Deinde cum dicit est quidem exponit quod dictum est, scilicet quod considerandum sit quid sit color et sapor etc..
Unumquodque horum enim dupliciter est.
Uno quidem modo prout sentitur in actu.
Alio vero modo, prout est sensibile in potentia.
Quid autem sit unumquodque eorum secundum actum, idest secundum quod est color actu perceptus a sensu, aut sapor vel quodcumque aliud sensibile, dictum est in libro de anima, quomodo scilicet unumquodque horum idem sit vel alterum sensui secundum actum, scilicet visioni vel auditioni, quia videlicet visibile in actu est idem visioni in actu, visibile autem in potentia non est idem visui in potentia. Ergo quid unumquodque sensitivum sit in actu dictum est in libro de anima, in quo determinatum est de sensibilibus in actu; sed quid sit unumquodque eorum secundum seipsum, quod natum est facere sensitivum actu, est nunc dicendum in hoc libro.