DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod in sacramento paeni-teiitWe, sacramentale signum est exterior poenitentia, ita quod est sacramentum et non res sacramenti. Hanc ponit sanctus Thomas, prasenti distinctione, q. 2, art. 1, in solutione primae quaestiunculae, ubi sic dicit: "In quolibet sacramento fit quaedam promotio vel motus suscipientis ad aliquam sanctitatem. In motibus autem corporalibus, quandoque illud quod movetur, non cooperatur ad motum, nisi recipiendo impressionem agentis tantum : sicut contingit in generatione, qua aliquid accipit primam perfectionem sui esse, quae est etiam primum principium activum in ipso; similiter etiam quando acquirit aliquam perfectionem superadditam, quae limites suae formae excedit, sicut cum paries depingitur, vel cum aer illuminatur. Quandoque autem perfectio prius suscepta, est sufficiens principium illius motus; et tunc operatur motum illum; sicut patet in motu locali naturali, et in sanatione quae fit virtute naturae tantum. Quandoque autem perfectio habita non sufficit ad operandum effectum, sed cooperatur agenti exteriori; sicut patet cum ars naturam adjuvat. Et secundum hos tres modos etiam est motus ad sanctitatem. Unde in baptismo, qui est spiritualis vitae regeneratio, tota sanctilicatio est ex exteriori; nec suscipiens sacramentum se habet active ad illam sanctificationem , sed tantum ut recipiens; unde signum sacramentale ibi est materia exterius apposita, non autem aliquis actus ex parte baptizati. Et similiter est in confirmatione, Eucharistia, extrema unctione, et ordine, quae ordinantur ad aliquam sanctitatem superadditam primae sanctitati in baptismo suscepte; unde, etiam conservata gratia baptismali, illa locum haberent. Sed in promotione ad sanctitatem perviam merendi, sufficit principium quod intus habetur, scilicet gratia.Et ideo, sine aliquo exteriori adjuncto, ad hanc promotionem, habens gratiam, per actus suos pertingit; quia in eo spiritualis vita est integra. Sed in eo qui post baptismum mortaliter peccat, spiritualis vitae integritas vel sanctitas tollitur, quia gratia et charitas tolluntur; sed tamen adhuc vita spiritualis manet in sui radice, scilicet in fidei sacramento; sicut in eo qui perniciose infirmatur, adhuc manet radix vitae in corde. Et ideo ad reparationem integritatis pristinae (a), in baptismo susceptas, homo cooperari potest per id quod adhuc remanet. Non tamen sufficit, nisi exterius adjuvetur, propter hoc quod vita spiritualis non est integra. Et ideo in sacramento poenitentia:, quod ad praedictam reparationem ordinatur, sacramentale signum non est aliqua materia exterius apposita, sed exteriores actus, quibus homo ad salutem suam operatur; et complementum operationis ab extrinseco significatur per absolutionem sacerdotis, sicut materia in aliis sacramentis per ministri sanctificationem efficaciam sacramentalem recipit. Et ideo exterior poenitentia est sacramentale signum in sacramento poenitentiae. "
Haec ille. Ex quibus potest forman talis ratio pro conclusione : In sacramentali sanctificatione, qua homo per actum proprium cooperatur exteriori sanctificanti, sacramentale signum non est aliqua materia exterius homini apposita, sed actus humani, tam recipientis quam conferentis sacramentum. Sed poenitentiae sacramentum est hujusmodi. Ergo, etc. Secunda conclusio est quod in sacramento poenitentioe, res proxima, quae se habet sicut res et sacramentum, est ipsa poenitentia interior. Hanc ponit sancius Thomas, ubi supra (dist. 22, q. 2, ait. 1), in solutione secundae quaestiunculae, dicens : i Res sacramenti cujuslibet, suo sacramento, cujus dicitur res, proportionatur. Exterior autem poenitentia, quae est sacramentum tantum in poenitentia, est sacramentum ut signum tantum ex parte actus poenitentis; sed ut signum et causa simul, si conjungatur actus poenitentis cum actu ministri. Et ideo interior poenitentia est res exterioris poenitentiae, sed ut significata tantum per actus poenitentis, ut significata autem et causata per actus eosdem adjuncta absolutione ministri, per quam aliquo modo ad gratiani disponitur : sicut etiam in sacramento Eucharistiae, corpus Christi verum est res significata tantum per species panis et vini, sed causata per verba ministri; et illa duo conjuncta simul sunt signum et causa. "
Haec ille. Et, ibidem, in solutione primi, sic dicit: n Poenitentia interior potest considerari dupliciter. Uno modo, prout est actus quidam virtutis; et sic integi pristina:. - praecipue Pr. rior poenitentia est omnino causa exterioris, sicut et in aliis virtutibus actus interiores sunt causa exteriorum. Alio modo, prout est actus operans ad sanationem peccati; et sic pertinet ad poenitentiae sacramentum. Et ita interior poenitentia non est causa exterioris, sed effectus, vel significatum illius : non enim habet efficaciam operandi contra morbum peccati, nisi ex suppositione propositi exterioris poenitentiae et absolutionis desiderio; quamvis poenitentia interior contra morbum peccati operans, pixe-cedat tempore exteriorem poenitentiam, sicut justificatio a peccato interdum praecedit sacramentum baptismi, propter illius propositum, j Item, in solutione secundi, sic dicit : a. Quamvis poenitentia interior, ut est actus quidam virtutis, naturaliter significetur per exteriorem; tamen, inquantum est sanativus morbi, sic ex institutione divina debet per hanc significari et causari. "
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Illud est res proxima sacramenti poenitentiae, quod significatur et efficitur per sacramentum exterius proxime, et non ultimate. Sed poenitentia interior est hujusmodi. Ergo, etc. Tertia conclusio est quod in sacramento paenitenti;?, ulliinala res, quae sic est res quod non sacramentum, est remissio peccatorum per yru-tiam. Hanc ponit sanctus Thomas, ubi supra (dist. 22, q. 2, arti), in solutione lertiae quaestiunculae, dicens : " Res ultima alicujus sacramenti est non tantum quam efficit actualiter dispensatum, sed etiam quam efficit in proposito exsistens; sicut patet de baptismo in adultis. Et ideo, cum poenitentia in proposito exsistens sacramentum efficiat remissionem peccatorum non solum quoad poenam, sed etiam quoad culpam, remissio peccatorum utroque modo est res ipsius poenitentia; sacramenti. Quae aliquando tempore praecedit sacramentum exterius; aliquando autem in ipso sacramento efficitur; quia quando aliquis accedit aol confessionem attritus, non plenarie contritus, si obicem non ponat, in ipsa confessione et absolutione datur sibi et gratia et remissio peccatorum. Unde dicit Glossa, super illud Psalmi (95, v. 6), Confessio et pulchritudo in conspectu ejus: Si anius pulchritudi-non, conflere (oc), ut sts pulcher, id est, justus. " - Haec ille. Et ibidem (arg. Sed contra), arguit sic : " Poenitentia dicitur secunda tabula post naufragium, sicut baptismus prima. Sed baptismi res ultima est remissio peccatorum. Ergo et poenitentia .
Item, l curatio illius morbi est res in sacramento, ad quod NTENTIA.RUM curandum est institutum. Sed poenitentia est instituta ad curandum morbum actualis peccati. Ergo remissio ejus est res hujus sacramenti. "
Haec ille. Ex quibus patet multiplex ratio pro conclusione. Et in hoc primus articulus terminatur.