non intendentes, prophetiam impleverunt. Isa. IX, 6 : Factus est principatus super humerum ejus. Et iterum, Isa. XXII, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus. Crux enim, et sceptrum est principatus, et clavis sacramentorum et regni caelestis. Et ideo divina sapientia ordinavit ut ipse Dominus primo crucem portaret, et portando nobis portandam praeberet. Et ideo postquam ad tempus crucem portaverat, sicut dicitur, Marc. xv, 21 : Angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus, et portaret ad locum supplicii: in signum ejus quod dixerat, Matth. XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, tollat crucem suam, etc.

" Exivit, " extra immundos et extra homicidarum civitatem. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus. Sic ductus est Abraham de terra et de cognatione sua : quia cognatio ejus nequam fuit. Sic praeceptum est Lot, ut de civitate egrediens, non staret in omni ciroa regione .

" In eum qui dicitur Calvariae locum : " eo quod ibi multae calvariae jacebant damnatorum. Et sic etiam loci horrore volebant Christi Passionem vilificare.

" Hebraice v enim dicitur " Golgotha, " quod Latine sonat decolla tionis : ubi malefici puniri consueverunt. Dicit autem Chrysostomus, quod ibi Adae calvaria jacuit, cujus debitum Christus persolvit. Hoc tamen Hieronymus verum esse non probavit, quoniam in Mambre sepultus legitur Adam : quod longe ab illo fuit, sicut, Josue, XIV, 15, invenitur a nobis .

" Ubi crucifixerunt eum. "

Per genus mortis iterum vilificare Passionem ejus intendentes. Sed veritas, ut dicit Augustinus, hujus naturae est, quod veritas quae perquaeritur obumbrari, magis elucescit. Sapient. II, 20 : Morte turpissima condemnemus eum. Hieronymus : " Crucifixerunt eum, " ut dolor clavorum, intima et nervosa tangens, acerbitate torqueret, et suspensio distenderet, et pondus corporis vulnera manuum et pedum laceraret, et asperitas ligni dorsum flagellatum affligeret, et sic nulla pars corporis ejus dolore careret. " Psal. XXI, 18 : Dinumeraverunt omnia ossa mea, hoc est, per distensionem dinumerabilia fecerunt.

Tertio autem opprobrium supplicio addiderunt: " Et cum eo alios duos, " ut ex societate punitorum socius putaretur latronum, " hinc et inde, " hoc est, a dextris et a sinistris. Hec autem etiam praeter eorum intentionem prophetiae fuit impletio. Psal. XVI, 4 : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras . Cum his enim pati voluit pro quibus pati voluit et elegit. Matth. IX, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Isa. LIII, 12 : Cum sceleratis reputatus est.''

" Medium autem Jesum, " qui mediator fuit ad reconciliandum. I ad Ti-

moth, II, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Habacuc, III, 2 : In medio duum animalium cognoscetis . Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sicut, Matth. xxv, 32 : Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, ''peccatores a justis : peccatores condemnans, et salvans justos.

" Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. "

Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus : et erat scriptum hebraice, graece, et latine.

Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum : Noli scribere: Rex Judaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum.

Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. "

Hic incipit pars secunda istius partis de tituli inscriptione : in qua notatur patientis dignitas.

Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, tituli inscriptio, inscripti publicatio, publicati condictio, et contradicti defensio et approbatio.

Dicit enim : " Scripsit autem et titulum Pilatus, " Gentilis: quia et in Gentilibus regnaturus erat Christus, et ideo triumphalem titulum descripsit Gentilis. Pilatus autem hoc fecit: quia, sicut dicit Augustinus, a corde ejus avelli non potuit, quin Christus vere esset rex Judaeorum, et ex invidia condemnatus ab ipsis. Hoc enim prophetia praedixerat quod sic fieri deberet. Isa. XIX, 19: In die illa erit altare Domini in medio tetrae aegy-pti, et titulus Domini juxta terminum ejus. Jerusalem enim spiritualiter se fecit aegyptum in passione Domini, sicut dicitur, Apocal, xx, 4 et seq. Et ibi erectum est altare crucis, in quo Christus hostia salutaris, oblata est: et titulus honoris et triumphalis laudis, ad terminum ejus est positus.

" Et posuit super crucem, " tamquam causam ejus. Matth. xxvii, 37 : Imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam.

" Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. "

" Erat scriptum " ut indelebile esset. Habacuc, II, 2: Scribe visum, et explane eum super tabulas. Quia ad litteram, in tabula de oliva superius per clavum cruci affixa, titulum istum descripsit.

" Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. " In quibus quatuor verbis effectus Crucis notantur : quia per satisfactionem pro nobis et solutionem pretii, est " Jesus, " auctor salutis nostrae. Per florem virtutis est nobis in exemplum honestae conversationis, et odor devotionis, in sacrificio suavitatis, quod odoratus est Pater pro nobis: et spes aeterni fructus qua fruemur dulcedine deitatis suae. De primo dicitur, Matth. I, 21 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. De pulchritudine autem floris dicitur, Cantic. I, 15, Lectulus noster floridus. Lectulus enim in quo cum dilecto animae nostrae quiescendum est, crucis humilitas est. De odore autem, Genes. viii, 21: Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit ei. Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus De fructu, Cantic. VII, 8 : Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius. Ambrosius:

Silva talem nulla profert Fronde, flore, germine.

" Rex " autem, crucis dicit regimen. Regit autem in vita gratiae, et dirigit in vitam gloriae. lsa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvvbit nos. Psal. xliv, 7 : Virga directionis virga regni tui. Item, Psal. II, 6: Ego constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.

" Judaeorum " autem dicit, quorum est rex. Judaeus enim confitens vel glorificans interpretatur. Talium enim est crucifixus. Psal. xcv, 6 : Confessio et pulchritudo in conspectu ejus : sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

" Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt, etc. "

Ecce tituli publicatio. Multi ergo legerunt, quia fuit scriptum litteris apertis: ut omnes legere possent et intelligere. Habacuc, ii, 2 : Explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit.

" Quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus : " et ideo facilis aditus fuit ad legendum doctinam salutis. Omnibus enim, non tam loco quam corde et gratia, prope est Dominus, etiam corde et gratia, prope est Dominus etiam crucifixoribus si converti voluerint. Act. XVII, 27: Non longe est ab unoquoque nostrum. Sapient. I, 2: Invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.

" Et erat scriptum hebraice, " propter Judaeos, " graece " propter permixtos inter Graecos, " et latine, a propter Romanos. Et hoc etiam facit et pertinet ad universalem mundo faciendam tituli manifestationem. Hebraei enim excellebant religione, Graeci sapientia, Latini potestate. In signum quod omnis religio cruce confirmatur, et omnis sapientia cruce illuminatur, et omnis potestas subjicitur. Ad Philip. II, 11 Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Isa. xxxiv, 16: Requirite diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit : alter alterum non quaesivit.

" Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum, etc."

Pontifices qui legerant titulum.

Et tangitur hic de tituli conditione. " Noli scribere: Rex Judaeorum. " Isti perfidi, et Spiritu sancto (qui eum regem esse praedixit) et sibi contradicunt: qui eum de regno accusaverunt.

" Sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. " Ac si dicant: Falsum dixit, et falso sibi nomen regis usurpavit. Contra quod dicitur, Apocal. XIX, 16: Habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. Et quia hoc Pilatus audiverat quod de semine David quidam regnare debuerat, et scivit istum esse de semine David, ideo a corde ejus avelli non poterat quin iste verus rex esset: et ideo ad confusionem Judaeorum talem posuit super crucem titulum.

" Respondit Pilatus "

Judaeis, volentibus corrumpere titulum : " Quod scripsi, scripsi: " et ideo indebite permanebit, nec aliud loco illius adscribetur quod vos excuset. Et hoc est quod in titulis quorumdam Psalmorum dicitur : Ne disperdas, David in tituli inscriptionem . David enim manu fortis, et adspectu desiderabilis interpretatur. Quia Christus in cruce victor fuit manu fortis, et in titulo crucis fuit adspectu desiderabilis. Et ideo Spiritus sanctus titulum corrumpi non permisit. Unde Glossa : " Quod scripsi, scripsi, "

" Quasi dicat: Non corrumpo veritatem: etsi diligitis vanitatem et falsitatem. "

" Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

" Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt.))

Hic tangitur tertium istius partis, in quo tangitur crucifigentium cupida crudelitas.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, vestimentorum partitio, super inconsutile vestimentum sortis projectio, et ne aliquid casu factum circa Christum credatur, ponitur horum omnium per auctoritatem confirmatio.

Dicit ergo : " Milites ergo, " conducti a pontificibus, " cum crucifixissent eum " nudum, ut nuda veritas demonstraretur. Job, I, 21: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Ecce perfecta cupiditatis abjectio, paupertatis ostensio, et mundi detestatio. Matth. VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet, etc.

" Acceperunt vestimenta ejus, " spoliantes eum. Job, XXIV, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes.

" Et fecerunt quatuor partes. " Et ideo probabile est quatuor Christum habuisse vestimenta, valore aequalia praeter tunicam inconsutilem. Nec sordida esse poterant quae milites non abjecerunt, sed inter se diviserunt.

" Unicuique militi partem. " Et sic erant quatuor milites: quia genus militum semper de spoliis curam habet.

" Et tunicam, " supple, acceperunt.

Describit autem tunicae pretiosum opus, dicens :

" Erat autem tunica inconsutilis. "

Quia acu non erat consuta, sed " desuper contexta per totum. " Sic fiunt birreti et chyrothecae, quodam opere textili. Istae autem quatuor vestes signant amictum corporis veri, in quo totum corpus fuit tectum candore virginalis castitatis, anima Spiritu gratiae, divinitas decore gloriae, et conversatio vitae honestate virtutis. Tunica autem inconsutulis, operimentum signat corporis mystici, quod est unitas Ecclesiae, nullo modo scindenda. Isa. lxi, 10 : Induit me, scilicet Dominus, vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me.

Et hoc est quod dicit.

" Dixerunt ergo ad invicem, "

Scilicet milites : " Non scindamus eam, " quia scissa intutilis esset. Matth. XI, 16 : Pejor scissura fit.

" Sed sortiamur de illa cujus sit, " quia ad litteram miserunt sortes, quis quid tolleret. Proverb. XVI, 33, secundum translationem Septuaginta : " De spoliis ejus sortem mittamus . " Item, Proverb. XVIII, 18. Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. Hoc tamen specialiter signat Ecclesiasticae charitatis unitatem. I ad Corinth. I, 10: Idipsum dicatis omnes: et non sint in vobis schismata.

" Ut Scriptura impleretur, dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi ," quatuor partientes militibus quatuor : " et''

super vestem meam, " quintam inconsutilem, " miserunt sortem : " quae sors licet ab eis fortunae exponeretur, tamen a Spiritu sancto ad Scripturae impletionem fiebat. Proverb. XVI, 33 : Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur, Psal. XXI, 18 et 19, secundum nostram translationem sic habet: Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

" Et milites quidem haec fecerunt, " ut videbatur, cum tamen omnia agerentur ad providentiam Spiritus sancti.

" Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene.

Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus.

Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. "

Hic quarta particula incipit istius partis. Notatur autem in hac parte compatientium Domino paucitas.

Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, paucitas et infirmitas eorum qui Christo compatiebantur, et Christi fidelitas ad eos qui Christum fideliter sequebantur, naturalis affectus ad parentes qui in Christo commendatur, et fidelitas quae a suis Christo in morte exhibetur. Dicit ergo : " Stabant autem juxta crucem Jesu. " Luc. xxiii, 49, videtur contrarium dici, ubi dicitur: Stabant au -tem omnes noli ejus a longe.

Solutio. Dicendum est, quod primo quando crucifixus est Dominus, stabant a longe : sed jam incipientibus coruscare miraculis, accedebant prope, et sic stabant flentes juxta crucem Jesu.

" Mater ejus, " quae sola perfecte ste- tit, ita quod nulla dubietate perplexa fuit mater ejus : intus sustinuit, quod foris in corpore perferebat Filius. Luc. ii, 33: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, etc. Et ideo stabat ut dolores quos in partu tanti nati natura detinuit, nunc cum usura persolveret. Isa, lxvi,-7 : Antequam parturiret, peperit : antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Haec sic stabat quod recognosceret et mater esset in dolore non pariens, sed morientem videns Filium.

" Et soror matris ejus, Maria Cleoplue, " hoc est, filia Cleophae. Et hoc ideo dicitur, quia Anna, mater beatissimae Virginis, tres legitur habuisse viros, scilicet, Joachim ex quo genuit matrem Domini, Cleopham ex quo genuit matrem Simonis et Judae et Jacobi majoris, et Joseph qui vocatur Barsabas, qui cognominabatur Justas. Et ideo dicitur : " Soror matris ejus, Maria filia Cleophae. "

" Et Maria Magdalene, " quae et caeteris ditior erat, et ministrabat Domino de facultatibus suis: sicut dicitur, Luc. xxiii, 49. Erant autem plures, sicut dicit Lucas, sed a longe steterunt. Sequebantur enim Dominum plangentes Dominum.

Hae autem tres signant tres status fidelium. Maria enim mater Domini, signat statum innocentiae sive innocentium. Maria Cleophae quae interpretatur conciones transcendens, signat statum in virtute proficientium. Magdalena autem signat statum poenitentium et vincentium peccata et tentationes. Istae autem foecundae mulierculae sunt quae Domino assistunt ex omnibus charis ejus.

" Cum vidisset ergo Jesus, etc. "

" Cum vidisset ergo Jesus matrem, " respectu naturae cum gratia, " et disciputum quem diligebat stantem, " respectu gratiae. Sapient. IV, 15 : Gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.

" Dicit matri suae, " prius commendans diFcipulum quam matrem :. uti

ostendatur arctius esse adstrictos, qui conjuncti sunt in gratia, quam omnes qui conjuncti sunt in natura.

a Mulier. " Dicit propter sexum: " Ecce filius tuus, " hoc est, qui loco filii tui, tibi debet obsequi et affectione conjungi.

" Deinde dicit discipulo, "

Ipsum commendans matri : " Ecce mater tua, " hoc est, cui reverentiam debes ut matri. Tob. IV, 3 : Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus. Hoc autem Christus fecit, ut ostenderet quod conjunctos nobis in natura et gratia non deseramus. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, etc.

" Et ex illa hora, etc. "

Quartum est, scilicet, curae acceptatio. " Ex illa hora accepit eam discipulus, " quem diligebat Jesus, " in sua : " ita quod sit neutri generis accusativus pluralis. Augustinus autem dicit : " Accepit in sua, " quae erant ab eo possessa, quae nulla habebat : sed " in sua, " quae erant sub diligentia sua, scilicet, suae procurationis quantum poterat. Tamen in Iustoria quae vocatur Euthimiatha historia, legitur quod extunc recepit eam in domum suam, et cum puellis aliis de eleemosynis fidelium eam sustentavit.

Quia autem hoc Evangelium saepe de Beata Maria Virgine in anno legitur, potest notari in eo quod dicitur : " Stabant juxta crucem Christi, " quadruplex rectitudo: justitia, pro qua patiendum est: vicinitatis crucis, cui participandum est: et cujus est crux, cui configurandum est: et ipsa crux, cujus cruciatus sustinendus est. Status quidem recta positio est, ad signandum passionis causam laudabilem. Sic enim Dominus in cruce stetit. Habacuc, III, 6 : Stetit, et mensus est terram, hoc est, omnibus patientibus propter se justitiam commensuravit.

Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam , quoniam ipsorum est regnum caelorum. I Petri, III, 14 : Si quid patimini propter justitiam, beati. Item, IV, 15 et 16 : Nemo vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. Haec est enim ratio quod Christus stans, et non procumbens, vel inclinatus pati voluit: ut omnes patientes ad se traheret rectitudine.

Per hoc autem quod dicit, " juxta crucem, " notat vicinitatem per communicationem. I Petri, IV, 13 : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Ad Galat. II, 19 : Christo confixus sum cruci. Communicare autem cruci est intus sustinere crucem, et cum Christo pendere in cruce. Job, VII, 15 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

Christi autem cruci prope stat, qui se patienti Christo configurat, in hoc quod se Deo in cruce in sacrificium offert, et vitam a mundo abscondit, et Patri soli vivit. Ad Philip. III, 10 et 11 : Configuratus morti ejus, si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis. Ad Coloss. III, 3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Sic autem cruci Christi configuramur.

Crux autem a cruciando dicta est : quia nos etiam cruciatum crucis experiri oportet. Ad Galat. v, 24 : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et hoc usque ad mortem. Ergo concupiscentiae caro debet crucifigi.

De his autem alibi multa dicta sunt.

" Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. "

Hic agitur de consummatione Passionis.

Et haec habet tres partes. Primo enim agitur de consummatione, quantum, ad Scripturarum testimonium secundo autem, quantum ad factura ipsum, ibi, v. 30 : " Et inclinatio capite, etc. " Tertio autem, quantum ad sequelam facti, ibi, v. 31 : " Judaei ergo, etc. "

Circa primum dicit tria, scilicet, jam factam sacramentorum consummationem, implendam esse Scripturae impletionem , et Scripturam impletam esse perfecte in omni consummatione.

Dicit igitur : " Postea, " omnibus his peractis, " sciens Jesus, " qui omnia scivit antequam fierent, " quia omnia consummata sunt " sacramenta quae erant de ipso. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et in Prophetis, et in Psalmis de me.

" Ut consummaretur Scriptura, " quae de ipso erat, " dixit " vere, non fingendo : " Sitio, " desiderio salutis redimendorum. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea ! Unde Beatus Bernardus dicit : " Domine, quid sitis? Plus te cruciat tua sitis quam tua crux. De cruce siles, de siti clamas. Sitio, inquam, vestram salutem, vestrum gaudium. " Scriptura autem quam impleri voluit, est in Psalmo lxviii, 22, qui dicit : Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Ideo ergo dicit : " Sitio. "

Objicitur autem de hoc quod dicit : " Ut Scriptura impleretur: " quia non propter Scripturam Christus, sed Scriptura propter Christum facta est. Et ideo factum Christi non est factum propter Scripturam, sed e converso.

Ad hoc dicendum, licet jam dictum est saepius et solutum, quod scilicet conjunctio, ut, non notat causam, sed consecutionem : vel, ut dicit Chrysostomus, adjunctionem. Tamen potest dici melius, quod in prophetia sunt duo, scilicet, enuntiatio quae facta est Prophetis, et dependentia enuntiati de futuro, et respectu enuntiationis propheticae. Sed quia enuntiatum a futuro dependet, nihil prohibet enuntiationem aliquam esse rationem facti ut Scriptura impleatur, quae aliter impleri non posset. Et sic in omnibus talibus potest responderi.

" Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.

Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. "

Consummatio est per factum.

Dicit ergo hic tria : amari potus praeparationem, et ejus potus factam Christo oblationem, consummationis a Christo factae professionem.

Dicit ergo : " Vas erat positum, " quod secum ministri portaverunt in aestus et sitis restinctionem : ad quem effectum acetum aquae mixtum singularem habet virtutem : et est usus acetum in via potandi incolis calidarum terrarum. Quidam autem dicunt, quod portaverunt vinum quod calore solis acetum factum fuit. Alii dicunt, quod procuravit sine eorum intentione hoc providentia divina. Alii, quod ex industria acetum, quo linguam et palatum ejus amaricarent, portaverant : quia putabant ex hoc eum citius moriturum. Hoc autem minus probabile est. Prima autem opinio magis placet.

Dicit ergo : " Vas erat positum, " ad sitis et aestus restinctionem, " aceto plenum, " quod multis sufficeret.

" Illi autem, " tortores Christi, " spongiam plenam aceto, " quae propter porositatem de aceto multum imbiberet, " hyssopo, " quae est herba habens magnam amaritudinem, quamvis etiam habeat quamdam aromaticitatem " circumponentes, " ut per hyssopum sugeret

.de spongia, " obtulerunt, " per arundinem quae sambucus vocatur, ut diximus, Matth. xxvii, 48.

" Ori ejus, " ut os amaricaret : et sic gustum eorum sentiret. Deuter. xxxii, 32 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Jerem. II, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?

" Cum ergo accepisset, etc. "

" Cum accepisset " ad gustum " Jesus acetum. " Matth. xxvii, 34 : Dum gustasset, noluit bibere.

" Dixit, " veritatem profitendo : " Consummatum est " in opere, quod erat in prophetia. Luc. xviii, 31 : Consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Ad Hebr. v, 9 : Consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Attende, quod in veritate ante potum clamavit : Eloi, Eloi : sicut dicitur, Matth. XXVII, 46, et, Marc. xv, 34 : et post clamorem datus est ei potus : et tamen gustans amaritudinem peccati synagogae dixit : ''Pater dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt .

" Et inclinato capite tradidit spiritum, "

Jesus in cujus potestate est tradere spiritum, et iterum sumere eum, sicut dictum est, Joan. x, 17. Ad Hebr. II, 10: Decebat eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Tunc enim cum clamore valido et lacrymis, obtulit pro nobis hostiam salutarem : in qua oblatione consummatum est opus nostrae redemptionis. Isa. x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam.

" Judaei ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.

Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. "

Hic ponitur sequela passionis consummatae.

Dicuntur autem hic duo, scilicet, adjectio sequelae, et testificatio.

Adjectio autem sequelae continet tria, scilicet, ea quae facta sunt ratione temporis, et ea quae facta sunt in Domino crucifixo, et quod factum est circa Dominicum corpus.

Dicit ergo de primo : " Judaei ergo, " qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae, ut dicitur, Apocal. II, 9, " quoniam parasceve erat, " hoc est, ad sabbatum celebrandum praeparatio.

Et hoc erat de praeparatione ad sabbatum, " ut non remanerent in cruce corpora sabbato. " Hoc enim lex praecepit, Deuter. XXI, 22 et 23 : Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur.

" Erat enim magnus dies ille sabbati, " propter duo festa conjuncta, sicut in antehabitis dictum est : et ideo non erat licitum illum diem profanare horrore insepultorum. " Rogaverunt Pilatum, " qui publicam administrabat potestatem. Circa tria corpora publice damnatorum nihil fieri licuit. " Ut frangerentur eorum crura, " scilicet suspensorum, " et tollerentur " forte se mortuos simulantes, ne abire possent postquam de crucibus deponerentur. Vel, si

forte vivi invenirentur, ex dolore confractionis morerentur. Et hoc dicit Chrysostomus factum esse secundum Scripturam : Non remanebit quidquam ex eo usque mane . Et hoc dictum est de agno paschali.

" Venerunt ergo milites, etc. "

Milites a Pilato missi et a sacerdotibus conducti, " et primi quidem, " scilicet latronis pendentis in cruce a dextris, " fregerunt crura, " forte in pluribus locis ut citius moreretur, et inutilis ad recedendum redderetur : " et alterius, " etiam latronis, " qui crucifixus est cum eo. " Psal. XVII, 39 : Confringam illos, nec poterunt stare : cadent subtus pedes meos. Nec mirum erat quod confregerunt eos qui iniquitate seipsos confregerant: de quibus dicit Psalmista, Psal. xiii, 3 : Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Horum enim crura merito confringenda erant.

" Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuuum, non fregerunt ejus crura,

Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. "

Tertium est, ubi dicitur id quod factum est circa Dominum.

Et sunt quatuor, scilicet, quod jam mortuum invenerunt, quod crura non fregerunt, quod latus aperuerunt, quod ex latere sacramenta Ecclesiae profluxerunt.

Dicit ergo : " Ad Jesum autem cum venissent, " et facere de ipso sicut de aliis cum vellent, " ut viderunt eum jam mortuum, " sicut eum qui in potestate habuit quando voluit ponere animam. Psal. lxxxvii, 5 et 6 : Factus sum... inter mortuos liber.

" Non fregerunt ejus crura, " quia hoc dispensatio divina praeordinavit, dicens, infra, v. 36 : ''Os non comminuetis ex eo . Unde sicut interficere non poterant nisi quando et qualiter voluit, ita nec in mortuum desaevire permissi sunt, nisi quantum divina dispensatio permisit.

" Sed unus militum, etc. "

" Unus militum, " sicut dicitur, Longinus nomine, qui postea martyr effectus est, " lancea latus ejus aperuit, " ut veritas umbrae responderet. Ut sicut de latere Adae dormientis formata est sponsa ejus Heva, ita de latere Christi dormientis somno mortis in cruce, formaretur sponsa ejus Ecclesia. Unde ipse dixit, Cantic. II, 14 : Columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Hoc est enim puritas et simplicitas Ecclesiae quae quiescit in foraminibus clavorum per fidem Christi, qui est petra : et caverna vulneris in laturi, quod maceria est et macer murus. Ita Christi membra macerata per exsanguinationem jam mace riam et non murum praetendebant : in qua maceria cubat et quiescit Ecclesia Christi sponsa.