Chrysostomus super Matth..
Quia oratio illa iam fortis est, quae fit in spiritu humili et corde contrito; qui autem deliciis fruitur, spiritum humilem et cor contritum habere non potest; manifestum est quoniam oratio sine ieiunio gracilis est et infirma: et ideo quicumque pro aliqua necessitate voluerunt orare, ieiunium adiutorium est orationis.
Unde consequenter dominus, post doctrinam de oratione, subiungit doctrinam de ieiunio dicens cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes.
Sciebat enim dominus gloriam vanam ex omni bono procedere; ideo spinam vanae gloriae, quae nascitur in terra bona, iubet praecidere, ne suffocet ieiunii fructum.
Non autem potest fieri ut non sentiatur qui ieiunat; sed melius est ut ieiunium te ostendat, quam tu ieiunium. Non autem potest fieri ut sit hilaris qui ieiunat; ideo non dixit: nolite esse tristes; sed nolite fieri tristes: qui enim per imposturas aliquas pallentes apparent, illi non sunt tristes, sed fiunt; qui autem naturaliter propter assiduum ieiunium tristis est, non fit tristis, sed vere est; unde subdit exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Hieronymus. Verbum exterminant, quod in ecclesiasticis Scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo significat quam vulgo intelligitur.
Exterminantur quippe exules, qui mittuntur extra terminos. Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper accipere debemus, quod Graece dicitur aphanizousi. Demolitur autem hypocrita faciem suam, ut tristitiam simulet, et animo forte laetante luctum gestat in vultu. Gregorius Moralium. Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur, nihilque tanto labore aliud nisi aestimatio humana cogitatur. Leo Papa in serm. 3 de epiph.. Non sunt autem casta ieiunia quae non de ratione veniunt continentiae, sed de arte fallaciae. Chrysostomus super Matth.. Si ergo qui ieiunat et tristem se facit, hypocrita est, quanto magis iniquior est qui non ieiunat, sed argumentis quibusdam in facie sua pingit venalem pallorem, quasi ieiunii signum? Augustinus de serm. Dom..
In hoc autem capitulo maxime advertendum est, non in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel ceterarum rerum nitore fulget, facile convincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis; qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id voluntate faciat, non necessitate patiatur, ex ceteris eius operibus potest cognosci utrum hoc contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat.
Remigius. Fructus autem ieiunii hypocritarum manifestatur cum subinfertur ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, idest quam desideraverunt.