LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De differentia intellectuum, et quod omnis intellectus perficitur formis.
Postquam jam habitum est quid est intelligentia, et quid intelligit, et quomodo intelligendo sequentia non comprehendit, determinandum est quae inintelligentia intelligit : omne enim quod intelligit, formis intelligibilium intelligit, sive intelligat practice, sive speculative. Et haec est differentia, quod forma practici intellectus est forma ad quam stat opus, et quae ab intellectu activo per instrumenta motus procedit in rem factam : speculativi vero intellectus forma, forma est abstractionis, hoc est, forma quae sine materia et materiae appendiciis accepta est in simplici et in mundo lumine intellectus, quae principium operis non est, sed cognitionis tantum : forma enim apprehensionis a composito procedit in simplex : forma vero actionis a simplici procedit in compositum : item forma apprehensionis per corporalia procedit ad cognoscentem. Dico autem corporalia organa sensuum et imaginationis : propter quod destructo sensu alicujus talis formae universaliter, ita quod ta- lis sensus nec sit proprius, nec communis, nec per accidens alicujus formae, necesse est scientiam illius sensibilis deficere secundum scientiam speculativam. Talis ergo intellectus si in actu debeat fieri, corpore indiget et a corpore accipit. Intellectus autem practicus in eo quod practicus est, ad hoc quod actu sit, corpore non indiget. Non enim accipit a corpore : sed id quod seipso est, per motum corporis inducit in materiam.
Et hoc maxime verum est in intellectu qui per substantiam suam activus est, et non per habitum acquisitum. Sicut si diceremus quod ars ipsa, non habitus, sed intellectus activus esset. Quamvis enim in processu talis formae membra moveantur et instrumenta, ut spiritus, et manus, et dolabrum, hoc non est quia intellectus per illa constituatur in actu, sed potius propter indigentiam materiae quae nisi sit mota instrumentis, non recipit formam, qua intellectus activus jam in actu est. Et ideo dicit Avicenna, quod " haec est differentia practici et speculativi intellectus in homine : quia practicus corpore non indiget, speculativus autem a corpore accipit et corpore indiget. "
Est autem tertius intellectus, qui scit extendere se intelligentia speculativa in practicam : et ille licet in quantum est speculativus, indigeat corpore, inventione enim, scilicet doctrina, perficitur ad speculationem : tamen in quantum est practicus, corpore non indiget : non enim practicus, est nisi prius sit in actu secundum speculationem : qualis est intellectus hominis artificis. Propter quod Aristoteles dicit, quod virtus intellectualis, quia per inventionem et doctrinam generationem accipit, experimento indiget et tempore. Quocumque autem modo variatur intellectus, constat quod intellectus secundum actum non perficitur nisi forma intelligibilis : nec est perfectus nisi plenarie attingat et percipiat formam intelligibilis. Sicut enim materia perfecta non est, nisi plene formam secundum omnem potentiam formae consequatur :
ita nec Intellectus, sive practicus, sive speculativus, in operatione vel speculatione perfectus est, nisi plene sit in actu formae speculationis vel actionis secundum omnem speculationem vel actionem virtutis, a qua si in aliquo deficiat, statim impeditam habet actionem : et non est in virtute sua, secundum quod virtus est ultimum potentiae ad operationem vel passionem : perfectissima enim operatio, ut dicit Aristoteles, non est in aliquo, nisi secundum perfectam virtutem illius. Quod si virtus non sit in ultimo potestatis, erit aliquid potestatis in potentia et imperfectum, et illud impedimentum faciet in operatione.
Propter quod dicitur a Platone, ut dicit Apuleius, quod " manus indocta ligatae manui similis. " Et Aristoteles dicit in quarto philosophiae primae, quod " nesciens solvere quaestionem, ligato similis est. "
Patet ergo, quae sit differentia intelligentiae speculativae, et practicae, et ejus quae per extensionem practica efficitur. Et quod omnis intelligentia perficitur formis intelligibilium : agens enim intellectus, per seipsum forma intelligibilium est : intelligibilia enim sunt lumen ipsius constituta ab ipso. Possibilis autem in actu non est, nisi per formas intelligibilium quae ipsum movent ad actum secundum actum agentis qui est in formis intelligibilium : sicut color movet visum secundum actum lucidi, quod in ipso colore est quando color secundum actum est : tunc enim visum movet, et non quando in potentia est. Taliter ergo possibilis ad actum reductus per actum agentis qui in forma intelligibili est, vocatur speculativus.
Similiter etiam est de adepto intellectu. Hic enim adeptus non dicitur nisi per hoc quod per studium et abstractionem ab inferiori natura cui conjungitur, in plena potestate est a facultate intelligentis, ut quod vult et non vult, intelligat, et operetur per ipsum : nisi enim sit adeptus quis secundum intellectum pro- prium, semper habet impeditam operationem. Propter quod Aristoteles dicit, quod talis intellectus adeptus aequaliter inest omnibus. Non enim aequaliter in hominibus est separatus ab inferioribus naturae passionibus, nec aequaliter in actu constitutus est perfectione intelligibilium secundum actum intellectus agentis agentium in ipsum, et perficientium ipsum in actu, de potentia de qua reducitur. Propter quod etiam a quibusdam Philosophis hic Intellectus appellatur acquisitus vel possessus. Acquisitus quidem quia per studium acquiritur vel virtutis vel scientiae. Virtutem autem dico omne quod potentiam intellectualem perficit ad agendum, sicut aliam virtutem dicimus esse textoris, et aliam tectonici. Scientiam autem dico omne quod perficit ad speculandum non impedite. Possessus autem dicitur, ut dicit Hermes Trismegistus, quia est sessio posterioris partis intellectus agentis in anima. Anteterius enim agentis est lux quae in Ipso agente est. Lumen autem quod ab ipso agente procedit, et in intelligibilibus diffunditur ad hoc quod intelligibilia sint, est posterius agente in quo sedet anima : propter quod talis intellectus vocatur possessus, lumine scilicet agentis acquisitus : in quo etiam ipse agens possessus est. Et ex hoc est quod quidam opinati sunt, quod agens intellectus habitus est, licet decepti sint. Quamvis enim lumen agentis receptum in rebus causatis habitus sit, tamen intellectus per seipsum agens substantia intellectualis est. Et hujus exemplum est In arte et in artificiatis, si ponamus quod ars artificis anima sit, et substantia sit : tunc enim,forma sive lumen artis in rebus habitus erit substantialis cum rebus artificiatis : sed prout est in arte, substantia artis est. Cum autem talis formae rerum quae post agentem intelligentiam sunt, duplex sit esse : unum quidem secundum quod est in lumine agentis, alterum autem quod est materiae terminus diffusus In ipsa materia : constat quod non
movet intellectum ad actum secundum esse quod habet In materia. Secundum hoc enim est actus obtenebratus immixtus in materia, et communicans cum ipsa : sed movet intellectum ad actum secundum esse quod habet in lumine agentis, sicut diximus de colore quod non movet oculum ad actum secundum esse quod habet in colorato, sed secundum esse quod habet in actu lucidi. Taliter ergo dictus intellectus dictis rationibus possessus vel adeptus vocatur.
Est autem intellectus per essentiam, qui sua essentia universaliter agens est, et movens omne quod est ad formam intellectus : et hoc propter hoc quod semper in actu est, et per essentiam actu est, nec adeptus, nec possessus dici potest. Propter quod dicit Eustratius, quod possessus intellectus numquam potest tantum depurari et perfici, quod per essentiam intellectus efficiatur, vel illi similis, nisi per analogiam suae possibilitatis.
Ex omnibus autem inductis manifestum est, quae sit intellectuum differentia, et quod omnis intellectus formis perficitur ut intellectus sit.