IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Et continuo exivit sanguis et aqua. "

Exivit de latere sanguis et aqua. Non enim sic erat in corporibus aliorum, in quorum corporibus statim per mortis frigiditatem sanguis coagulatur et in tabem convertitur. Iste enim sanguis est

quo portamur ad vitam, et aqua expiationis qua regeneramur ad gratiam et salutem. Unde Ambrosius : " Licet corporis Christi natura fuit mortalis, dissimilis tamen aliis corporibus mortuis fuit gratia. Nam post mortem in nostris corporibus sanguis congelascit : ex illo autem incorrupto corpore omnium vita emanavit. Aqua et sanguis exivit. Illa quae abluat : iste qui redimat. Bibimus pretium nostrum, ut bibendo redimamur. " Chrysostomus : " Sacramenta haec noverunt Christiani qui per aquam sunt regenerati, per carnem et sanguinem sunt nutriti. " Apocal. 1, 3 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ad Ephes. v, 25 et 26 : Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, mundans lavacro aquae in verbo vitae.

" Et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.

Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.

Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. "

Duplex hic affirmat testimonium : visus scilicet, et Scripturae.

Dicit ergo : " Et, " discipulus verax, " qui vidit, " fidelibus oculis, " testimonium " veritatis " perhibuit. " I Joannis, l, 1 et 2 : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae: et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis, etc.

" Et " ideo " verum est " et indubitatum " testimonium ejus. " Proverb. xii, 17 : Qui quod novit loquitur, index justitiae est.

" Et ille scit, " absque dubitatione omni, " quia vera dicit. " Et sunt quae scripta sunt, Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum."Ut et vos " testimonio veritatis " credatis. " Idem dicitur, Act. I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et inomni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Chrysostomus : " Nullus discredat neque verecundatus adspiciat. Quae enim maxime probabilissima esse videntur, haec sunt morum fundamenta nostrorum. "

" Facta sunt autem haec, etc. "

" Facta sunt haec, " sapientia Dei ordinante, " ut Scriptura impleretur, " secundum partem illam quae a futuro dependet : " Os non comminuetis ex eo . " Ossa enim Christi fortiora Ecclesiae sacramenta signant, quae non sunt minuenda, sed integra servanda. Psal. xv, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

" Et iterum alia Scriptura dicit, "

Loquens de vulneribus : " Videbunt, " in judicio, " in quem, " secundum humanitatem, " transfixerunt. " Zachar. XII, 10 : Adspicient ad me quem confixerunt. Apocal. I, 7 : Videbit eum omnis ocultis, et qui eum pupugerunt.

" Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea, eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.

Venit autem et Nicodemus, qui ve-

nerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum.

Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire.

Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.

Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. "

Hic ultimo tangitur de Domini sepultura.

Et dicuntur hic tria, scilicet, de cruce corporis Christi depositio, corporis cum aromatibus conditio et praeparatio, ibi, v. 39 : " Venit autem et Nicodemus. " Et tertio, in sepulcro corporis collocatio, ibi, v. 41 : " Erat autem in loco, etc. "

In primo dicuntur quatuor, scilicet, corporis petitio, petitionis ratio, petiti expressio, et petiti concessio.

Dicit ergo : " Post haec, " consummatis his quae ad passionem et mortem pertinebant, " rogavit Pilatum, " audacter accedens : eo quod dicitur, Marc, xv, 43, quod nobilis decurio erat. " Joseph ab Arimathaea, " quae est Ramatha, unde fuit Elcana et Anna parentes Samuelis .

" Eo quod esset. " Ratio est petitionis : quia fuit " discipulus Jesu, " et ideo curam de corpore ejus habere voluit ut cum honore sepeliretur, et non ut damnati corpus projiceretur.

" Occultus autem propter metum Judaeorum. " Joan. IX, 22 : Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

Si antem quis objiciat, dicens quod,

Matth. x, 28, dicitur : Nolite timere eos qui occidunt corpus. Et sic videtur peccasse Joseph quod non publice confitebatur. Dicendum, quod discipulus fuit, hoc fuit laudabile: quod non confitebatur publice, hoc fuit infirmitatis, et non peccati : quia status tunc fuit infirmitatis, eo quod nondum adhuc tunc fuerit datus ad robur Spiritus. Quamvis enim non publice confiteretur, tamen non negavit, et hoc pro statu illo sufficiebat.

" Ut tolleret corpus Jesu " de cruce. Et hoc est petiti expressio, et pietatis erga Dominum ostensio. Proverb. XVII, 17 : Omni tempore diligit qui amicus est. Ruth, ii, 20 : Benedictus sit a Domino, quoniam eamdem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis !

" Et permisit Pilatus. " Alia enim insepulta abjecta sunt.

" Venit ergo et tulit, " de cruce, " corpus Jesu, " et sicut dicit, Matth. xxvii, 59, mercatus sindonem, involvit, et sic de cruce ad sepulcrum portavit.

" Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum,"

Quia non solum nocte, sed nocte primum : quia, Joan. VII, 51, publice locutus fuerat pro Domino, quando dixit: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ?

" Ferens " secum " mixturam myrrhae et aloes, " hoc est, unguentum mixtum ex myrrha et aloe, " quasi libras centum, " ad condiendum corpus Domini.

Si autem quaeratur, Ad quid tanta ambitio pretiosi unguenti super corpus Domini facta est? Dicendum, quod haec objectio impia est: quia corpus consideratur tripliciter, scilicet, ut sanctitati animae est comparatum, et sic debetur ei honor : et prout est ordinatum ad resurrectionem gloriae, et sic debetur ei veneratio : et prout est divinum, divinitati

unitum, et sic debetur ei cultus divinus. Et ideo dixit de muliere ungente se Dominus, Marc. xiii, 6 : Bonum opus operata est in me. Et hoc modo quaesitum est unguentum pretiosum a sanctis mulieribus.

. Et si dicitur, quod nos non debemus curare de sepultura, ut dicit Augustinus. Dicendum, quod hoc dictum falsum est: quin potius sancti patres curaverunt de sepultura, ut Abraham, Isaac, et Jacob, et Joseph: ita et nos curare debemus. Sed non sic quod aliquid de contingentibus vitam Christianam omittere debeamus, propter hoc quia Judas Machabaeus aedificavit sepulcrum parentum et fratrum suorum , et Joseph praecepit ossa sua ferri de aegypto . Et multis in libro Regum ''improperatur quod non in sepulcris regum sunt sepulti. Quia corpori ordinato per gratiam ad gloriam veneratio debetur : corpori autem divino praeter hoc cultus debetur divinus. Et ideo ista voluit Dominus sibi fieri.

Et quod dicitur de libris centum, quod superfluum sit ad unum corpus ungendum. Dicendum, quod sicut mulier non tam ungere intendit corpus, quam significare quod odor sanctitatis ejus impleturus esset mundum : ita et Joseph non tam intendit ungere corpus quod putrescere non potuit, quam significare quod gloria qua delibutum surrexit, a putredine delibuturum fuerit omnia alia membra mystici corporis in omnibus Sanctis: et ideo unguentum superabundanter exhibuit. Hoc est ergo quod dicit : " Quasi libras centum. " Cantic. IV, 14 : Myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.

" Acceperunt ergo corpus Jesu, etc. "

" Acceperunt ergo, " ambo isti, " corpus Jesu, " in quo divinitas corporaliter habitavit, " et ligaverunt illud linteis, " de sindone, " cum aromatibus, " ut fragrantiam divinitatis ejus omnibus significarent. Unde etiam post Pascha in omnibus Ecclesiis cantatur : " Ibi cinnamomum et balsamum, odor suavissimus corpora eorum. "

" Sicut mos est Judaeis " venerabiles personas " sepelire. " Hoc enim acceperunt a patribus, Genes. l, 2, quod Joseph, cum mortuus esset pater ejus, praecepit servis medicis ut aromatibus condirent patrem. Et hanc venerationem pio Dominico corpori isti sancti impenderunt.

" Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus. "

Describitur autem hic diligenter Dominicae sepulturae locus : et hoc ideo fit, ne alii corpori resurrectio Domini attribuatur.

Dicit ergo : " Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, " in quo nemo hominum sepeliri consuevit, ne alius ibi sepultus dicatur : " et in horto monumentum novum, " in petra in monte excisum, ut dicit Augustinus. Ut sicut in utero, in quo corpus assumpsit, nullus ante vel post conceptus fuit: ita nec in monumento, in quo positus est, nullus ante eum vel post eum jacuerat. Et sicut prodiit ex utero intacto signaculo pudoris, ita prodiit de sepulcro intacto signaculo custodum.

Et hoc est quod dicit: "In quo " monumento " nondum quisquam " mortuorum (c positus erat, " ne alter resurrexisse putaretur.

" Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, etc. " cc Ibi ergo, " in horto et monumento, " propter parasceven Judaeorum, " ut dicit Augustinus : " Accelerata fuit sepultura, ne vesperasceret quando nihil tale licebat. "

" Quia juxta erat monumentum, " hoc est, prope. Et ideo cito poterat fieri monumentum juxta locum crucifixionis.

" Posuerunt Jesum " in sepulcro. Matth. xxvii, 66 : Signantes lapidem, eum custodibus, ut insuspicabilis esset resurrectio.

Attende autem, quod sapientia divina nullum voluit adesse discipulorum, ne furatum esse a suis aliquis putaret, et alium loco ejus collocatum. Et hoc ideo, quia dixerant, Matth. xxvii, 63 et 64 : Seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.

Sic ergo sepultus est Jesus, etc.