DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM POENITENTIA HABEAT PARTES TERUM, circa eamdem distinctionem, quaeritur : Utrum poenitentia habeat partes. Et arguitur quod non. Poenitentia enim est virtus et sacramentum. Sedei, inquantum est virtus, non assignantur partes, cum virtus sit habitus quidam, qui est simplex qualitas mentis. Similiter etiam ei poenitentiae, inquantum est sacramentum, non videtur quod partes sint assignandae; quia baptismo et aliis sacramentis non assignantur partes. Ergo poenitentiae nullae partes debent assignari. In oppositum arguitur. Quia partes sunt, ex quibus perfectio alicujus integratur. Sed poenitentiae perfectio integratur ex pluribus, scilicet ex contritione, confessione et satisfactione. Ergo poenitentia habet partes. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.